La cronaca del cosiddetto Iamsilla

author

Pseudo Iamsilla

title

Historia, 2 (sezione II.2)

summary

bibliography

    teibody

    In hac ergo difficultate, et multo discrimine princeps cum sua comitiva transivit; et circa diluculum perventum est ad quoddam castrum, quod Manlianum vocatur, per cuius castri medium princeps, et sui transituri erant. Querentibus autem illius castri incolis de comitiva illa, que esset, dictum est ab aliquibus, comitivam esse marchionis Bertholdi: verumtamen cum fama casus mortis Burrelli, et discessus principis ibi iam sparsa esset, cepit apud aliquos de castro illo esse credulitas, quod illa comitiva principis esset, dicebantque aliqui, conveniens esse scire, qui essent isti, qui sic transeunt, et non permitti eos sine requisitione, et discussione transire. Erat autem transitus illius loci difficilis, ita quod oportebat eos unum ire post alium; municipes quoque illi portas clauserant, de municipii captione dubitantes, viamque transeuntibus dederant satis angustam, et difficilem pro exteriore municipii parte iuxta ipsos municipii muros, ita quod, cum onerata animalia, que cum arnesiis [p. 136] precedebant, propter transitus illius angustiam se fixissent, aliqui de comitiva principis, qui sequebantur, crediderunt animalia illa cum arnesiis per municipes esse retenta, et transitum eis impediri, ceperuntque de fortuna quisque sua experienda cogitare. Factum est autem, quod locum illum difficilem non sine magna dubitatione transierunt princeps, et sui, et divertentes a civitate Avellini, in qua predictus marchio de Honebruch potestatem, et vires habebat, ad castrum Atripalde, quod est predictorum Marini, et Conradi, quasi ante horam tertiam salubriter pervenerunt. Fuit autem princeps in castro ipso cum magna reverentia, et honore receptus, pransusque est ibi princeps aliquantulum, uxoribus predictorum fratrum, nobilibus quidem, et speciosis mulieribus, ad utriusque principis latus in mensa sedentibus, viris suis honestam earum cum principe refectionem gratam satis habentibus, et ad honorem sibi maximum reputantibus, quod cum eis imperatoris filius prandium participare dignatus esset. In quo quidem princeps nihil de sue sibi magnitudinis honore diminuit, cum in hoc quedam videatur esse prerogativa dominarum, ut plura circa eas ad honorificentiam veniant, que circa viros quantumcumque magnos fortassis dedecere viderentur. Prandio autem illo a principe, et suis breviter, et summarie celebrato, discessum est, illoque die ad quoddam castrum comitis Acerrarum, quod dicitur Nuscum, princeps cum sua comitiva pervenit; fuitque ibi et magnus honor exhibitus ex parte predicti comitis cognati sui per ipsius loci municipes, taliter quod tunc eum dubitare non oportebat, nisi quatenus dubitari posset, ne de papali exercitu aliqui post eum mitterentur. Pernoctavit ergo princeps in ea securitate, quam loci tantum illius conditio, et qualitas dabat. Summo sequenti mane inde recedens versus Guardiam Lombardorum iter direxit. Erat autem terra ipsa Guardie de pertinentiis comitatus Andrensis, quem possidebat marchio Bertholdus, unde princeps ad ipsam Guardiam, quamquam ad terram ipsam pervenisset, non accessit, quia quidam rumor factus est, quem etiam suspicio ipsa formabat, quod quedam gens armata dicta fuisset in principis occursum venire. Princeps autem conspiciens in mente quicquid pro in cautela sibi posset evenire contrarium ex improviso misso quodam de familia sua, nomine Abbatino, ad explorandum, si de eo, quod dicebatur aliquid esset, ipse princeps se cum suis in aciem ordinatam exclaravit; et licet predictus Abbatinus, qui ad explorandum predicta missus fuerat, rediens diceret nullam gentem se alicubi videre potuisse, princeps tamen cum sua comitiva stipatus, quasi ad bellum recipiendum composita, et accincta processit, et tum appropinquasset ad Guardiam Lombardorum, premisit ad terram ipsam nuntios, suum significans adventum, ut qualis esset ipsius terre status agnosceret, antequam ad ipsam veniret. Nuntiis autem