Post modicum enim tempus a morte imperatoris, ex qua etsi non in aperto in occulto tamen multorum sunt corda concusa, coepit in Terra Laboris et Apulia quedam occulta fieri coniuratio non absque aliquorum investigatione, qui olim honoris et nominis imperialis aemuli fuerant; que quidem coniuratio apud Apuliam, in Andrensibus, Fogitanis et Barolitanis, apud Terram LaborisplaceName>, in Capuanis et Neapolitanis primo visum est manifestari. Rebellantibus autem Neapolitanis et Capuanis factaque ab eis confederatione cum quibusdam ipsarum partium magnatibus, qui propter odium et inimicitias Bertholdi marchionis de Honebruch a principis latere discesserunt, princeps, a praedictis magnatibus precum spe dimissus, ymmo eos sibi esse adversarios cognoscens, cum non haberet tunc tantas armatorum hominum vires, ut predictas civitates et magnates oppugnare posset, venit in Apuliam, ut – exercitu ibi congregato ad expugnationem praedictarum civitatum et magnatum – potentior intueretur et reverteretur.
Cum autem in Apulia venisset nec adhuc coniuratio esset in Apulia puplicata, constituit stipendiarios suos Theotonicos manere in Troia sub quodam capitaneo eorum nomine Hegano, qui tempore imperatoris capitaneus fuerat Theotonicorum in Marchia Anconitana, ubi multum prudenter et strenue se gesserat. Dimissis ergo Theotonicis ipsis in Troiam, ipse princeps cum familia sua Fogiam processit cumque post paucos dies Theotonici praedicti armati omnibus armis quasi ad pugnandum venissent de Troia ad Fogiam et se exclarassent in aciem ad civitatem, miserunt ad principem, quem sciebant tunc pecuniam non habere, ut princeps eis stipendia daret. Huc enim dare videbatur eorum intentio, ut – principe non valente eis dare stipendia propter defectum pecunie, quem tunc patiebatur – ipsi contra eum in civitatem Fogie venirent, ut eos disrobarent. Princeps autem magnanimus nullo modo fecit armari familiam suam et Fogitanos sed praedictis Theotonicis sic animose per suos nuntios responderi fecit: «Vos numquid contra me armati venistis? Sed si me amplius cogitis, sic contra vos munitus exibo et me esse imperatoris filium cognoscetis; si ergo stipendia petitis, mittite quatuor ex vobis inermes, ut decet, et vobis respondebitur, ut decebit!». Audientes itaque Theutonici huiusmodi alta principis verba et videntes quod non erat princeps homo vel corde vel genere cui vis aut metus potuisset inferri, penitentes de eo quod sic improvide fecerant, miserunt quatuor ex eis inermes ad principem: de stipendiis respondit, ut decuit, et de ipsorum prestatione, prout potuit in illa temporis necessitate, providit.
Post paucos vero dies princeps, quemdam apud Andrensem civitatem enormia contra statum pacis et fidei regie de novo audiens commisisse, illuc cum exercitu suo processit scire volens, an vera essent ea, quorum clamor ad ipsum de illa civitate pervenerat. Ante autem quam ad civitatem apropinquasset exercitus, cuncti pene Andrenses cives, tamquam sibi conscii, dimissa civitate et mulieribus tantum parvulisque relictis, a civitate fugerunt: terruerat enim eos principis famosa potentia conscientiaque laesa pupugerat. Cum autem ante principis faciem stare non possent, princeps autem, advertens in multorum strage non peccantium securitati esse detrahendum, cives ad civitatem ipsam reverti iussit et, prout magnificentiam suam decuit, eis remisit penam, quam iuste meruerant, et alia poena, que correctionem potius quam perniciem ipsis induceret, eos mulctavit.
Et deinde in Luceriam profectus est, ubi audivit quod iam Fogitani ageribus circumcircha vallare se ceperant et, preter solitum ad pulsationem campane populo convocato, consilia quedam non sine certa suspicione tractabant. Princeps autem orientis morbi materiam, – antequam invalesceret –, precidere satagens, cum exercitu suo de nocte procedens, ante Fogiam summo diluculo repente, dispositis hinc inde aciebus, apparuit ; cumque Fogitani mane summo principis exercitum – de quo quidem nichil in nocte precogitaverant – ante civitatem vidissent, subito tremore concussi, quasi in erroris sui premordiis deprehensi et principis sagacitati preoccupati, antequam munire se possent, missis ad principem eorum nuptiis, veniam suppliciter postulantes, egresse sunt mulieres civitatis ipsius crinibus resolutis ad pedes principis implorantes cum lacrimis eius misericordiam. Princeps vero lacrimosa civium supplicatione permotus, licet rigorem in eos iustitie rationabiliter exercere potuisset, ut eorum poena, terror, et correptio foret aliorum in exemplum, tamen sic erga eos pietate uti voluit, ut nec veniam eis negaret nec delictum eorum transiret nec penitus impune dimitteret; faciensque unum et iustitia et misericordia temperantium ne videretur in iustitia rigidus nec in mansuetudine dissolutus.
Penam etenim corporalem, quam ex delicto incurrerant, in pecuniariam penam benigne convertens, aggeres, quibus se circumquaque vallaverant, explanari mandavit. Delictum quidem Fogitanorum adeo fuerat perniciosum exemplo, quod quecumque eorum citra sanguinem pena fuit, magne lenitatis ipsis apparuit. Princeps enim, qui non ad desolationem sed ad correptionem et regimen populi flatus erat, hoc agebat in penis delinquentium ne essent quos peccare peniteret; nisi peccantibus vitam adimeret, quid emendaret correctio non haberet: in plectendo quidem et cognoscendo hec erat eius intentio, ut vita hominum corrigeretur, non ut per penam penitus tolleretur; que suspicione carere non solent. Constituerant enim sibi consiliarios in civitate presidentes et, formam iudiciorum solitam transmutantes, non iam apud presidem a principe constitutum vel apud loci baiulum ex more ordinatum criminales aut civiles querimonias causasque tractabant, sed apud predictos consiliarios noviter creatos petendam sibi exequendamque iustitiam decernebant, pretendentes alias fidem et obedientiam regiam et se ad novitatem illam processisse salva fidelitate regis asserentes. Quod ubi princeps audivit, volens an ea, quae dicebant, vera essent experimento cognoscere, civitatis ipsius universitati mandavit, ut eorum aliquos pro parte omnium civium ad suam presentiam mitterent. Cumque nuntii civitatis ad ipsius presentiam iuxta suum mandatum accessissent, alloquutus est eis princeps, ut decuit, reducens inter alia ipsis ad mentem iuramentum fidelitatis – quod sibi tam ipsi quam alii regnicole tempore assumtionis predicti baiulatus pro regis parte prestiterant – ex cuius forma iuramenti tenebantur sibi ad terram regis tuendam prestare subsidium. Licet enim potentia et industria eiusdem principis magna esset, tamen ipsa et virtus in actum prodire non poterant sine operatione subsidioque fidelium. Quantum enim ad vires corporis attinet, nullus quidem est, qui per se quantumcumque fortissimus sit, ad regimen universale sufficiat; sed ea est potentia, ea virtus in mundi rectoribus, ut habeant cum quibus et per quos animi sui virtutes exerceant; et in hoc maxime rectorum industria virtusque probatur, quod rudes animos aliorumet vires, que sine exercitio in aliquibus habentur inutiles, consilio et moderamine suo ad laudabilia utilium operum experimenta rectificant atque disponunt; sicque in rectore potentia crescit et gloria, dum subiectorum sibi subsidia et vires assistunt, decrescit autem et deperit, si ea suo praesidio subtrahuntur. II.20 Quemadmodum inutiliter bonus est artifex si necessaria sibi ad artificium instrumenta deficiant; sit autem eius peritia ex opera luculentior, si instrumenta habeat, quibus operetur.
Hac itaque ratione princeps, cum per id tempus necessarium sibi esset subsidium tam illorum quam aliorum Regni fidelium contra Neapolitanos et Capuanos, qui rebelliorem suam iam probaverant, requisivit eos ex debito fidelitatis et prestiti sacramenti ut subsidium sibi hominum armatorum prestarent; quam requisitionem taliter fieri, alia quoque causa suggesserat, ut videlicet ex responsionis eorum qualitate comprehenderetur qualis eorum animus esset.
