1. Adauctae nobis continue felicitatis auspicia, quibus dextera Domini
prosequitur gressus nostros, desiderium uestrum uolumus non latere.
2. Cum enim in obsidione Fauentiae preterita hieme fixa fuerint uictricia
nostra castra, et insultus noster propter asperitatem temporis non pateret,
sed machinis et instrumentis bellicis intus et exterius quassaretur et muris
ex continuo machinarum ictu collapsis ac per subterraneas uias, quas nostri
fecerant, attingentes menia ciuitatis et intima penetrantes, uerni temporis
adueniente temperie, cum non confiderent ulterius se tueri, misericordiam
nostram tandem humiliter implorarunt, et die … cum omni deuotione se
ad mandata nostra conuertens, quamquam suis diffisa meritis, de nostra
tamen, quae suis preponderabat excessibus, pietate confisa dictioni nostrae
colla subiecit, et corporali fidelitatis debitae prestito iuramento et omnibus
aliis illicitis iuramentis, quae fecerat, penitus abiuratis.
3. Nos igitur, qui de nostrorum subiectorum conuersione gaudemus, gloriosum
uindictae genus pensantes ignoscere subditis et suorum excessuum
iudicium moderari, ciuitatem eamdem et ciues eius in gratia nostra clementer
accepimus et eos absoluimus ac offensas remisimus, quas patrarant, captiuis
eorum liberaliter liberatis; et tandem eis de gratia nostra confidentiam dedimus, ut uicti nostramque misericordiam consecuti uictoriae nostrae
dono gaudeant, et nichil dulcius nichilque suauius iugo Imperii sentiant
experi.
4. Cumque post uictam et obtentam Fauentiam, ad depopulationem
uicinae Bononiae nostrum preparemus propositum instantius et conatus,
et exercitu nostro potenti ex diuersis mundi partibus restaurato accingeremur
feliciter, auribus nostris noua expectata desiderabiliter occurrerunt:
5. quod cum episcopus Penestrinus, nostri honoris et nominis obtractator,
qui rapacem lupum sub ouina pelle tegebat, et quod posset effugere manus
nostras, exprotracta, uelut suarum in nos conscius offensarum, frequenter
species hominum ex alterna uarietate commerciorum contraxit,
et O. Sancti
Nicolai in Carcere Tulliano, diaconus cardinalis,
6. qui diu legati fuerant,
necnon et plures alii pro celebrando Romano Concilio contra nos ex diuersis
mundi prouinciis congregati Ianuam reuertentes, et conspiratione facta cum
Ianuensibus nostris rebellibus et armata ibidem copia galearum, cum quibus
duci Romam et Ianuam reduci conuenerant, sub infaustis eorum auspiciis ui.
7. Ita quod homines Regni nostri cum uictorioso exercitu nostro et
fidelibus Pisanis nostrorum infidelium Ianuensium galeas potenter aggressi,
tribus eorum galeis in mari submersis et personis amissis, uiginti duas galeas
triumphaliter habuerunt, quarum sedecim obtentae sunt specialiter ab
hominibus Regni nostri;
8. reliquis sex ad manus deuenientibus Pisanorum,
in quibus capti sunt duo legati predicti et cum eis G. de Romaniola, tertius
similiter legatus, ut cum eisdem legatis insimul ligaretur.
9. Capti quoque
sunt quamplures archiepiscopi, episcopi, abbates, priores, presbyteri, procuratores
et diuersorum nuntii prelatorum, ambassiatores ciuitatum rebellium
Lombardorum, qui contra nos ad ipsum Concilium mittebantur, et quattuor
milia Ianuensium electorum, qui pro comitatu eorum et ducatu deputati
fuerant prelatorum: quos omnes carcer noster includit.
10. Quibus nouis ad nostram audientiam grata relatione perlatis, quia
negotii qualitas expetebat et rei succedentis euentus maiora nobis felicitatis
auspicia suadebat, consilium eundi Bononiam reuocantes, propensiori
consilio uersus Romam uictricia castra nostra conuertimus, ubi sub uexillis
potentiae nostrae nos acclamat fortuna felicior, per quam reliquiae, si quae
sunt nostrorum rebellium, consternentur et capitis humiliata superbia collapsa
in suo corpore seditionis membra tabescant.
11. Adiecit etiam manus
Domini uotis nostris augmenta successuum et continuauit e celo uictoriam
nostrorum titulis triumphorum.
12. Nam cum de certa die illi Papienses nostri fideles, una cum uicariis
illarum partium et aliis fidelibus nostris, ad coartandum per terram Ianuam,
quae in mari prostrata fuerat, magnifice processissent, Mediolanenseses,
hostes Imperii, suo motu precipites, sperantes maiora perferre Papiensibus de Monte Longo, quem papa prefecerat eis capitaneum et legatum, cum
buccinis et tubis sub infaustis eorum uexillis clauium exiuerunt.
13. Et cum
Papiensium finibus uicinassent, Papienses fideles nostri cum militibus eorum,
qui die illo in sero ab exercitu ex inopinato redierant, Domino faciente,
pro Mediolanensium superbia conterenda, ipsorum aduentu cognito, eis
audacter et uiriliter concurrerunt, et sub felici nostro nomine militantes
ipsos potenter aggressi triumphaliter deuicerunt, capientes tubas, buccinas
et uexilla clauium ac uexillum Communis, cum Carrucium non haberent.
14. Quingentos quoque de electis Mediolanensium uinctos Papiensis
catena duxit, preter occisos, quorum numerus uix poterat estimari. Socii
uero legati capti fuerunt, sed de legato ipso, si euadere potuit uel in bello
occiderit, quia in emissione presentium non poterat haberi certitudo, quid
de persona sua cesserit, ignoramus.
15. Sed istud inter dubia nondum certi
credere uolumus, in eo qui nostrum in suo iure firmat Imperium confidentes,
quod, tribus in fugitiuo equore captis legatis pariter et ligatis, iustus Dominus
quartum in terra legatum non permiserit euasisse.
16. Quae omnia uobis significamus ad gaudium, ut sicut estis nostrorum
successuum auidi, sic sitis participes triumphorum.