
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
fine 1245?
author
title
Ep. III 34 (Presto nobis est causa, procer eggregie...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 547
- Par. lat. 8563, ff. 53r-53v, M, Pa, Pr, V
teibody
Comiti... super eodem uel quasi.
1. Presto nobis est causa, procer eggregie, unde tuae deuotionis sincerae constantiam, quam in seruitiis nostris obsequiosus exerces dignae laudis titulis et gratiarum uberum relatibus uel relationibus prosequamur, dum preter alia puritatis insignia, quibus te nostri honoris prae ceteris cognoscimus zelatorem, illud uenit precipue uotis nostris acommodum, quod nuntios nostros per ciuitatem Venetiarum hinc inde transitum facientes a te ac Venetis aliis fauorabiliter comperimus honorari, et quae familialiter erga personam nostram ostendere, locorum intercompede prepediente, non potes, bonae uoluntatis indicia pretendis in nostris. 2. Cum lex etiam Euangelica doceat, quod Domino cedit ad gloriam, quicquid uni ex minimis eius prona deuotione confertur, fauoris nostri gratiam tibi proinde grata cordis nostri affectione promittimus, et tuae sinceritatis obsequia in retributionum nostrarum examine magnifice disponimus et munifice compensare. 3. Tu igitur, honorem nostrum ubilibet solita magnanimitate procurans, sic studeas futuros actus tuos continuare preteritis, ut gratiae nostrae fructum, quam erga te de precedentium seruitiorum exhibitione concepimus, in posterum ex prosecutione sequentium protendamus.
notes alpha
notes int