Nuntii vero, recepta principis requisitione, reversi Barolum, insinuaverunt hoc populo civitatis. Quo audito, populus quidem concitatus est sed, interiores motus explicare tunc nolentes in puplicum, remiserunt ad principem nuptios vacua sibi verba referentes: metiebantur enim eius ex aetate prudentiam, frustra cogitantes exspectationem eius inanibus promissis obedire et se melius interim premunire. Et princeps autem, cuius industria pravos eorum motus dissimulare noverat, sed nescire non poterat, interea processerat ad oppidum Cannarum, quod a Barolo sex fere milibus distat, ibique nuntios Barolitanorum remissos secunda vice recepit auditisque ipsorum verbis sensuque verborum medullitus intellecto, remisit eos, ut certum sibi responsum non suspensivum ac dubium a civitate referrent. Quibus reddeuntibus Barolum nec aliquo deinde responso a Barolitanis principi facto, solertissimus princeps – manifestam agnoscens eorum fraudolentiam, quam iam dissimulare amplius dedecebat, considerans etiam quod dissimulatio manifesta eorum sceleris amplioris posset esse causa victorie, cum fere omnes maiores civitates Apulie, coniurationis illius quidem conscie vel participes essent, propter quod si exorienti scandalo principio non occurreret, maiorem sibi laborem in antea generaret – cum exercitu suo ante civitatem Baroli profectus est. Vidensque viros in propugnaculis stantes armatos, portasque civitatis obseratas, primo quidem verbis pacificis ingressum sibi ad civitatem regiam dari poposcit cumque illa non verbis sed sagittis responsum sibi dedisset, imperavit magnificus adolescens circustantibus viris portas civitatis violenter aperire. Cum autem illi propter sagittas ab intus venientes propius dubitarent attentere, princeps – more impatiens talemque pati resistentiam alto corde dedignans, pusillanimitatem ipsorum suorum increpans, qui instantis victorie gloriam degeneri timore calcabant – ipsemet menibus civitatis appropinquare non dubitans, descendit de equo suo et ad aperiendas portas animosum fecit iuditium. Ex quo quidem ita omnes animati sunt et accensi quod, vite iacturam honori et glorie postponentes, non iam tela pavescerent, sed vincendi cupidine cuiuscumque casus discrimina terroresve superarent.
Uno itaque omnium impetu facto, remotis lignaminum diversimode oppositionibus portisque violenter efractis, ipse princeps de primis intreuntibus unus fuit; multique de exercitu suo, qui de ingressu desperaverant, vexillo principis intus in civitate profecto, eamdem ingressi, principem iam intus esse admirabantur. Quis enim tantam sibi inesse crederet in illis adolescentie annis audaciam, cuius etas nedum ad armorum exercitia sed etiam ad experienda ipsorum preludia vix reputabatur idonea? Quis unquam corde conciperet puerum in deliciis imperialis aule nutritum – cuius artus teneros adolescentis paternus amor sine armorum compressione gaudebat – in tantam subito post patris mortem regnasse duritiem, ut armorum usui etas eius immatura sufficeret et eam iam non experientiam exerceret. Stupebant quidem omnes, qui audiebant adolescentulum principem, cuius tunc adhuc lanigo tenera replere genas inceperat, taliter expugnasse civitatem, vereque dicebant manum Domini esse cum illo, processum alto inscrutabilique consilio dirigentem.
In eisdem quoque diebus miserat idem princeps Bertholdum marchionem de Honebruch cum quadam parte sui exercitus in terra Beneventana propter quasdam terras, que in partibus illis ad rebellionem tendere videbantur; cumque civitas Avellini predicto marchioni misso a principe parere nollet, per fortunatam principis ab eodem marchione potentiam expugnata et capta est eo ipso die quo in Apulia civitas Baroli capta fuit: ut non sine divino nutu talis visa sit processisse victoria, quod due civitates in diversis Regni partibus site, magnifici principis potentiam ubicumque prepollentem simul in sue rebellionis conculcatione sentirent.
Capta autem civitate Baroli murisque eius, in signum rebellionis depositis, dirutis, omnes alie civitates Apulie, que coniurationis consciae fuerant et Barolum respiciebant, in suo proposito frustrate sunt totumque fere Regnum ex tam gloriosa principis victoria in magna pace et tranquillitate firmatum est. Remanserant tamen in Terra Laboris Neapolitanorum Capuanorumque rebellatae civitates; civitas quoque Aversana, quae inter Capuam et Neapolim media in fidelitate manebat et predictis duabus civitatibus rebellibus vehementer obstabat, tractatu quorumdam infidelium ad partem contrariam trahebatur.
Iamque ad id deventum erat, quod pars contraria in civitate ipsa se publicare presumpserat et manifestis iam armis cum fidelium parte pugnabat. Quod audiens princeps prudenterque confiderans quod, si civitas Aversana in partem aliam declinaret, pars contraria plurimum vigoris assumeret et ipsius civitatis adversatio totius fere Regni esse posset amissio, confestim de Apulia in Terram Laboris accessit; collectoque in unum toto exercitu – tam ea parte, quae cum marchione praedicto fuerat, quam ea, quae secum venerat de Apulia – civitatem Aversanam potenter ingressus est; parteque contraria viriliter expugnata, atque deiecta, civitatem ipsam in statu fidelitatis et pacis, ut decuit, reformavit.
Deinde processit versus Capuam et eam obsidens usque ad muros circumquaque guastavit. Civitatem quoque Nolam, que in partem rebellium lapsa erat, cum ad mandatum principis venire nollet, potenter expugnavit et cepit. Procedens deinde versus civitatem Neapolitanam, civitatem ipsam ex ea parte, qua Vesuvium Montem habet, obsedit; et, faciens depopulationem circumcircha usque ad moenia, Neapolitanos ad bellum exercitus provocabat, qui cum portis civitatis obseratis depopulationem potius fieri malo eorum velle paterentur, quam ad pugnandum exire temptaret. Princeps, qui castrenses labores prius tollerare coepit, quam experiri, bellorumque vias et astutias ex quadam sibi ignata virtute sciebat, eos ad bellum per aliam viam provocare decrevit eoque loco obsidionem mutare constituit, in quo Neapolitani, quasi ad certam habendam de ipso victoriam, exire ad bellandum allicerentur.
Erat enim quidam locus ex Septentrionali civitati propinquam versus Neapolim, videlicet Putheolum, mari, montibusque inacessibilibus circumquaque conclusum, ubi quedam de prope rupes sulphurea continuo quedam evaporatione fumigare conspicitur: ex aliaque parte est antrum vetusta murorum compage fabricatum, in quo ingredientes nihil quidem aque inveniunt, sed sudare pre calore inviti, quasi in fornace compelluntur, unde et sudatorium vulgo appellatur. In medio vero maris, et montium planitie est lacus continens, qui vocatur Anglanum, cuius nemorum locus aque non pisces, immo serpentes, aliaque nociva animantia nutrit. In locum ergo istum per asperas et angustas vias cum toto exercitu princeps intravit, obsidioneque in illa planitie constituta, depopulationem ex illa civitatis parte fieri mandavit. In hunc autem discriminosum locum, aque aliorumque bonorum penuria, ipsoque situ formaque horribilem, ideo princeps cum exercitu ingressus est, ut vel Neapolitani ad pugnandum ibi cum eo sic undique circumcluso, sub spe certe victorie, ut dictum est, confidenter exirent, vel si exeundi audaciam non haberent, tam ipsi, quam alii cognoscerent, quod non ita sicut ex etate videbatur, delicatus erat, ut castrenses labores, quicquidve durum aut asperum in bello contingeret, tolerare non posset; aliique robuste etatis viri, qui eius vexilla sequebantur, ea que idem princeps sufferre poterat in tenera adhuc etate constitutus, ad capessendam dulcis victorie gloriam magnanimi adolescentes exemplo sufferrent. Dicebat enim, non fugiendum, sed appetendum esse laborem, per quem pervenitur ad gloriam, nec gratum esse solatium quod non precederent experimenta laborum: si autem ad locum illum Neapolitani eum principe bellaturi exissent, oportuisset principem, et suos bellum de necessitate recipere, eum nullus pateret fuge locus absque discrimine: quin immo ipsa loci periculosi necessitas, bellandi desiderium principi, et suis eo magis accenderet, quo magis dispendiosum fuge dedecus, casumque declararet. Licet autem magis dispendiosa hec omnia principis industria precogitasset, ob id precipue, quod per illam viam existimavit Neapolitanos posse ad bellum allicere: quia tamen gratius Neapolitanis fuit timere ne vincerentur, quam haud quod vincerent, exire noluerunt ad pugnam, cum princeps ibi eos per triduum expectasset.
Facta autem depopulatione ibidem, in quantum placuit sibi et estivi temporis intemperies passa est, recessit de loco illo princeps, ad alias partes Terre Laboris in statu pacifico et fide regia reformandas incedens processuque temporis intelligens, regem Conradum fratrem suum de Alamannia in regnum per mare esse venturum, reversus est in Apuliam, ibique moram trahens, et pro adventu regis opportuna queque disponens dictum regem cum magna Theutonicorum comitiva per mare venientem apud Sypontum debita reverentia et devotione recepit sub Anno Domini 1252, regnumque, cuius pro ipso baiulum gesserat, in pace totaliter fere constitutum sibi assignavit.
Rex autem valde principi gratificatus est, recognoscens regnum ipsum in absentia sua, post imperatoris patris sui mortem per eiusdem principis industriam sapienter atque viriliter fuisse gubernatum, cum vix credidisse potuerit, se sic quietum et pacatum regnum inventurum esse, sicut invenit: propter quod ipsum principem in magna benevolentia est amplexatus. Itaque preordinato sollemni palleo, sub cuius umbraculo rex a maris litore, ubi descenderat in terram, usque ad civitatem processurus erat ex consuetudine regie dignitatis, rex sub eodem palleo principem secum simul procedere turbis circumquaque spectantibus voluit, ostendens eum, quodammodo in illa pallei communicatione participem, quem invenerat negotii fidelissimum exequutorem; fecitque eum sibi in regno secundum, ut vicem suam in omnibus gereret propter magnam sapientiam, quam in ipso esse considerabat.
