Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

20 aprile 1248, Borgo San Donnino

author

Petrus de Vinea

title

Ep. IV 4 (Lugubrem filii tui casum, uulgaris famae fortassis...)

summary

Federico II consola un suo fedele per la morte del figlio, avvenuta durante la battaglia di Vittoria.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, p. 729
  • Par. lat. 8563, f. 68r

teibody

Cuidam fideli suo, consolando eum de morte filii sui occisi in expugnatione Victoriae.

1. Lugubrem filii tui casum, uulgaris famae fortassis lingositate precognitum, cuius doloris aculeus prius dominica pectora transiens, quam paterna, fecit in nobis quantum licuit et decuit stationem, infesto tibi stilo describimus. Et licet eiusdem obitus nos in eiusdem obsequiorum subtractione turbauerit, et te, sicut firmiter credimus, in carnis decisione medullitus uenabulo quodam inopinato percutiat, si modus tamen et qualitas mortis attenditur, consolationis remedium, quod nos iam exinde probabili ratione concepimus, locum grandem inuenire firmiter opinamur in patre. 2. Dum enim idem filius tuus Camerae nostrae seruitiis assiduus et obsequiosus insisteret, in combustione castrorum nostrorum Victoriae, ubi eum potuerat a rebellium nostrorum manibus fuga subducere, deuotionis firmae constantia, quod uix cadere consueuit in iuuenem, gladii superante terrorem, cruenta maluit morte succumbere, quam, dimissis aulae nostrae seruitiis, saluti propriae sibi per assumptionis fugae subsidium prouidere. 3. Ex hac igitur, quam diximus, causa precipua, doloribus tuis consolationis unguenta porrigimus, ut, cum eiusdem filii tui defuncti uiuat in nostri cordis scrinio, etiam carne deficiente, memoria, et turpe sit in prudente uiro consolationis remedium prestet laxitudo dolendi, modum fundendi lacrimas apponere studeas, et causam in nobis consolationis assumas.

notes alpha

    notes int