Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

post 23 marzo 1237

author

Petrus de Vinea

title

Ep. IV 15 (Grauis admodum et molestus rumor nobis...)

summary

Federico II comunica la morte del suocero, Giovanni di Brienne, e ordina che i figli di quello siano condotti alla sua presenza.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 758
  • Par. lat. 8563, f. 70v

teibody

Litterae doloris de morte regis Iohannis, et quod duo filii sui ducantur ad eius presentiam.

1. Grauis admodum et molestus rumor nobis occurrit, de obitu illustris regis Iohannis, quondam dilecti soceri nostri, nouiter nuntiatus, nec absque maxima potuimus animi turbatione transire, quod in statu minus prospero contigerit infortunium mortis eius. 2. Erat enim nostri propositi sicut tibi credimus non ignotum, si ulteriorem dierum terminum sibi Dominus indulsisset, ipsius nobiscum habere presentiam, ut suo prouideremus statui condecenter. Sed quia, prout Domino placuit, nostro desiderio est sua uita sublata, propositum, quod ad ipsius honorificentiam puro compatiebamur affectu, conuertere uolumus ad commoda filiorum. 3. Quia igitur duos filios suos, quos audiuimus esse Venetiis, nobiscum uolumus habere presentes, mandamus deuotioni tuae, quatenus ita studeas ordinare, quod eosdem pueros habeas et ad presentiam nostram ducas, erga quorum educationem pariter et profectum maternam nos uolumus gerere uoluntatem.

notes alpha

    notes int