1. Cum Roma sit nostri caput et auctrix Imperii, et Romanus imperator
a Romae uocabulo nuncupetur, ut sibi nostri nominis et honoris processus
et auspicia debeamus, in admiratione ducimur uehementi, si, ubi promouendus
est honor et iniuria propulsanda, apud eos, qui tenentur et debent pro
culmine nostro se murum defensionis opponere ab insurgentibus ex aduerso,
ipsis audientibus et dissimulantibus contrarium patiamur.
2. Propter quod dolere compellimur, quod Romanus antistes contra Romanum principem
Hierosolimitanum, quod alibi non auderet, sicut dicitur, in Vrbe presumpsit
Romanum imperatorem, actorem Vrbis et benefactorem populi Romani,
ipsis non resistentibus, impie blasphemare;
3. ut beneficiorum nostrorum,
tam proceres quam populum Romanum, quibus specialiter et communiter
studuimus liberali et spontanea munificentia prouidere, et eorum intendimus
continuatis augmentis commoda promouere, recte notemus immemores
extitisse ac inerti somno detentos;
4. ut de tribu Romulea non esset uir de
tot proceribus et tribubus Quiritum, uel de tot Romani populi militibus, qui
pro nobis exurgeret et uerbum unicum loqueretur, quique nostrae iustitiae
condol
eret, cum nos Vrbem triumphorum titulis insignitam nostrae uictoriae
successibus honoremus, et ad reformandum nomen sicut in diebus antiquis
et sedandum statum Romani Imperii continuis laboribus intendamus.
5. Quapropter necessario decreuimus uos requirere, instanter monere,
pariter et hortari, quatenus, quod omissum est aliqua negligentia uel torpore,
nunc instanter ostendere debeatis, inducentes alios monitis et exemplo,
ut omnes et singuli prompta uoluntate consurgant ad nostram et uestram
iniuriam ulciscendam.
6. Quia, cum idem blasphemator noster ausus alibi
non fuisset in nostri nominis blasphemiam prorupisse, de tanta presumptione
gloriari non possit, quod ualentibus et uolentibus Romanis, contra nos
talia perpetrasset, cum post id posset uestrae magnitudini imputari: si quod
autem fuit, impedire laudabiliter potuistis, et post factum nostram et uestram
iniuriam postponatis inultam.
7. Nam cum ad alterutrum teneamur,
et nos Romanum honorem et uos Romani defendere nomen nostrum si
ad hoc uos et eos negligentes inuenerimus uel remissos, cum nullus timor
nos coegerit ad beneficia Romanorum, sed gratia induxerit specialis, per
ingratitudinem istam, licet inuiti, cogemur ab uniuersis et singulis exhibitam
gratiam reuocare.