1. Quia uestrae nitor conscientiae postulat et affectus integerrimae fidei
representat, ut de prosperis auspiciis Romani principis
domini Friderici
possitis relatione ueridica nouellari, ea quae sub eius notis aquilis hiis diebus
in Ytalia effulsere euidenti ostendimus ueritate.
2. Verum cum imperialis maiestas sui diadematis iura perquireret et Imperii
sui uectigalia uindicaret, Lombardorum precipue Mediolanensium nefanda
temeritas et audacia detestanda una cum suis confederatoribus ausi sunt uertere
faciem contra solem: filii Belial secreta sibi proditionis confingunt, discipulos sibi
congerunt, non tamen congregata conseruant. 3. Egredientes ut mures ridiculi
de cauernis, moliuntur insidias ponere in leonem, inhiati sunt sanguinem, ab
ubertate domus uenerunt ebrii: non tamen adipe sunt pinguium saturati.
4. Et dum castrametati sunt iuxta Lolium perditionis filii, ut rationis segetem
perderent et zizaniam – quae a uulgo dicitur «lolium» – seminarent, o
quanta erat multitudo militum, quanta numerositas bellatorum!, ubi superbia
pulsauit tympanum, uoluptas tuba concinit, resonat cithara, plaudit lira, et
sic uoluptatis ager cum pudendi decoris insignibus pullulauit.
5. Sed dum gloriatur in curribus et in equis, pars electi principis ex
aduerso cepit in nomine Domini gloriari.
6. Sed quia facile est Deo celi multos in paucis concludere, princeps
fortitudinis dominus Fridericus diuisis a se quos habebat in expeditione
comitatibus Lombardiae,
quia ipse rex Salomon pacificus heres pacis, quod
suum erat, pacifice exigebat, et cum sint uiri sanguinum, non parauerat eos
sanguine calicis exhaurire.
7. Sed quia Leuiathan filii execrantur contumaciter uerbum Dei, noluerunt
acquiescere, sed inualescebant eorum uires, et uociferando dicebant:
«Persequamur eos, quia spolia partiemur». 8. Sicque dominus, cui de caelo
uictoriae ministrantur, assumpsit secum scutum bellum et gladium, et
itineris sui comitem angelum Domini exercituum habens secum, loricam
induit sicut gigas, ac prelium iniit secum habens Regni milites et paucos
Theutonicos, ac quosdam Lombardos, quos in expeditione... ducis militiae
contigerat remansisse; et dum uiri fortes cum forti principe intrant bellum,
exclamauerunt tubis, et audita est uox tonitrui et stuporis: «Euge, euge, ad
Mediolanum impiger aduola,
Friderice!».
9. Quo audito Mediolanensis proteruitas statim fuit perterrita compagine:
proiciunt tympana, sumunt arma, et dum a trementi cuiuslibet dextera
retineri uix poterat gladius, quilibet mutus in suo pectore tacitos uertit
questus: «Heu, heu, animae nostrae, quia sic torques nos acriter atrox et
immisericorditer immisericors, Friderice?». Fit clamor ad sidera: «Ve, ue
tibi, misera Lombardia!».
10. Quid plura? mactatur senex, puer diripitur, iuuenis ut uitulus immolatur,
campi madescunt sanguine, et interfectorum exuberant ubertate.
Quam male signa iacent, et quam bene sternitur hostis!
11. Certe Friderici
gladius cedem sitiens haurit sanguinem, uorat carnem, et dum incaute rebellis
extollitur, eius caute contumacia profligatur; et sic princeps audaciae,
seuiens in Lombardos, subuertit rotas curruum et inebriatus est gladius
sanguine occisorum.
12. Quia, cum rebellium turba deprimitur, alios mors glutit per gladium,
et innumeros catenae acerbitas stringit et religat iuxta collum.
13. Currus quidem Mediolanensis, currus gloriae, miserabiliter capitur,
una cum filio ducis Venetiarum, Mediolanensi Potestate: turpiter captiuatur
qui, cum esset stipatus multae militiae, fluctuare uisus est postmodum nuda
crate. Quam habuerit princeps uictoriae ad laudis titulum, quoniam illum
ad almae Vrbis populum destinauit.
14. Nunc uero rebelliones nequissimi, olim gaudentes, quomodo eorum
gloriam in similitudinem uituli comedentis fenum et paleam mutauerunt!,
et qui nutriebantur in croceis, ima perlustrant carcerum et amplectantes
stercora expectant sententiam dampnatorum.
15. Nunc uero omnium Mediolanensium et rebellium ligatura nota perfusi
infamiae, ruboris stigmate perpetuo insigniti, crassas quodammodo ceruices
pedibus applicant, et se suosque dantes muros diruunt, fossas replent, et
ad consequendam misericordiam, et ad inuentionem omnimodam elaborant.
16. Sed quia nullus semel ore receptus patitur sanguis mansuescere fauces,
imperator magnanimus eorum stragem magis gestiens quam salutem,
solum pudorem reputat bello non uincere, quin potius uiam ruinae contradicentibus
aperire, et ut nullus resistendi sumat audaciam, truculenter
reproborum satagit ad uindictam.
17. Quocirca uos qui estis fide prediti, mente preclari, natione nobiles,
uirtute locupletes, ita cum omni reuerentia tam uictoriosi principis celebretis
magnificentiam, formidetis potentiam, magnificetis honorem, ut per exhibitionem
bonorum operum grata mereamini consequi beneficia premiorum.