reversis, et statum ipsius terre non mutatum in aliquo significantibus, princeps ad terram ipsam processit, non tamen terram intravit, sed ad burgum ipsius populo convocato confortare cepit, et monere eos, ut decuit, quod in solita fidei constantia manerent. Populus autem ipsi principi exposuit, qualiter quidam legatus apostolice sedis, qui apud Arianum cum magno exercitu ecclesie erat, requisivit eos, ut se, et terram ecclesie dederent, ei de voluntate sua quid super hoc facturi essent ad certum terminum responderent (quem quidem terminum in diem crastinum prorogari dicebat) quod si in eodem termino se reddere nolle responderent, exercitum ipsum consequenter ad sui oppugnationem, et destructionem expectarent. Princeps autem: Non decet, inquit, de huiusmodi comminationibus timere, dummodo fides vestra non vacillet; ecce enim nos in Apuliam descendimus ad disponenda sic negotia domini regis nepotis nostri, et nostra, quod vos, et fideles alios contra omnium adversariorum machinamenta tuebimur, gratia nobis assistente divina. Propter quod vobis districte precipimus, ut nihil de statu vestro timeatis, nec aliquid vel ad legati, vel ad alicuius persone requisitionem, sine nostro speciali mandato facere presumatis. Nos enim pro vobis, et aliis fidelibus stabimus, et predicto legato, ac quibuscumque aliis adversariis volentibus, sicut respondendum fuerit, respondebimus. Vestrum ergo et aliorum subiectorum est stare, ut statis; nostrum vero de statu vestro, et aliorum curam gerere, ne status vester aliquorum turbetur infestatione. Facta igitur tali ad incolas Guardie proloquutione, princeps processit inde, et ipso eodem die pervenit ad oppidum, quod Bisaccia vocatur, ibique per incertos premisit de eodem loco ad castrum Bimium nuntium suum, pro adventu suo incolis ipsius castri notificando: quod quidem castrum ad ipsum principem ratione predicti comitatus Andrie pertinebat. Audito autem salubri adventu principis, incole ipsi valde letati sunt, et letitiam suam luminaribus, aliisque, quibus potuerunt, modis demonstraverunt. Sicque princeps, quemdam militem de familia sua nomine Arduinum misit, illuc ad castrum ipsum pro parte sua fideliter custodiendum. Miserat quoque predictus princeps Mephiam nuntios suos, scilicet Gualterium de Ocra regni Sicilie cancellarium, et Gervasium de Martina, qui euntes, et significantes ipsius terre civibus adventum principis, facto eis colloquio, sicut decuit, voluntatem eorum exquisierunt, si ipsum principem, et suos in civitate recipere vellent. Melphienses autem responderunt, se nuntio pape fidelitatem, et homagium iuravisse, et ideo non debere, nec velle contra ipsum iuramentum venire; velle autem se recipere principem in civitate, dummodo cum modica comitiva civitatem intraret, et sine Theutonicis ac Saracenis. Redeuntibus ergo predictis nuntiis ad principem, et responsionem Melphiensium sibi significantibus, asserentibus etiam, quod Melphienses civitatem munire iam ceperant, ipse princeps ad civitatem Esculanam procedere disposuit. Prius autem, quam ad civitatem ipsam procederet, premisit ad eam nuntium suum cum literis ad notificandum ibi adventum suum, et previdendum statum, et voluntatem ipsius civitatis incolarum. Pergens autem ipse nuntius in civitatem ingressus invenit seditionem ibi tunc nuper exortam, et comestabulum civitatis ipsius fuisse in illa seditione peremptum, tantamque in ipsa civitate turbationem, quod ipse nuntius literas principis, quas habebat ad civitatem, nec dare, nec ostendere ausus est; immo de aliquorum consilio, qui principi benevoli videbantur, ipsum latere oportuit, et de nocte postmodum civitatem exire. Interea princeps sequenti die de oppido Biscacciarum moverat versus Exculum processurus. Cum autem procederet, occurrit sibi in via predictus nuntius de Exculo rediens, et quidam iuvenis nepos comestabuli, qui pridem apud Exculum fuerat in seditione interfectus; et exposita principi civitatis illius conditione suggerebatur ei, tam ab illo iuvene, qui ultionem mortis patrui sui