Parum autem duravit hec affectio regis ad principem; nam processu dierum videns rex ipsius principis solertiam, suspicionem de ipso incerto recipiens, quod ratione magne sapientie, que in ipso erat, homo esset magis dominandi quam obsequendi conditione dignus, mutari cepit adversus eum ipsumque deprimere, quomodocumque posset, intendebat. Ut autem animi sui motum sub quadam generalitatis specie occultaret, ut eum quidem lederet, ledere tamen nolle videretur, fecit eidem principi notum, se omnes donationes post imperatoris obitum factas revocare velle principique suggessit, ut quo magis aliis regni maioribus daret exemplum, revocationem facturum sibi donationum equanimiter patiendi. Ipse princeps primus, atque spontaneus honorem Montis Sancti Angeli, et civitatem Brundusii, quam ratione principatus Tarenti possidebat, regi resignaret; sicque factum est, quod princeps regis voto satisfaciens animique motum plene cognoscens, honorem Montis Sancti Angeli, et civitatem predictam regi obtulit, atque dimisit.
Rex autem generalem predictarum concessionum revocationem faciens, cepit predicto principi paullatim favorem subtrahere, terramque illam, quam princeps tenebat ex concessione ne paterna, non quidem simul, sed successive, quibus poterat occasionibus, ab eius dominio et possessione revocavit, solumque principatum Tarenti mutilatum comitatibus Gravine, Tricarici, Montis Caveosi, et predicta Brundusina civitate, sibi dimisit; et ne princeps de ipsa quoque terra, que sibi remanserat, subsidium habere posset, hominibus ipsius principatus collectam generalem gravissimam imponi et exigi mandavit. Regio erario applicandam, iustitiarium quoque in principatu ipso a principe ordinatum removit, et iustitiarium suum, sicut in aliis regni partibus, in ipso constituit, subtracta sibi in eodem principatu meri imperii potestate, quam ex concessione patris imperatoris habuerat, ut princeps nonnisi in civilibus tantum iurisdictionem in principatu ipso retineret. Princeps vero prudentissimus in tali quidem adversitate fortune minime frangebatur, virtutum suarum auxilio, cum magis necessarium sibi erat, utens propter ea, que rex sibi faciebat.
Nec quidem tantis malis in fratrem rex exaturatus est; sed ad maiorem extremamque ipsius principis depressionem Gualvanum Lanceam, qui imperatori diu serviverat, quem propter magnam eius fidem atque prudentiam imperator vicarium suum in Tuscia per multum temporis spatium habuit, Fredericum quoque Lanceam fratrem eius, et Bonifacium de Anglone ipsius principis avunculum, omnesque ipsius consanguineos, et affines ex parte materna, conficta in eos occasione, cum uxoribus, matribus, sororibus, ac filiis, et filiabus, magnis et parvis, regnum exire mandavit. Qui omnes exeuntes regnum, cum se ad imperatricem Romanie sororem ipsius principis contulissent, misit rex postmodum Bertoldum marchionem de Honebruch in Romania, qui predictos Gualvanum, et fratres ab imperatore Romanie fecit de imperio suo licentiari, multum displicuisse regi asserens, si imperator eos circa se retineret.
Licet autem rex ita graviter contra Principem moveretur, princeps tamen libenter omnia patiens, regi cum omni devotione obsequebatur; et cum ipso rege procedente in Terram Laboris contra rebelles illarum partium, cum toto suo exercitu profectus est. In processu autem illius in Terra Laboris rex civitates Aquini, Suesse, Sancti Germani, pluraque vicina castra, que per regis adventum rebellaverant, vicit. Civitatem quoque Capuanam, et quodammodo Neapolitanorum, obsidionibus terra marique ordinatis, machinis quoque circumcirca dispositis, cavis etiam subterraneis ad murorum obversionem, et fossis, ad deditionem cegit, magnaque victoria ex illarum civitatum deditione rex illustratus est.
Reversus autem in Apuliam in hyeme sequenti, mortuoque Henrico minore fratre suo, disponebat rex versus partes imperiales procedere; et cum circa veris initium ordinato exercitu processurus castramentari cepisset, in campis prope Lavellum infirmitate correptus, cum esset circa annos etatis viginti sex, in triumphorum suorum primordiis acerbo mortis fato succubuit.
Mortuus est autem idem rex die 21 mensis maii anno Domini 1254 duodecime indictionis, superstite sibi filio nomine Conradino, duorum iam annorum, Elisabeth regina suscepto, cuius pueri baiulatum prenominatus Bertholdus de Honebruch per magnam sui astutiam procuravit sibi a rege committi propter favorem Theutonicorum, quos omnes ratione communis Nationis, et munerum allectione, adeo sibi devinxerat, quod de eis omne suum beneplacitum facere poterat. In ipsa enim regis infirmitate, cum ipse rex de filio, et regno suo dispositurus esset, requisiverat marchio principem, an ipse princeps, baiulatum vellet assumere, cum esset baiulatum ipsum cuicumque vellet committendum. Princeps autem eiusdem marchionis astutias prudenter advertens, sciensque, quo predicta requisitio marchionis non fiebat ad aliud, nisi ut de assumptione predicti baiulatus animum principis investigaret: respondit ei, se non velle baiulatum ipsum assumere, sed ipsum marchionem propter magnam sapientiam et rerum experientiam, que in eo esset, eiusdem baiulatus officio fore dignum: ne si aliter idem princeps responderet, marchio contra eum Theutonicos (quod facile sibi erat) ad eius provincie partes conduceret. Licet enim idem baiulatus officium ad eumdem principem, tam iure agnationis legitime (cum patruus pueri esset) quam paterna voluntate deferretur (sciebat enim rex, quod negotium filii sui in regno per nullum alium, quam per principem fratrem suum post imperatoris mortem fuerat utiliter gestum) permisit tamen princeps cautissimus, satisque sibi placere monstravit, quod ipsum officium marchioni committeretur, ut et sue ambitioni super hoc satisfaceret, et ipse periculum ex furore Theutonicorum, quem contra se concitare poterat, declinaret.
Assumto itaque baiulatus officio a marchione Bertholdo, tota camera, cunctaque regis gaza in auro, argento, lapidibus pretiosis, et aliis, que in ipsa camera continebantur ad ipsius marchionis manus, et dominium pervenerunt; cumque inter alia, que dictus rex Conradus de filio, et regno suo in ultima voluntate disposuit, filium suum manibus, et gratie sedis apostolice submittendum esse, mandasset. Papa Innocentius IV, qui sedi tunc apostolice preerat, ex regis dispositione quamdam sumens occasionem, asserens regnum Sicilie ad ecclesiam Romanam spectare, regnum ipsum vindicare intendebat, cumque predictus marchio regni baiulatum gerens misisset legatos ad papam super petenda regi pupillo sedis apostolice gratia, prout pater suus in ultima voluntate statuisse videbatur, summus pontifex illam legatorum missionem, et apostolice gratie postulationem, magis debilitati pactis regie, quam devotioni adscribens, respondit precise, se habere velle regni possessionem, atque dominium, promittens regi pupillo, cum ad pubertatem veniret, de iure, si quod haberet in regno, gratiam esse faciendam: cepitque ex parte summi pontificis caute tractari eum aliquibus regni magnatibus qualiter regni possessionem adipisci ecclesia posset.
Cum autem iam aliqui de regni maioribus ad partem ecclesie inclinare cepissent et predicti marchionis non esset tanta potentia, quod tam gravi dissidio urgenti posset obstare, videns marchio se in tanta difficultate perplexum, cum summus pontifex exercitum iam congregare cepisset ad occupandum regnum, pluresque magnates, quos ipse marchio habere sperabat, auxilium alii ecclesie, alii manifeste ad partem ecclesie, declinarent, baiulatus officium se assumsisse penituit, et ex tunc onus quidem incaute susceptum, non sine pudore deponendum existimavit. Multos quidem hoc modo fallit ambitio, qui onera, que insunt honoribus, a principio non attendunt, quoniam ambitione cecati videre singula, que sunt videnda, non possunt. Vident quidem, et appetunt quod delectat, nec inspiciunt illa alia delectationis qualitate, que gravant; et dum improvide honorem sine contemplatione oneris amplectuntur, de honore sub onere turpiter cadunt. Sic nimirum marchio Bertholdus predicti honoris baiulatus delectatione allectus, sed mox ab oneris gravitate compressus, honorem improbe affectatum, onusque incaute susceptum sapientius deposuit, quam assumsit.
