Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

1241

author

Petrus de Vinea

title

Ep. II 4 (Licet prae suis diffisa meritis...)

summary

Federico II comunica ad Ezzelino la resa della città di Faenza, duramente assediata dall’esercito imperiale, e la sua intenzione di risparmiarne gli abitanti, che si sono rimessi alla sua misericordia.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 275-277
  • Par. lat. 8563, ff. 24r-24v

teibody

Ezelino, super deditione ciuitatis Fauentiae

1. Licet prae suis diffisa meritis ex conscientia grauium, quas in nos commiserat offensarum, distulerit hactenus mandatis nostris fauisse Fauentia, nostrae tamen obsidionis uiribus ausa est aliquamdiu restitisse propter hiemis intemperiem, quae suam diffidentiam confouebat; nunc autem uerni temporis aduenienti temperie, quo ciuitatis eiusdem muris ex machinis dirutis et fossis nostris subterraneis intima penetrantibus ciuitatis, ut bellum tam interius quam exterius gereretur et ciues ipsos oporteret corpora pro muris exponere, et a congressorum nostrorum insultibus expetebantur quominus gladiis bellatorum, ut a uictorioso exercitu nostro nullatenus confiderent se tueri, quapropter ad implorandam nostrae mansuetudinis clementiam, ueluti qui uicinum et iam incumbens exterminium formidabant; tota se uniuersitas ipsa conuertit, ut, quibus expugnatio proxima mortis periculum minabatur, uitae munus indulgentia nostra tribueret et misericordia, quae superexaltans iudicium poscebatur, manifestis eorum excessibus locum ueniae prepararet. 2. Ad clamores igitur et implorationes populi nostri, quem quidem notata rebellio si factis equitas responderet, ad exauditionem indigne reciperet, inuictum a uictoriis omnium animum clementia nostra uicit et cum uictis misericorditer agere nos induxit, die... uenientibus ad pedes nostrae clementiae Fauentinis et ad nostrum beneplacitum et mandatum in nostra misericordia bona subiacientibus et personas fidelitatis debitae prestitis iuramentis et illicitis quibuslibet, quae fecerant, abiuratis, eos ad dominium nostrum et gratiam benigne recepimus, omnibus eorum offensis nostram misericordiam preponentes, cum gloriosae uindictae genus pensemus ignoscere noxiis, dum potuerimus uindicasse, ac felicibus uictoriae nostrae titulis ascribamus saluti restituere subditos, et uiuendi beneficio condempnatos, ut nichil iustius atque benignius, resumpto iugo Imperii, de cetero ualeant experiri. 3. Nec est igitur amicus cedis, nec ad effusionem sanguinis sacrum aspirat Imperium, sed cuius illustrat diuina potentia solium, misericordia et ueritas ambiunt, pax et iustitia complectuntur de ubertate mansuetudinis nostrae, ac patulis amplexibus pietatis immensae procedimus, conuersionem fidelium acceptantes, et ad rebellium pertinaciam edomandam constanter et pertinaciter insistentes, ut qui potentiae nostrae manus sequi uoluerint, et in eorum pertinacia perdurare, per murorum altitudinem et uallium profunditatem ad instantiam nostram euadere non confidant, nec diffidant qui facile conuertuntur apud Augustae sedis gloriam misericorditer gratiam inuenire. 4. Tu uero, quem intimae zelus fidei nostrae facit laboris et oneris non expertem, qui pro nostrorum rebellium confusione et iustitiae ac recuperandae pacis augmento nobiscum pondus diei et estus in multis sumptibus et periculis personae comportas, tibi conuersionem Fauentiae ad uniuersale gaudium intimamus, qui per indefessas uires et uirtutis tuae constantiam nobis uictorie titulum uindicasti.

Lorem ipsum dolor sit amet

notes alpha

    notes int