1. Cum sit Christus caput Ecclesiae et in Petri uocabulo suam fundauerit
Ecclesiam supra petram, uos Apostolorum statuit successores, ut, Petro pro
omnibus ministrante, uos, qui estis candelabra Ecclesiae supra montem,
non sub modio constituta, reuera omnibus, qui sunt in domo Domini, ex
affectu bonorum operum luceatis, nec a publica mundi lingua et conscientia
generali uos subtrahere intendatis, cum ad singula, quae residens sedi Petri
proponit statuere, uel denuntiando decreuerit, equa participatio uos admittat,
nisi ipsius religionis Ecclesiae status et zelus efferuens euitandi scandalum
generale ea uobis suggesserit ob futura.
2. Quis enim non miretur et stupeat, quod tot uenerabilium patrum
aggregatione munitus, Ecclesiae generalis sedens in solio, utinam iustus
iudex!, inconsulte uelit procedere, ac suis motibus excandescens in Romanum
intendit principem, aduocatum Ecclesiae, ad precipitationem omnium
sententiam depositionis statuere;
3. et ob fauorem Lombardorum rebellium
exercere spiritualem gladium, si dici liceat, minus iuste, cum alias quicquid
ex obiectis Ecclesiarum grauaminibus, quae uel dicuntur obiecta, uel quae ut
species a genere per indiuidua deriuantur, uel emendationem ceperint, uel
ad deliberationem uestri consilii sit in proximo, prout iussio iam precessit
debita et integra emendatio secutura. Apostolicum
nos prestitit monituros, euidens testimonium declaratur: et precedens
nostra constitutio super uocatione prelatorum dampna passorum
de eisdem prestanda integra satisfactione prelatis, uenerabili Messanensi
episcopo assessori nostro uocato ad hoc transmisso, euidens perhibet
testimonium ueritatis.
5. Propter hoc non indigne dolemus, si pater Apostolicus
offendere tam grauiter nos intendat, ut nos, dum in constantem
uirum tam uehemens cadat iniuria, etsi patienter ferre uelimus, immanitas
negotii non permittit, quin ad ultiones, quibus Cesares uti solent, facti
uiolentia nos compellat.
6. Verumptamen, dum consideramus impatientiam
dominantis uel procedentis, et difficultatem attendimus defensoris,
si ex quo liceret priuatas exercere uindictas, quas in hominem, per quem
scandalum uenit, et in sui participes sanguinis compensare possemus
attemptata in ipsum et suos, uestrae Sedis iniuriam redundare tolerabilius
duceremus.
7. Sed nec ipse, nec tota propter hoc successura progenies
tanta foret, ut Imperii culmen zelaret in ultionem ipsorum; cumque ipsius
Sedis auctoritas audaciae sibi frena relaxet, et tot uenerabilium fratrum
suorum mollities eum in concepta fouere pertinacia uideatur, angit nos
altiori mente turbatio: quod, dum nos intendimus a persequente defendere,
oportet nos defendendo grauius offendere satagentem, salua semper
in omnibus Ecclesiae sanctitate; quam cultu sacro et debita reuerentia
corde et opere ueneramur.
8. Quapropter uenerabilem cetum uestrum affectuosius deprecamur,
quatenus motus summi pontificis, quos ex causis euidentissimis tam iniustos
quam uoluntarios mundus agnoscit, ex deliberata modestia compescatis,
generali statui Ecclesiae et presertim quieti mentium a scandalis prouidentes.
9. Nam, cum ad salutem et honorem omnium uestrum fauorabiliter
alligemur, etsi principiis obstare non possumus, licite liceat nobis iniurias,
quas reuocare non possumus, propulsare iniuriis.