Marchione itaque dimittente baiulatus officium, comites, barones, et alii magnates regni, in regis fidelitate manentes, ipse etiam marchio unanimiter convenerunt rogantes principem Manfredum, ut balium nepotis regis pupilli a marchione dimissum, quod eidem principi iure agnationis legitime offerebatur, assumeret, publice protestantes, quod si ipse princeps balium ipsum non reciperet, negotium pupilli regis in regno Sicilie penitus periclitabatur: quod eidem principi precipue posset imputari ad culpam, quod ipse, qui siugulariter regnum ipsum defendere poterat, ipsum in preiudicium regis pupilli nepotis sui, et suum, relinqueret indefensum, princeps autem balium ipsum recipere hac ratione recusabat, quia ipsum balium testamento regis commissum fuerat marchioni, ad quem de cetero pertinebat omne periculum, quod posset pupillo regi de ipsius marchionis administratione accidere, quod non debebat princeps ad se balium ipsum subeundo transferre: cum ex quo marchio semel baliatus officium gerere ceperat, se ab eo exonerare non posset, quia etiam regni negotium ad id erat sub marchionis administratione deductum, quod nulla poterat humana ope relevari: propter quod si ipse princeps illud assumeret, et in manibus suis pupilli iura deperirent, materiam sibi pudoris potius quam honoris generaret. Contra vero ea, que princeps ad excusationem tanti oneris allegabat, ex parte alia comitum, baronum, regnique magnatum fidelium proponebatur, quod licet in testamento regis balium ipsum commissum videatur fuisse marchioni, tamen voluntas regis fuerat ipsum sibi fratri suo principi committere, si princeps ipsum assumere vellet: quod non ob aliud pretermisit, nisi quod de ipsius principis voluntate dubitavit, propter quasdam offensionis causas, que ab eo contra principem processisse videbantur; ipseque marchio testabatur se ante mortem regis requisivisse principem, si balius esse vellet, quod quia tunc princeps renuit, ut supra memoratum est, rex marchioni ipsum officium baiulatus concessit; et ea quidem contemplatione commisit, ut princeps sibi in eo exercendo, auxilio, et cura presideret; intendens autem esse videbatur, principem sibi cooperatorem esse in exercitio balii, qui solus omnia, que huic officio competebant, sufficiens erat operari. Propter quod si princeps balium ipsum principaliter gerendum acciperet, eo magis testantis regis voto satisfaciebat, qui ipsum contemplatione auxilii et cure principis, marchioni commiserat: quo magis utilitas filii sui procurabatur, si curam et auxilium principis sibi in baliatus officio exercendo accessoria pater esse decreverit, per quos res, de qua agitur, magis valeat, quam per eum, et precipue ubi pupillorum versatur utilitas, circa quos rigorem suum non servant, sed ad id, quod magis eis expediat, se inclinant. Ea quoque occasione, quod ex quo testamentarius balius semel officium baiulatus gerere ceperat, se ab eo excusare non posset, princeps baiulatus officium, quod sibi in defectu testamentarii iura decernebant, recusare non poterat, quia ex quo marchio Bertoldus, qui testamentarius fuerat, ipsum officium dimiserat, iam tempore balius erat, se balium legitime fecerat: et licet ipse marchio, balium semel receptum dimittendo, deliquisse, et contra iura fecisse videretur: princeps tamen ipsum assumendo non contra ius venire, sed iuri potius favere probaretur. Deliquisse quippe marchio videbatur balium contra iura deserendo, maius tamen delictum erat ipsum in pupilli damnum retinere. Iustum quoque videbatur testamentarium baiulum ceptam semel administrationem non deserere, sed cogi perficere; magis tamen iustum piumque erat pupilli iura perire non sinere, et damna eius quocumque modo relevare. Delictum sane marchionis in desertione baiulatus superior corrigere vel punire non poterat, et sic sine ultione pupilli miserabilis lesura transibat. Iustitia tamen principis in ipsius officii recusatione videbatur delicto illo deterior, que et damnum generat pupillo indefenso perpetuum, et principi recusanti culpam ei infamiam servaret in posterum. Sed qualis esset illa iustitia, tutelam pupilli legitimam, testamentario balio, ac tutore cessante, recusare? Cum ne dum tutelam deservit, verum etiam quia inutilis tutor erat, non videbatur esse tutor, cum etiam verba intentioni deserviant, et effectus attendatur potius in his, que verbis sunt declaranda, quam sonus. Quis enim qualisve tutor est, qui vel non tuetur vel inutiliter, vel damnose tuetur? Cessat ergo testamentarius tutor, aut balius, ut legitimo fiat locus, cum testamentarius, vel tutelam animo non suscipit, vel susceptam inutiliter gerit, aut deserit; cum nec in hoc casu tutori quidem inutili adiiciendus videatur esse contutor, aut tutelam deserens, ea presumere sit cogendus. Cum ille, qui vel contutorem adiicere, vel desertorem ad resumendum cogere posset, aut desit, aut ille quidem sit, qui pupillo regi adversus adeo sit, atque contrarius, ut ipsius substantiam vindicare sibi potius, quam gubernare censeatur. Videri namque poterant ad summum pertinere pontificem, vel compellere balium testamentarium tutelam pupilli resumere, vel et tamquam inutili alium adhibere; sed ipsius ad hoc erat specialis intentio, ut pupilli regnum ecclesie vindicaretur, potius indefensum, quod defensum pupillum esse desiderabat, ut votum suum de predicto regno contra eum liberius, et efficacius prosequeretur. Ea quoque ratione, quod pupilli negotium sub marchionis administratione periclitatum erat, eius balium, et curam non quidem recusare, sed magis debebat princeps assumere, quia si negotium ipsum relevare forte non posset, non sibi pudor, sed ei, qui causa periclitationis fuerat, remanebat; si autem posset, honor sibi inde crescebat et gloria, cum virtus circa difficiliora probelur, nec ex eo laus alicui debeatur, quando facit que alii faciunt, sed quod id etiam tentare audet, quod alii perhorrescunt. Alia quoque potissima ratione princeps regni gubernaculum recusare non poterat, nec debebat; quidam enim eo tempore a malevolis rumor exiverat, quod rex Conradus II, parvulus nepos principis in fata concesserat: ex quo summus pontifex maiorem sibi habendi regni rationem adaptabat, pluresque regnicole iustiorem quodammodo sibi causam declinandi ad partem ecclesie extimabant; non quidem attendentes, quod si predictus parvulus defecisset, qui ratione primogeniture patris sui regis Conradi I principem Manfredum in regni successione precedebat, mors ipsius pueri locum principi in eadem regni successione fecisset: quamobrem princeps ad huiusmodi quidem emulorum intentionem repellendam. Regni gubernaculum, tam ad utilitatem pupilli nepotis sui, si viveret, quam ad suam, si forte de facto aliud contigisset, assumere de iure debebat; ad magnam quoque predictorum comitum, baronum, et aliorum regni fidelium, ipsiusque etiam marchionis instantiam, quam ipsius pupilli, ac suam in defectu eius utilitatem attendens, regni balium, et gubernaculum, in marchionis defectum tamquam causam penitus desperatam, assumsit, promittente sibi firmiter marchione predicto in Apuliam ire, et eidem principi mittere aurum, argentum, totasqe gazas regie camere, que ad ipsum marchionem tempore mortis regis pervenerant, ei cum magno quoque exfortio armatorum ad ipsum principem sine mora redire; statimque tam ipse marchio, quam comites, barones, aliique regni fideles eidem principi iuraverunt fidelitatem regis, et suam; ita videlicet, ut si rex parvulus viveret, eidem principi tamquam generali balio eius intendere, et parere; sin autem ipse puer, vel iam defecisset, vel post, liberis non susceptis, deficeret, ipsum principem Manfredum ex tunc in regem, et regni dominum haberent.
Princeps itaque assumto regni gubernaculo cepit ordinare exercitum, negotiaque regni disponere, prout rei temporisque qualitas patiebatur. Marchione autem profecto in Apuliam, et de promissione facta principi parum curante, quia milites Theutonici, quos princeps habebat, sine stipendiorum prestatione sub expectatione melioris eventus ultra retineri non poterant, cum predictus marchio haberet totam cameram regis Conradi, cunctasque ipsius gazas, nec principi aliquid de eis mitteret: princeps ad ipsorum militum stipendia erarii sui gazas exposuit, usquequo argentea, que ad familiare ministerium erant, ad usus et stipendia militum erogari mandavit, sciens cum Salomone tempus esse spargendi, et tempus esse retinendi, nihilque pretiosius reputans, quam honorem. Constituit ergo quamdam Theutonicorum, et aliorum equitum, ac peditum comitivam ad Sanctum Germanum. Itemque in Capuana civitate se cum quadam alia comitiva firmavit, ut tam ipsam, quam alias vicinas terras, que iam in fide regia, et sua vacillare ceperant, sua presentia cerceret. Interea summus pontifex in Siciliam nuntios miserat ad Petrum Ruffum de Calabria, qui Siciliae, et Calabrie baiulus fuerat ordinatus sub marchione Bertholdo, quorum nuntiorum tractatu ad id iam deventum erat, quod dictus Petrus Ruffus Fulconem nepotem suum, et alios sollemnes nuntios pro parte sua in civitate Messana misit ad papam, cum duabus galeis per mare usque Terracinam venientes; famaque erat, quod tam Sicilia, quam Calabria ad convertendum se in partem ecclesie disponebantur, Richardus enim de Monte Nigro, qui propter odium, et inimicitias, quas habuerat cum marchione Bertholdo, in partem contrariam declinaverat, qui in regni finibus terras, et castra tenebat, confederationem iam fecerat cum Campanis, et exercitui papali transitum in regnum dare promisit. Alii etiam per occultos nuntios suos donationes sibi a sede apostolica impetraverant, sicque totum regnum per diversas partes perfidie, et ambitionis erat vitio violatum, quod impossibile videbatur ruine illius humana subventione succurri, ni Deus aliter de sue infinite potentie auxilio provideret.
