
Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI
date
1240-1243
author
title
Ep. IV 6 (Quod de nimis acerbo filii tui casu consolationis...)
summary
bibliography
- L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 733-4
- Par. lat. 8563, f. 68v
teibody
1. Quod de nimis acerbo filii tui casu consolationis nostrae uerbum ad te tarde peruenerit, causa fuit, ut tibi tempus ad lacrimas laxaremus: suspirantis namque gemitibus et oculis lacrimosis epistolam nostrae consolationis offerre noluimus, quam et lacrimarum continua gutta perfunderet, et eductio copiosa singultuum perlegi prohiberet. Doloris quidem preteriti cumulum, quem nati funus immensum in patre congesserat, luctus expressione prouidimus disgregandum, quem nostra monitio retentum intrinsecus uehementius ampliasset, si foras educi tristitiam per lacrimas uetuisset. 2. Nunc igitur mitigatis suspiriis, et oculorum luminibus excolatis, litteras nostre consolationis offerimus, tractabilem animum et uulnus apertum medicamine debitae persuasionis aggredimur, et, cum tibi per amaritudinem luctuum satisfeceris hactenus, per depositionem lugubrium satisfieri gratissime postulamus et nobis; quod, si luctuosae famae uolatum, qua nichil in nuntiatione malorum posset esse celerius, presens epistola nostrae consolationis anticipet, quae punctura doloris neruum cordis intactum inueniat, et uirgines oculos nondum paratos ad diluuia lacrimarum, naturae partes implere te sinimus, dum prohibere nequimus, et nobis placere te uolumus, dum conueniens postulamus. 3. Scimus enim, quod perquam dura requirimus, sed tamen possibilia flagitamus. A mane plorabis ad uesperum florem occiduum et aridam segetem ante tempus estatis, occasum solis ante meridiem et noctis caliginem ante diem: sic tu iuuenem nondum fere puberem, potius intempestiue mortis subiisse iudicium, quam senectutis iudicium aduenisset, turbato denique mortalitatis ordine, pater pro filio lacrimas offers, quas pro te filius reseruabat. 4. Vespertina tandem hora resume nostrae compassionis antitodum et consolationis affectum. Nos enim in tam subito filii tui casu compunctionis paternae consortio non caremus, utpote qui eumdem, a te naturaliter geni tum et uix adhuc matris uberibus ablactatum, in ulnas eductionis nostrae suscepimus, et, quia susceptibilem ipsum inuenimus disciplinae, uirtutum in eum rudimenta congessimus, ut sibi esset conspicuus, aliis utilis et nobis existeret fructuosus. 5. Nunc autem, cum de plantatione nostra uindemiam cuperemus decerpere, generationis humanae nouacula uitae telam in homine, quam nondum natura perfecte texuerat, intempestiue precidit. Sed affectum consolationis dominicae gratum accipias, quem, ueluti de communi tristitia, per nos, qui tibi miserabiliter condolemus, potes et debes assumere gratiorem. 6. Iuste quidem dolere te nouimus, quod in nati tui funere pomum de uitae pomerio natura decerpit spatio temporis immaturum: consolari te uolumus, quod illud ante tempus debitum uirtutum irrigationibus acceperit maturatum. 7. Iuste dolere te nouimus, quod mortui filii tui clauseris oculos: consolari te uolumus, quod non inter molles delitias et debiles curas defecerit languidus, sed inter nostrorum obsequiorum occupationes occiderit strenuus, et uixerit gloriosus. 8. Quid plura? Iuste dolere te nouimus, quod unicum quem habebas amiseris filium: consolari te petimus in duorum propagatione nepotum. Et nos gratiae nostrae zelum, quem ad patrem ab auo produximus, tanto propagabimus libentius ad nepotes, quanto nostrae serenitatis affectum et patris et aui seruitia meruerunt.
notes alpha
notes int