Petrus de Vinea, Epistolarum libri VI

date

circa 1240

author

Petrus de Vinea

title

Ep. IV 7 (Quia materia ita se habet, quod ab amaritudine...)

summary

Lettera consolatoria indirizzata a studenti e maestri per la morte del maestro di grammatica B.

bibliography

  • L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 737-8
  • Par. lat. 8563, ff. 68v-69r

teibody

Litterae consolationis missae scolaribus de morte magistri B.

Vagientibus adhuc in cunis artis gramaticae et cetera. 1. Quia materia ita se habet, quod ab amaritudine sumit exordium, nec dolorosa possunt sine animi turbatione notari, non miremini, si anxietate quadam et singultuosa narratione uobis scolaribus, qui habitatis orbem a mari usque ad mare, precipue filiis, quos in dolore peperit mater gramatica, dura nimis et amara presentibus nuntiamus. 2. Est enim, quod non sine doloris aculeo dicimus, gramaticae artis nouiter extincta lucerna, desiccatus est fons irriguus, frugifer Eufraten, magister B. uidelicet, qui non ab infimo positiui, sed ex superlatiui nomine meruit deriuari, cum supra se nullum habuerit ascendentem, immo sicut aquila transcendens omnia genera pennatorum, uir potens in opere et sermone, auis in terris sine pluralitatis consortio dici meruit singularis, ad cuius transitum, quasi sole petente occasum, tenebrae factae sunt super uniuersam faciem terrae. 3. Nam ipse solus de tenebrosis et confusis Prisciani tractatibus, educens lucem, purgauit tenebras, ipseque ueterem et antiquum reformauit apostatam, Donatistam compescuit, et, quasi de culmine montis Synai, alter Moyses legifer a Deo et non ab homine sibi scriptam gramaticam hominibus reportauit. 4. Verum sub tanto et tali artifice non solum prima, sed dolorem artes ceterae patiuntur. Vnde quid facient parietes, si corruerit fundamentum? Quid infelix gramatica, orba parente suo? De quo completum est illud uerbum propheticum: «Vox in Rama audita est, hoc est in excelsis audita, ploratus et ululatus; Rachel plorat maritum suum, et non est qui consoletur eam, ex omnibus caris suis». 5. Nam quis similis sibi? Vtinam suscitaret Dominus spiritum suum per aliquam Phitonissam, ut loqueretur nobis ad tempus magister omnium magistrorum ille doctissimus, qui ducebat animalia in stuporem. 6. Verum quia omnes morimur, et sicut aquae quae non reuertuntur dilabimur, testante philosopho, crudelitatem fati [equalitas] consoletur, merore deposito; et qui talem et tantum dilexistis actorem, ad cuius exequias concurratis omnes, qui habitatis orbem orantes pro illo doctore mirabili, qui a mane usque ad uesperas clamauit sicut pullus yrundinis, et meditatus est ut columba, ponendo animam pro scolaribus: docendo desiit et docuit desinendo.

notes alpha

    notes int