Coniuratio quoque facta erat a quibusdam in Capua, ut statim quod papalis exercitus regno appropinquasset, ipsi uno impetu in principem latenter insurgerent, et ipsum aut caperent, aut interficerent. Predictus quoque marchio Bertholdus in promissione, quam principi fecerat de mittenda sibi pecunia, et de veniendo ad eum cum exfortio de Apulia sibi defecerat; immo per Apuliam discurrendo, negotia sua commodaque tractabat, et requisitus etiam per Gualvanum Lanceam ex parte principis ad eum missum de periculis, in quibus principem dimiserat, non curabat. Princeps autem, qui post assumtum regni gubernaculum fuerat pluries per nuntios a summo pontifice requisitus, ut ipsum regni gubernaculum in manu ecclesie dimitteret, tam grave periculum prudenter advertens, ex circumstantibus undique malis minus malum decrevit eligere, ut exteriores hostes, quos habebat in ianuis, ex cautela declinaret, et interiores inimicos, quibus iam erat circumdatus, ex dissimulatione circumspectus evaderet. Cogitavit enim minus esse periculum, si papam intrare regnum sponte ipse permitteret, quam si papa violenter intraret, quod ipse princeps deficientibus, immo officientibus sibi suis, prohibere non posset: cum efficacius, et cautius ipse princeps posset sibi sic ingresso, post iurium, et processuum suorum experientiam resistere, quam improvisis, et inexpertis eius se viribus obiectare: maioris esse honoris, et glorie reputans ex prudentia vincere, quam ex audacia vinci. Certus enim erat, quod si regnum papa violenter intraret, hi, qui contra principem conspiraverant, efficacius sibi nocituri erant, et quamvis eos ipse forsan evadere, nullo tamen modo vires ad resistendum resumere posset. Si autem voluntarie papam in regno reciperet, conspirationis periculum declinaret, et quicquid in antea facturus esset, ex ipsius pape, ac suorum processibus, quos quales futuri erant ex magna sapientia prenoscebat, viam et materiam inveniret. His ergo aliisque rationibus circumscriptis, nuntiis, qui ad se a summo pontifice missi erant, princeps respondit, et talem per eum, et suos nuntios missos ad papam deprecationem, cum ea devotione, qua decuit, fecit, ut videlicet sanctus pater apostolicus, ad quem causa, et precipue pupillorum defensio Dei vice defertur, ipsum principem, qui causam pupilli regis nepotis sui gerendam, ex sola etatis imbellis miseratione suscepit, in ipsius administratione contra debitum pietatis apostolice non turbaret; immo sibi super hoc auxilium tribuens, predictum pupillum regem in matris ecclesie sinu reciperet, ut pater suus Conradus in ultima decreverat voluntate. Et si eidem summo pontifici prorsus placebat terram pupilli regere, paratum se obtulit idem princeps eumdem sanctissimum patrem in regnum recipere sine preiudicio regis, et suo; et tam ipsius regis, quam suo in omnibus iure salvo. Sub cuius auctoritate petitionis exposite pnibus tractatum est, quod papa sine preiudicio pupilli regis, et principis, cum iuris utriusque protestatione, ex permissione principis ingrederetur regnum. Ad maiorem autem sui devotionem ad sacrosanctam ecclesiam ostendendam princeps summo pontifici obviam processit usque ad Ceperanum: et papa regnum intrante princeps stratoris ei officium exhibens frenum tenuit, quousque ad pontem Gariliani transiret.
In ipso autem ingressu pape in regnum res mira contigit, nam crux, que ante summum pontificem de consuetudine dignitatis apostolice ferebatur, capitulo funis crucem circumplectente conscisso, de manu illius, qui ipsam portabat statim post transitum pontis in terram cecidit. Sic ergo summus pontifex ingressus est regnum, premisso legato sedis apostolice G. Sancti Eustachii diacono cardinali, viro quidem iuvene, et ipsius pape consanguineo.
Cepit autem statim idem legatus non tamquam rector, aut gubernator in regno agere, sed tamquam regni dominus, pupilli regis, et principis iura subvertere, et a comitibus, baronibus, et aliis tamquam rex iuramenta fidelitatis exigere, nullo iure regis, et principis salvo sibique tamquam regi Sicilie intendi ab omnibus faciebat, ipsumque etiam principem requirebat, ut sibi simile iuramentum prestaret. Princeps autem sibi respondit, quod cum ex pactionibus habitis inter summum pontificem, et ipsum de regni negotio cautum esset, nepotis, et sua iura salvari, nec usque ad tempora pubertatis aliquid pupilli ipsius de regni statu immutari debere, cum existimandum esset de iure pueri, et quod ecclesia in regno habere contendit, iuramentum ipsum ab eo adhuc exigi non debebat. Licet autem ad iuramentum tale prestandum nullatenus princeps induci potuerit, cepit tamen apud eumdem principem reverentia hominum consueta diminui, cum dictus legatus ipsum principem, sicut et alios regni magnates, nulla contemplatione habita cesarea nobilitatis, qua ipse aliis excellebat, suo intenderet suppeditare dominio.
Cum autem hoc modo ipse legatus potentiam suam magnificaret in regno, cuncti pene regni maiores sibi tamquam domino reverentiam exhibebant, ita quod princeps iam non superior, se aliorum videretur esse equalis: accidit, quod quidam de dominis Anglonis, Burrellus nomine, cui princeps ipse, dudum imperatore defuncto baliam regni gerens, quamdam terram, qua iuste fuerat per imperatorem privatus, gratiose restituit, et quem etiam quondam rex Conradus honore militie decoraverat, comitatum Alesine, ac honorem Montis Sancti Angeli, qui erat eiusdem principis pertinentie, a summo pontifice ante ingressum eius in regnum, ut in partem ecclesie declinaret, obtinuerat sibi concedi. Cumque princeps comitatum ipsum iuris sui esse iuste contendens, ipsum Burrellum pacifico modo requireret, ut se de comitatu ipso nullatenus intromitteret; immo de quadam alia terra, quam tenebat de predicio honore Montis Sancti Angeli, si eam teneret sibi, principem in dominum recognosceret, et assecurationis sibi iuramentum ex regni more prestaret, alioquin terram ipsam dimitteret: idem Burrellus in superbiam elatus, nedum dimittere comitatum ipsum, vel terram ipsam a principe recognoscere, ac iuramentum assecurationis ei prestare negavit, verum etiam de pari incepit cum ipso contendere, indignumque reputare ipsum principem tenere in dominum, quem ei, cui ipse idem subiectus erat, asserebat non debere esse subiectum. Princeps autem acuto cordi suo frenum rationis apponens, procacitate verborum illius non dedignabatur, et cum inferiore contendere sordidum reputabat.
Intellexit interea princeps, quod quedam gens a predicto Burrello transmissa comitaium Alesine invaserat, et duas terras comitatus ipsius iam occupaverat, princeps autem ipse, ne iuris sui videretur esse neglector, nihil de contingentibus volens omittere, summum pontificem adiit, sibique exposuit qualiter comitatus Alesine, quem dictus Burrellus sibi asserebat ab ipso papa fore concessum, ei iam ipsum occupare inceperat ratione honoris Montis Sancti Angeli, sui iuris erat: propter quod ipse summus pontifex sic super hoc provideret, quod inconveniens inde aliquod evenire non posset. Summus autem pontifex respondit, se prefato Burrello nihil de iuribus principis concessisse: que quidem pontificis responsio duplicitatem in se continere videbatur, magisque ad implicationem, quam ad explicationem negotii faciebat, adeo ut post multas huiusmodi responsiones implicitas visum fuerat papam dixisse, quod predictus comitatus ad honorem Montis Sancti Angeli non spectaret, sicut fuerat a predicto Burrello suggestum; voluntatis tamen sue esse, postquam esset in Capua, de ipso negotio secundum iustitiam providere. Mirabantur autem omnes principis prudentiam, quod contra dicti Burrelli instantiam non viribus, sed iuribus uti contentus erat; dixitque quidam de Romana curia Magnus, quod sic deceret facere principem, ut non ipse de alio, sed de eo alius quereretur.
