Sedentibus super aquas amaritudinis et in salicibus organa suspendentibus,
Neapolitani Studii doctoribus uniuersis,
magister Petrus de Vineis
solamen sancti spiritus et illam, quae omnem sensum exuberat, pacem Domini
nostri Iesu Christi.
1. De seculo nequam et ualle miseriae ad scolas florentis patriae, ubi garrulitatis
improbae nullus auditur tumultus, Illius uocatione, cuius imperium
in celo et in terris et in omnibus extenditur creaturis, gramaticorum eximius
consocius noster et frater,
magister G.
nouiter euocatus, ab oculis nostris uelut
umbra pertransiit, immo euanuit, ad cuius transitum studii Parthenopensis
oscuratus est sol, et luna euersa est in eclipsim. 2. Nam ars gramaticae, quae sine
uocabulo designatur, priuata decoris radiis, sedet in tenebris, et habet unde possit
suum reiterare dolorem, duobus maritis tam modico tempore uiduata. Nondum
precedentis doloris sanata sunt uulnera, et sic calamitati calamitas, et tempestas
adicitur tempestati, dolor doloribus et uulneribus uulnera inferuntur. 3. Mirum
non modicum, hic est ordo preposterus et turbatus, quia naturaliter preponitur
magister discipulo, hic autem magister est discipulum subsecutus: et hoc ideo
quia mortis irregularitas, de suo more peruersa, peruertit ordinem, quae forent
preponenda postponens, preponit econtrario postponenda.
4. Proh dolor, uitis frondosa, quae subito aruit, cuius fructus exuberabat ad
plenum. Nam in multitudine filiorum, quos genuit, indefessus ille uterus magistralis
intumuit, preualuit et tamquam cedrus Libani superexcreuit, cui non
sunt adequatae uirgulae de deserto. 5. Ipse quidem fuit
alter Ioseph, cui omnes
inuiderunt parentes, quem seua bestia deuorauit, uidelicet mors, quae per
auferesim, quae cunctis aufert mortalibus caput a membris, diuidit et recidit.
6. In cuius decisione uos, qui floretis in cathedris, tamquam multorum
capita plena oculis retro respicite, et ante diligenter attendite quantum tenuis
et fragilis gloria singularis, quae quidem uapor ad modicum durans, uelut
fenum agri, quod mane floret, et uespere decidit et arescit. 7. Ad tutelam agri
per illam syncopam, a qua nullus gramaticus excusatur, statum et transitum
reciprocantes in uobis, unum efficax per locum a simili in uobis colligite
argumentum: similiter illud iter currere, quod vester socius precucurrit.