1. Virum industrium et illustrem
R., comitem Tholosanum, dilectum
affinem et fidelem nostrum, nuper ad presentiam nostram a Sede Apostolica
reuertentem gratanter recepimus, et circa ea, quae pacis sunt, domini papae
et nostrae uoluntatis plenitudinem referentem, tamquam rem hylarem audiuimus
et intelleximus diligenter, utpote qui de innata nobis mansuetudine
guerrarum discrimina semper odiuimus, dummodo pacifice regnare possemus;
et qui ex officii debito, quo Romanum Imperium moderamur cum
Romano pontifice, quem pre ceteris terrae principibus patrem principum
profitemur, bella plus quam ciuilia gerere crudelius credimus et nefandius
reputamus; ad pacis pulchritudinem in gentibus reformandam maiestatis
nostrae potentiam ardenti desiderio flectimus, ipsamque nedum oblatam,
nobis gratanter admittimus, sed nos eam offerre plurimum affectamus.
2. Volentes igitur uotis Apostolicis in hiis et in omnibus, sicut tenemur,
nos reddere compotes et ex corde conformes, ad hoc, deliberatione prehabita,
direximus aciem mentis nostrae, ut pacis consilia cogitantes et desiderantes
quod nobis et toti mundo concordiam inire possemus, tractatum pacis gratanter
duximus admittendum.
3. Cum igitur negotii qualitas, per paucissimos zelatores pacis, peccatis
exigentibus, hactenus procurata, multos ex multis expostulet, et nunc de
latere nostro... et ..., uiros idoneos, tamquam a principiis moti discriminis
nostris consiliis assistentes, processuum omnium necnon circumstantiarum
instructos, ad Apostolicam et uestram presentiam transmittere nequeamus,
instante nobis discordia, qua residens Sedi Petri, ad presens sibi proficere
reputans, processibus nostris, quae potuit, impedimenta iam in Lombardiae
partibus preparauit, secundo etiam legatorum nostrorum aduentui resistente;
4. dominum papam duximus postulandum et filiali deuotione rogandum, ut
ex fratribus suis aliquem, quos secum habet ad presens, licet faciente fragilitate
sortis humanae perpaucos, ad nos debeat destinare, cui intima cordis
nostri quaedam intendimus reserare, quae nondum in aures cuiuspiam de
nostri pectoris thalamo descenderunt, per quae non nisi dispositione diuina,
cuius sunt occulta iudicia tantorum bonorum, confirmata sit series, quod
pacem indubitanter credimus prouenturam.
5. Ecce itaque, comitem supradictum,
uelut amore tam desideratae pacis accensum, hylariter laborantem,
ad Sedem Apostolicam propterea destinamus, cui super hiis, quae domino
papae et uobis ex parte nostra retulerit, indubitanter serenitas uestra credat.
6. Roma est loco, ubi speramus pacem efflorescere.