Inter hec summus pontifex, cum esset apud Theanum quadam corporis infirmitate deductus, et diceretur, quod Bertholdus marchio de Honebruch de Apulia veniebat ad curiam summi pontifici, princeps volens in occursum eidem marchioni procedere, petita eundi a papa ex curialitate licentia, processit: cumque per modicum vie a civitate processisset, visa est quedam acies equitum in quodam loco eminenti exclarata consistere super quemdam angustum vie transitum, quo princeps cum sua comitiva tunc transiturus erat. De quibus cum nesciretur in primo aspectu, qui essent, fuit qui diceret Burrellum esse cum comitiva sua, qui pluries inter alia, que de principe fuerat obloquutus, ipsam etiam principis personam offendere conatus erat. Certa ergo habita comitiva, ex his, qui processerant, quod ex loci inequalitate, in quo erat idem Burrellus, ad offensionem principis in loco illo angusto eius transitum expectaret, dictum fuit ab aliquo de comitiva principis quomodo videbatur locus idoneus requirendi Burrellum, si se vasallum principis recognoscerat de terra, quam de honore Montis Sancti Angeli teneret, cum presertim ipse videretur ad offensionem principis, quam sepe minatus fuerat, preparatus. Princeps autem ne per dictum locum angustum incaute transiret, et posset sibi forsan ex incautela evenire periculum, cum esset inermis, galeam sibi ad munimen capitis tantum dari fecit, et capiti suo superimposuit. Aliqui quoque de comitiva sua, quos insolentia predicti Burrelli multoties in principalis nominis et honoris obtrectationem turbaverat, et ad tante ultionem iniurie latum sibi videbant et tempus oblatum, descenderunt de roncenis, quos equitabant, et destrerios ascenderunt. Quod cum aspexisset Burrellus, et sui, in fugam protinus se proruperunt: quidam de comitiva principis, qui non ex eius mandato, sed ex zelo ultionis iniurie tantum, nimis animose processerant, predictum Burrellum, et suos evaginatis ensibus insequuti sunt. Princeps vero, qui honori suo se satisfactum fore de fuga tantum ipsius Burrelli contentus erat, et propter reverentiam tantum summi Pontificis, tunc ab ipsius interfectione temperatum esse voluisset milites et domicellos suos predictum Burrellum insequentes voluit quidem revocare nec potuti, immo cum Burrrellus versus Theanum fugeret, et iam ictum lancee fugiendo recepisset in dorso, propter insolentiam suam, quam omnes noverant credebantque, quod ipse Burrellus personam principis offendisset, et ideo fugeret: subito surrexit clamor in populo, rumorque increbuit, quod principem percussisset; sicque factum est in fuga illa, quod Burrellus in civitate Theanensi ab insequentibus eum, qui de principis iniuria dolebant, vulneratus fuit, atque peremtus.
Erat autem in comitiva principis tunc quidam miles summi pontificis nepos, nomine Thitius, qui animositatem sociorum, et principis videns in sequutione Burrelli, et de illius interfectione propter summi pontificis reverentiam timens, principem rogabat, ne ille nobilis interficeretur; cumque super huiusmodi materia confabulatio inter eum, et principem familiariter esset, cum de interfectione Burrelli princeps nihil sciret, aut crederet, venerunt aliqui de societate illius, qui in fuga illa equos amiserant. Principi supplicantes, ut equos ipsos eis restitui faceret ab illis de comitiva sua, qui eos ipsis abstulerant, princeps autem equos ipsis restitui mandans: redite (inquit) ad dominum vestrum, et dicite sibi, ne sit ita stultus, sicut hactenus fuit: nos enim de stultitia, et insolentia eius propter reverentiam domini pape, et nostrum honorem, non curamus. Inter hec autem quidam, qui ad aurem principis erat, dixit Burrellum esse interfectum. Princeps autem interea, qui cum predicto Thitio de insequutione suorum, ei ne idem Burrellus interficeretur, confabulabatur, de ipsius interfectione certificatus eidem Thitio, tu quidem, inquit, ne Burrellus interficiatur, conatus es: scias autem ipsum interfectum esse, sicut nunc secreta nobis relatione patefactum est: de cuius quidem morte propter summi pontificis reverentiam dolemus, propter ipsius vero insolentiam non dolemus, cui etiam preter nostrum propositum secundum stultitiam suam responsum est. Taliter autem contingente huiusmodi casu, cum princeps ad summum pontificem quosdam familiares suos, videlicet Gervasium de Martina, et Goffredum de Cusentia remittere vellet ad excusandum dictum principem, et exponendum, qualiter propter principis voluntatem atque propositum, casus ille contigerat, ne summus pontifex aliquid in casu illo contra suam reverentiam crederet processisse: memoratus Thitius, Si aliquis, inquit, de vestra princeps familia pro huiusmodi facienda excusatione perrexerit, contigere poterit, quod illi de societate Burrelli in familiares vestros mortem sui domini vindicabunt: propter quod consultius esse videtur, vos bono ordine ad occurrendum marchioni, sicut proposuistis, cum vestra comitiva procedere; ego autem, qui presens vestram innocentiam in casu isto vidi, excusationem vestram ante presentiam summi pontificis, ut decuerit, propositurus accedam.
Redeunte autem Thitio ad summum pontificem in Theanum pro excusatione principis, ut propositum fuerat, princeps cum suis collegis inivit consilium, in quantum illa temporis brevitas patiebatur; ei inventum est de consilio, quod princeps nullo modo se in Capua figeret, sed occasione eundi cum celeritate in marchionis occursum, continuato equitatu, usque ad Acerras procederet ad comitem Acerrarum cognatum suum. Licet autem princeps statim casu illo contingente preordinari custodiam transitus fecerat, ne quis precedere posset, et casum illum cardinalibus, qui cum papali exercitu erant Capue, manifestaret: tamen iam in Capuam casus illius fama pervenerat; non tamen de morte ipsius Burrelli fama certa erat, sed de quadam rixa habita inter Burrellum, et aliquos de familia principis; et de vulneratione ipsius Burrelli inter homines diversos quidem rumor, incertusque vagabatur, aliis asserentibus Burrellum fuissse tantummodo vulneratum, aliis vero ipsum fuisse peremtum. Itaque princeps cum comitiva sua procedens, civitati cum appropinquasset, et cardinales, qui in occursum pape, qui tunc Capuam credebatur venturus, civitate exeuntes, principis vexillum videntes parumper a via secesserunt, principis quodammodo vitantes occursum, quem ei exhibere consueverant. Audito enim eo, quod dicebatur de casu predicto, decreverunt cardinales venientem principem esse capiendum; sed, sicut postea compertum est, cogitantes, quod hoc fieri sine multa hominum strage non posset, presertim cum animositas ipsius principis, et suorum nota esset, magisque propter eventum predicti casus ex desperationis periculo timenda esset, captionem ipsius principis differendam tunc esse melius existimarunt, ne strages aliqua hominum sanguinis eis pruesentibus fieret: quod eorum ordinem, et sue dignitatis eminentiam ledere videretur. Cardinalibus autem, ut dictum est, divertentibus, quia equites, et alii populares in occursum principis recta via procedebant, princeps autem diversionem cardinalium, qui semper sibi occurrere leta facie consueverant, cepit habere certa ratione suspectam; vidensque cardinalibus a via secedentibus, equites alios, et populum versus se recta via procedere, firmiter credidit contra se tunc aliquid esse tentandum, cogitavitque tunc suam, quomodocumque melius posset, experiri, fortunam. Factum est autem, quod equites illi et populus eum leta facie receperunt, et procedens cum eis simul versus civitatem cum tubis, et alio genere musicorum, cum pervenissent ad rectitudinem loci, ad quem cardinales predicti a via diverterant, versus cardinales ipse procedens, eos in ea, qua decuit, devotione salutavit; expositoque eis, se omnino marchioni Bertholdo obviam procedere, et ideo cum festinantia equitare, ab eis licentia petita non iuxta solitum affectionem recepit.
Cum autem princeps pervenisset ad pontem Vulturni, quo intratur ad civitatem, volebat quidem cum festinatione transire; sed tibicines, quos in illa frequentia populi declinare, et preire satagebat, contra eum semper in sue festinantie impedimentum inveniebantur; et sic usque ad hospitium, quo consueverat hospitari, inter honorem, timoremque deductus, regratiatus, ut decuit, eis, quod sic honorifice sibi occurrerant, dicensque cum magna festinantia ire obviam marchioni Bertholdo, processit, et versus Acerras iter direxit.
Cum autem quatuor fere millibus a Capuana civitate esset elongatus, venit post eum qui diceret, magnam partem arnesiorum principis, et suorum apud Capuam esse captam, magnamque comitivam equitum post principem cum magna preparatione venire. Princeps vero his auditis, nec faciem quidem, nec animum mutans, viginti Theutonicos equites post se remanere, et sub uno vexillo venire constituit, et ipse cum reliqua sua comitiva passu quidem parumper concitato, non tamen dissoluto processit; et cum per aliquantulum vie passu ita incitato pergerent, eum via eius loci arcta esset, et sepibus, fossisque hinc inde limitata, princepsque suos omnes attenderet, suorum dissolutionem, ne in turpem se fugam prorumperent, modesto retinens gressu; cum perventum fuisset ad locum quemdam spatiosum, ubi diverti a via poterat, princeps a via parumper in campum declinans retrorsum aspiciens, Videre, inquit, volo si aliqui nos insequuntur, ne videamur fugere nullo prosequente. Tunc autem venit unus de suis, qui retro se remanserat, dicens, Theutonicos omnes, qui retrorsum, ut dictum est, pro guardia remanserant, fuisse captos ab illis, qui contra principem a Capua missi fuerant. Princeps autem: Quomodo, inquit, hoc esse potest, ut illi omnes capti essent, et tu evaderes? In hec verba G. de Ocra cancellarius, et I. principi se adiunxerunt, dicentes properandum esse, quia maior tunc non erat. Princeps autem cum suis in illa planitie se recolligens, cepit cum eis adeo composito passu procedere, ut unus de familia sua, qui cum festinantia de loco illa processerat Acerras ad denuntiandum comiti Acerrarum principis adventum, non prius ad principem reversus fuerat, quam princeps pervenisset ad aquam difficilis, et periculosi transitus, que ab Acerris duobus fere millibus distat. Cumque perventum esset ad locum ipsius aque, in quo gurges profundus, et periculosus erat, cuius transitum pons eminens angustus, et fragilis dabat, ita quod unum post unum transire non sine periculi timore oportebat; dubitans princeps, ne propter festinantiam transeundi aliquis suorum in illo gurgite periclitaretur, remansit ipse in ipso pontis ingressu, ut concursum aliorum ad transitum festinantium cohiberet, et singulos unum post unum, sicut angustia fragilitasque pontis patiebatur, transire faceret; postremusque omnium ipse transivit; sicque ipse, et sui ad oppidum Acerrarum salubriter pervenerunt. Isti autem sunt, qui in adversitate hac principem non deseruerunt, et iuncti sunt cum eo apud Acerras.
