Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

settembre 1250

author

Petrus de Vinea

title

Ep. III 35 (Inter gratitudines alias, quae uotis nostris...)

summary

Federico II elogia colui che ha riportato la città di Fermo alla fedeltà, esortandolo a continuare ad agire lealmente in futuro.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 549
  • Par. lat. 8563, f. 53v, M, Pa, Pr, V

teibody

Commendat quemdam, cuius industria... ciuitas se ad fidem suam conuertit, animans eum ut continuet.

1. Inter gratitudines alias, quae uotis nostris accedere potuerunt, illam habuit serenitas nostra precipuam, quod marchia Anconitana et Firmana, precipue ciuitas, quam emulorum nostrorum falsa suggestio a beneplacitis nostris aberrare coegerat, tuae interpositione uirtutis ad uiam rectitudinis et ad cultum nostrae fidei se conuertit. 2. Ex quo preter alia tuae deuotionis obsequia, quae te in conspectu nostrae maiestatis clarificant, haec specialiter te clariorem efficiunt et nostris obnixe uisceribus impresserunt. 3. Licet igitur tuae deuotae uirtutis experientia nostra sibi ipsa sit stimulus nec extrinsecae motu exhortationis indigeat, deuotionem tamen tuam monemus, et hortamur attente, quatenus processum ex precedentibus actibus presentibusque laudabilem ad consummationis gloriam futuram continuando perducas, ut, sicut in hiis quae tuae industriae commisimus, hucusque quieuimus, sic in hiis, quae facienda sunt, in posterum quiescamus.

notes alpha

    notes int