
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
18 febbraio 1248
author
title
Ep. II 5 (Ne fama preambula, sub incerto...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 278-9
- Par. lat. 8563, ff. 24v-25r
teibody
Principibus et uniuersis fidelibus suis, quomodo fuit
debellatus ante
1. Ne fama preambula, sub incerto discurrens, animum uestrum contrario
euentu relatione contraria ualeat perturbare, facti ueritatem per ordinem
presentium serie duximus declarandam.
2. Cum post captum et destructum pontem per Mantuanos et Ferrarienses
infideles nostros, per nostros apud Pergamum multo labore ac studio
fabricatum, iidem Mantuani et Ferrarienses, infideles nostri, per alueum
Padi cum multitudine nauium discurrentes, Parmensibus proditoribus nostris,
quos ex concepto eis per dictum pontem nauali presidio iam fere adiectione
non modica rerum necessariarum indigentia coartarat, uictualia et
alia necessaria copiosius ministrarent, considerato quod, reparato et bene
munito ponte, uiam per Padum omnibus modis nauibus clauderemus, nec
in obsidione
notes alpha
notes int