Interea Bertholdus marchio de Honebruch de Apulia veniens ad castrum Argentii, quod ab Acerris sex millibus fere distat, qui casum quidem accidisse, casumque intelligens; modo, inquit, fecit princeps, ut filium imperatoris fecisse decuit, quod stulti illius insolentiam, se imperatoris filio pacificare nolentis, contra se diu Invalescens ultus inde est. Erant autem cum marchione ipso quidam nobiles, qui cum eo venerant de Apulia, qui casu predicto audito, considerantes principi Manfredi tunc necessarrium esse auxilium, atque consilium, suaserunt marchioni Bertholdo, ut antequam ad summum pontificem accederet, ad principem apud Acerras declinaret, cum tunc magis suum necessarium esse sibi consilium, et auxilium, quam aliquo tempore fuisse probaretur. Cumque marchio ad id per eosdem nobiles nullo modo induci potuisset, dicens, quod si tunc principi loqueretur, principem apud papam iuvare non posset, dicti tamen nobiles ad principem apud Acerras accesserunt, expositoque principi inter alia, qualiter marchio Bertholdus recta via ire disponebat ad papam, nec per eos induci potuit, ut prius ad principem declinaret: quidam ipsius principis familiaris nomine Goffredus de Cusentia, et quidam miles comitis Acerrarum nomine Giroldus, ad marchionem ipsum, cum iam sero esset, transmissi sunt. Qui ad marchionem de nocte pervenientes, totumque predictum negotium seriatim exponentes, deprecati sunt ipsum cum omni affectu inducere, quod ad principem in illa sua necessitate diverteret. Cumque marchio se de hoc alicuius licet frivole pallio rationis excusaret, et ad exagerationem excusationis sue diceret, se indebite in pape, et principis compositione fuisse contemtum, aliorumque collateralium principis utilitatem fore tractatam, suam vero penitus fuisse pretermissam ab iis, qui compositionem huiusmodi tractaterant, et in hac obiurgatione Galvanum Lanceam compositionis ipsius tractatorem specialiter tangeret, et se inde ab eo reputaret offensum: predictus Goffredus apud ipsum marchionem fiducialiter instans, semper, inquit, o marchio, auxilium consiliumque tuum necessarium principi fuit, sed numquam ita utile, sicut modo. Imperator enim decedens ipsum principem in brachiis tuis, ut nosti, dimisit, ut tu qui consanguinitatis ex parte patris, et affinitatis ex parte matris, ei es proximitate coniunctus, erga principem in tenera tibi etate commissum, patris matrisque vicem expleres. Ad tuam ergo gloriam, honor eius, ad tuum pudorem eius confusio pertinet, tuumque honorem ipsius principis honorem defendendo procuras; tueque satis glorie detrahis, si nunc presertim, cum eum tuum implorare auxilium fortuna compellit, confusioni eius, dum potes, non resistis: et si tu quidem in presenti articulo derelinquis, non profecto ipso solus, sed tota domus Augusta, ex qua tota gloria tua pendet, periclitatur. Breve est, et modicum, quod abs te petitur, unius videlicet hore colloquium; magnum autem surget inde periculum, si negatur: ex hoc enim colloquio inter te, et principem ad horam habendo, magnum invenietur instantis ruine remedium, magnusque habebitur communis honoris glorieque tractatus, quod quidem nulla occasione deberes renuere, etiam si oporteret te ad hoc per multas dietas, nedum per sex fere milliaria, quibus nunc elongaris a principe, laborare. Nec certe alicuius offensam, quam tibi factam reputas, in Principis debes retorquere periculum, nec tu in tantum offense illius ultimo debes attendere, ut nedum principi, sed tibi quoque sint manifeste causse iacture expertissime: sed prudentia tua ex hoc imprudentiam generare conspicitur, si dum ulcisci credis, in alium ultionem moliris, nedum in alium, sed in te ipsum. His ergo aliisque rationibus convictus quodammodo, cum facultas sibi excusationis premisse deficeret, memoratis nuntiis respondens, Cras, inquit, Marescallus summi pontificis, sicut ex eius notificatione accepi, mihi e Capua usque ad nemus, quod est contra Magdalenam in loco, ubi dicitur Sanctus Petrus de Cancellis debet occurrere, ibique cum eo loqui debeo, antequam summo pontifici me presentem; redeatis ergo ad principem, sibique ex parte mea dicatis, ut cras ante horam tertiam ad predictum nemus inermis cum paucis veniat, ut quasi ex alia causa equitans ad locum ipsum casualiter venire videatur, et secundum adventum suum predictus pape Marescallus anticipet: et sic cum eodem principe potero ibi sine aliqua suspicione habere colloquium.
Accepta ergo hac responsione a marchione, eadem nocte ante diluculum ad principem apud Acerras reversi erant, ipsaque responsione principi patefacta, summo diluculo, iuxta marchionis dictum ad designatum locum iturus princeps, cum paucis de suis equitavit. Cum autem ad locum destinatum pervenisset, per quem quidem locum recta via erat eundi Capuam, ibique marchionem transiturum expectaret, venit ad eum in loco ipso nuntius a marchione destinatus, significans, marchionem recepto summi pontificis expresso mandato, ut ad suam acceleraret presentiam, in magna festinantia equitasse, et per aliam viam ad summum pontificem ivisse, ideoque principem expectare in loco ipso, hac de causa non potuisse. Suggessit autem idem nuntius principi ex parte marchionis, ut nuntios suos Capuam mitteret, processuros de consilio et instructione marchionis ipsius, ad causam principis coram summo pontifice proponendam. Princeps autem hoc audiens ex illo eodem loco, ubi per dictum nuntium marchionis verba recepit, nuntios suos, videlicet Gualvanum Lanceam, et Richardum Filingerium Capuam misit iuxta consilium marchionis, ipseque Acerras reversus est.
Euntes autem principis nuntii Capuam, primo quidem presentaverunt se marchioni, quem nimis elatum, alteratumque ab eo, quod ipsi crediderant, invenerunt; cepitque idem marchio Gualvanum Lanceam ex predictis nuntiis vehementer obiurgare, quod ipse, qui tractator compositionis inter papam, et principem fuerat, ad compositionem ipsam sine presentia sua procedere presumsisset, suamque tantum utilitatem tractasset; et de ipso marchione, qui plura castra tenebat, propter que sua utilitas in ipsa compositione potius procurari potuisset, aliquatenus non curasset. Dictus autem Gualvanus Lancea, vir quidem corde purus, et ore moderatus, ipsius marchionis obiurgationi sue causam non subesse legitimam, nihilque in predicte compositionis tractatu ad contemtum, vel incommodum ipsius marchionis interveniise; quinimmo ipsius marchionis factum, quod propter sui absentiam digne, ut decebat tractare non poterat, princeps secundum ipsius marchionis, ut credebatur votum esse reservatum; nec debere propter hanc, quam ipse sibi factam reputabat offensam, vel quamcumque aliam, auxilium suum principi in articulo maxime prefato subtrahere, sed se cum viribus suis ad ipsius relevationem optare, cum quecumque ad id ab eodem marchione proponeretur excusatio, quominus principem in tanta necessitate iuvaret, potius quidem sui accusatio, quam excusatio videretur. Finita autem allocutione huiusmodi, et marchione promittente causam principis iuvare pro posse, perrexerant ipse marchio, et nuntii principis ad summum pontificem; qui antequam sibi se presentassent, ingressus est ad eum marchio, et quid sibi clanculo suggesserit, ex qualitate responsionis facte postmodum nuntiis a summo pontifice compertum est, Cum enim nuntii post id attendentes excusationes principis coram papa proponerent, ostendentes qualiter mors Burrelli, sine aliqua principis culpa contingerat, et legitimam super hoc purgationem pro parte principis faciendam offerrent, asserentesque principem libenter ad suam velle remcare presentiam pro complenda iustitia, dummodo sibi persone securitas, aut literis promitteretur, aut verbo, iudiciumque procederet secundum Romanas leges, vel constitutiones, ubi lex, aut constitutio scripta deficeret, summus pontifex a marchione, sicut presumitur, informatus, iustitiam quidem servandam principi esse respondit, persone tamen securitatem, nec sibi in literis, nec simplici etiam verbo promisit. Et licet ex parte nuntiorum principis super securitate tantum habenda diutius fuisset allegatum, nullo modo alia super hoc potuit haberi responsio; nec mirum, si tante tunc inerant animis celestibus iras, et in tantum rigorem mentis apostolice mansuetudo diruerat. Ante quidem marchionis adventum summus pontifex casum predicte mortis Burrelli non ita gravem acceperat, sed cordi sibi fuerat, si etiam princeps ex eo facto culpabilis probaretur, per dispensationem, quam persone, ac temporis qualitas inducebat, ipsum quantumcumque grave esset, levigare delictum, sed predictum marchionem suggessisse dictum est sibi: quod si rigorem in delicto illo puniendo non servaret, multum sibi ad acquisitionem regni proficeret, vel quia capta persona principis non esset, qui sibi in regni acquisitione resisteret, vel quia si princeps in ipsius rigoris formidine ad suam presentiam non veniret, maximam contra eum procedendi materiam haberet. Illa ergo de causa summus pontifex contra principem taliter obriguerat, ut quantumcumque princeps in omni humilitate, et devotione se iustitie pariturum offerret, dummodo persone sibi securitas promitteretur, numquam tamen ad id papa inclinari potuit, ut aliud sibi, quam primo responderat, responderet. Suadebatur ergo principi ab aliis ul abstineret, ab aliis vero, ut summo pontifici se presentaret. Sciebatur enim ab aliquibus, quod si princeps non veniret ad papam, mitti debebat contra ipsum exercitus ad insequendum eum, quocumque iret, donec caperetur, vel de toto regno fugaretur; si autem veniret ad papam, propositum erat, quod vel traderetur statim in carcerem, vel extra regnum omnibus bonis destitutus eiiceretur, vel ultimo supplicio puniretur.
