1. Cum, post sedatos undique turbines, quos dudum in regno nostro
Syciliae
calumpniosa temporis procella concreuerat, nostris nuper faueret
affectibus fortunae placiditas, et nostrorum processuum latera circuiret,
subito rumor infestus et nubilus claustra nostrae iucunditatis infregit, illas
nobis insipidas amaritudinis propositiones interserens, quod...
dux Bauariae,
carissimus socer noster, Superioris Ducis ductus imperio, in patriam, quae
iter est omnibus, generali mortalium necessitate uocatus, humanitatis commune
debitum, quod exceptio quaeuis allegata non prouocat, ex ineuitabili
lege fatalitatis exoluit. 2. Ex quo tanto nos pungit ictus doloris acerbius,
quanto per eius absentiam, qui genitoris in nobis officium compensabat, et
uelut nostri pars magna consilii erga nos charitatis paternae non impares
dabat affectus, multa nobis decisae carnis et grandia incommoda reserata
sentimus. 3. Verum quia sic irreparabiliter cadere hominis est natura non
pena, et morbus iste non est medicabilis herbis, sed Illius est excelsi dexterae
mutatio, qui caput excelsum et humile necessariae amplexibus equalitatis
inuoluit, multa nobis et tibi sunt exinde solaminis assumenda consilia, ut et
nos decedentis patris occasum superstitibus consolemur in filiis, in quibus
nobis affinitatis solidae pignora remanserunt, et tu, quantumcumque tibi tam
turbidus casus ingesserit, in nobis reparari sentias detrimenta, qui, tam ex
carnis unione qua iungimur, quam ex dilectionis etiam uinculo, quo unimur,
tua et tuorum negotia non minus libenter quam propria continuis semper
profectibus disponimus promouere.
4. Propter quod dilectionem tuam inducimus et hortamur attente, quatenus
non expectato solandi remedia laxitudo tibi meroris indulgeat, sed
animum redolens uiri fortis assumas, omnem causam lugubrii dolorisque
reliquias, quas forte tibi muliebris mollities reliquit ad lacrimas, uerborum
lenimentis abicias, et in gratiosa spe nostrae proximitatis abstergas: ad haec,
quicquid... de... tibi de honore et seruitiis nostris uerbotenus ex parte nostra
retulerit, indubitabiliter prosequaris.