
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
luglio 1241
author
title
Ep. II 6 (Scimus et experti sumus...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 281
- Par. lat. 8563, f. 25r
teibody
1. Scimus et experti sumus, quod barbara terra uos teneat, quae nondum
ardua, sed desperata negotia uobis inculcat. 2. Sed nobilium uirtus in aspera
necessitate perficitur, et fortitudo nauis in pelagi fluctibus approbatur. Vnum
esse nos conuenit, nec emolliri deliciis, nec euentuum necessitate turbari.
3. Cito tamen omnia, quae in nobis sunt, finem habebunt, et cito summi
pontifices, qui missilium iaculorum hactenus remota sagittatione pugnabant,
ac uinctis luctabantur brachiis, inconglutinatis pacis labiis unientur.
4. Dissoluto namque rete
notes alpha
notes int