Nuntii ergo principis una cum marchione super his diutius cogitantes, et disserentes ad invicem quod esset minus periculosum, vel venire ad papam, vel recedere, tandem remiserunt ad principem unum ex ipsis, videlicet Goffredum de Cusentia, hec omnia sibi significantes per eum, et asserentes, quod si ipsi essent in ea conditione, qua princeps erat, de his duobus periculis hoc eligerent, scilicet venire ad papam, dicentes non esse iustitie, nec apostolice mansuetudinis iuris prosequutionem incipere a captione vel punitione persone, presertim ubi ea persona convenitur, que sine magno scandalo in suo iure non leditur; nec esse verisimile, papam circa personam principis ab equitate divertere, cuius est proprium equitatis viam omnibus esse.
Perrexit ergo dictus Goffredus ad principem, quem omnibus sibi seriatim expositis remisit princeps ad papam, qui tunc iturus Aversam sequenti die dicebatur, ut sibi ex parte principis significaret, quod cum civitas Capuana esset principi manifeste suspecta propter conspirationem, que iam ibi facta fuerat contra eum; et quod arnesia sua ibi capta fuerant, que etiam ad mandatum pape sibi restitui non poterant; et quod etiam quamplures de imperio ibi erant, quos imperator pater suus offenderat, qui in ultionem offensionis ipsius iniuriam sibi de levi inferre presumerent: propter huiusmodi suspicionem dubitavit princeps, et dubitat ire Capuam ad presentiam suam. Ex quo autem ipse summus pontifex iturus erat Aversam, illuc princeps ad eum ire volebat. Predicto ergo Goffredo eunte Capuam, et hoc totum pape ex parte principis exponente, et supplicante, ut id admittere dignaretur: papa respondit, se nolle quod princeps ad suam presentiam veniret, sed ad presentiam legati, Goffredus ergo responsionem huiusmodi sibi factam a papa, Gualvano Lancee significavit. Ipse autem Gualvanus, qui pape voluntatem erga principem caute presenserat, miratus quod princeps adhuc erat Acerris, monuit, quod recedat, et in Apuliam vadat, laboretque habere secum Ioannem Morum, ut per ipsum habeat Luceriam, quam si sibi habuerit, bene faciet facta sua. Ego autem, inquit, hic morabor; quia si modo recederem, ex recessu meo recessus principis argueretur, et sic de levi impediretur; donec vero hic ego sum, nihil de recessu principis presumetur, et prius erit princeps in loco securo, quam de recessu eius aliquid hic sciatur. Remansit ergo Gualvanus papali camera, seu curia ex causa predicta remanente, magis adventum principis reputante, quam recessum.
Predictus autem Goffredus ad principem reversus est; et cum exposuisset ei responsionem pape, et sanum predicti Gualvani consilium, princeps ei dixit: Priusquam tu venires ad nos. Id idem cogitavimus: et in hoc nos firmavimus, ut recedamus. Ut autem princeps omnia cum cautela faceret, ne forte posset sibi sinistrum ex incautela venire, fecit publice dici, quod ipse Aversam iturus esset ad papam, missique sunt alia ex more de familia sua pro recipiendis sibi hospitiis, ut ex hoc princeps illuc crederetur iturus, sicque factum est, quod sapienter simulatione interposita princeps fortunam sequens, et divine sese tantum provisioni relinquens, de oppido Acerrarum versus Apulie partes cum sua securus modica comitiva recederet.
Fuerat autem predictus Ioannes Morus quidam servus niger de domo imperatoris, qui pro eo quod a pueritia sua visus fuit homo industriosus, et in omni obsequio sedulus, in aula imperatoris crevit, et in oculis suis satis acceptus fuit, adeo quod ipse imperator, qui non tam conditionem originis in omnibus quam virtutes moresque considerabat, cum illa sibi clarior videretur esse nobilitas, que ex moribus, quam illa, que ex sanguine procedebat: predictum Ioannem, licet aspectu deformem, et ex ancilla natum, camere sue custodem et secretorum aule participem, et ... suorum prepositum fecerat. Mortuoque imperatore, princeps Manfredus dum baliatum fratris sui gesserat, ipse Ioannes Morus in eodem officio invitus Magister, et prepositus regie camere factus fuit, adeoque magnificatus a rege, quod etiam civitati Lucerie ipsum preposuit, et Prepositum ipsius civitatis vocari fecit. In civitate vero ipsa, vivente rege, ipse Ioannes magis quam ipse rex dominabatur, nec plus ipse de Saracenis ipsius civitatis faceret, quam ipse Ioannes Morus, qui rector, et tamquam dominus ipsius civitatis remansit. Contingente ergo predicto casu mortis Burrelli, princeps, dum apud Acerras esset, ad predictum Ioannem, de quo tamquam de nutritura camere patris sui confidebat, suos nuntios misit, per quos ei casum predictum exposuit, auxiliumque eius in ea qua erat necessitate confidenter postulavit; prudentiamque principis in casu predicto commendans, auxilium sibi cum omni affectione promisit: aliud tamen in corde, quam in ore habebat, sicut ex post facto apparuit. Quanta enim princeps ipse de Acerris recedendo mala pertulit, et qualiter dictus Ioannes Morus sibi defecerit, dicendum est.
Recessit enim princeps de Acerris ante mediam noctem concitante eum comite Acerrarum cognato suo usque ad quoddam castrum, quod Mallianum vocatur; erantque in comitiva ipsius principis duo iuvenes fratres nobiles Neapolitani, quorum alter Marinus Capece; alter vero Conradus vocatur. Ii quia castrum quoddam, et vicos patrimoniali iure habebant, sciebant ex assuetudine locorum illorum qualitates, et transitus, per quos princeps salubriter esset transiturus. Ducatu ergo illorum duorum iuvenum princeps cum comitiva sua proficiscebatur; cumque perventum esset ad castrum Montis Fortis, quod tenebat Ludovicus frater Bertholdi marchionis de Honebruch ex dono regis Conradi, per quod quidem castrum vie publice transitus erat. Cum locus ipse non immerito principi suspectus esset propter predictum marchionem, qui principem, sicut dictum est, manifeste deseruerat, et publice in partem contrariam conversus erat, ex instructione predictorum Marini, et Conradi
declinatum est a transitu illius castri Montis Fortis, et arreptum est iter per montes excelsos, et invios, nedum equitum sed peditum transitui difficillimos. Cum enim nox esset, Luna tamen lucente apparebant declinia montium, per que transitus erat, longe terribiliora, et profundiora quam erant; et ad id loci quandoque perveniebatur, in quo vel propter imminentis ruine formidinem, vel propter aeris opacitatem, splendore lune per oppositionem aliquando deficiente, nulla spes eis inde exeundi remaneret, et certum quisque ibi suum periculum expectaret. Levigabatur sane eis in illa tenebrosa periclitatione quodammodo timor, si ab equis descenderent, et eundo pedites timorem pro labore commutarent: magis enim propriis, quam equorum suorum pedibus credebant vie illius, immo ac dubitabilis peregrinationis leviorem quidem existimantes esse ruinam, si ex propriorum pedum lapsu forsitan caderent, quam si sedentes in equis cum equorum ipsorum precipitatione corruerent.