desiderabat, quam ab aliis de comitiva sua, qui magnum habebant bellandi desiderium, ut versus civitatem ipsam recta via procederet, utileque esse suis gentibus, ut civitatem ipsam, antequam melius munire se posset, subito intraret. Positum ergo, et firmatum est a principe, et suis recta via procedere in civitatem; et iam singuli de comitiva sua certam victorie spem amplectentes, magisque desiderantes invenire resistentiam, ut vires suas et animos experiri possent, quam tranquillum et pacificum habere ad civitatem ingressum, iam de ipsa rebellium strage futura, et de spoliorum direptione quamdam exultationis sibi materiam anticipabant. Dum autem sic animose procederent, predictus iuvenis nepos comestabuli interfecti comitivam principis cepit precedere, ut quod requisitionis illius erat, vie qualitatem investigaret, quatenus securior principis comitiva procederet. Cumque per aliquantulum vie processisset, dixit se pro certo accepisse per viam, quod marchio Oddo frater marchionis Bertholdi cum quingentis militibus Cornetum venerat, quod quidem ab Exculo sex millibus distat. Tali autem rumore in comitiva principis exorto, et predicto iuvene id ipsum verum tenaciter affirmante, licet mendacium esset, quod vel ipsa conditio temporis suspecta verisimile suggerebat, vel ipse iuvenis destrictionis terre sue timore confixus, atque damno mortis patrui sui quod incurrerat, damnum patrie nollet inferre; princeps tamen consideravit sapienter, quod id, quod de adventu predicti marchionis dicebatur, vel verum iam esset, vel adhuc contingere posset; sciebat enim post recessum suum de Acerris, quod gens proculdubio ventura erat: magis etiam de predicto Oddone credebat propter marchionem Bertholdum fratrem suum, qui iam cor suum contra principem, ut supra memoratum est, manifestaverat. Arbitratus est ergo princeps circumspectus, quod si civitatem tunc Esculanam invaderet, et capere forte non posset, pro eo quod non tantas vires armatorum tunc habebat, quantas haberi ad unius civitatis oppugnationem oporteret, multum de suo sibi honore decresceret, et dum vires magis suorum ex illa prima sinistra fortuna trepescerent adversarii sui, multum inde vigoris assumerent; si autem civitatem illam violenter forsitan caperet, contingere posset, quod dum sui se in spoliorum direptionem occuparent, prout manifeste iam innuebant, posset aliquod sibi, et suis intervenire periculum; vel etiam si hoc non contingeret, licet ipse princeps ibi sine aliquo periculo se receptare, predicto marchione Oddone apud Cornetum existente, et exercitu illo ecclesie, qui erat apud Arianum, ex parte alia veniente, ipse princeps, et sui in ipsa civitate Exculi viderentur inclusi, et prius contra eum adversarii sui circumquaque insurgerent, quam ipse princeps potentiam, et vires suas collectas hic inde presidiis augere et firmare posset, illiusque modice glorie favor, qui tunc obvenire poterat, si civitatem Exculi caperet, glorie maioris emolumentum, quod in antea erat habiturus impediret. Ratus est ergo princeps in illis diebus revelationis sue primordiis, suam quodammodo per ingenitam sapientiam viare fortunam, et more sapientis opificis, qui primo apparatum facit, et tunc demum destinatum opus aggreditur, cum necessariorum, que iam parata sunt, defectus aliquis non timetur, sapienter decrevit se prius pro illius temporis qualitate componere, ut debile principium melior fortuna sequatur. Mutato ergo ex predictis rationibus proposito, princeps ab incepto itinere Exculi divertens ad quoddam castrum, quod dicitur Lavellum, perrexit, quod a civitate Venusii octo fere millibus distat, ibique fuit satis reverenter, et honorifice receptus, cum ibi per unam noctem mansisset. Sequenti mane nuntii Venusinorum venerunt illuc ad principem, supplicantes ei ex parte suorum concivium, ut princeps ad regiam, et suam civitatem Venusii venire dignaretur, asserentes qualiter de salubri adventu principis valde civitas illius universitatis letata est, magisque ac magis letarentur, si personam eius in ipsa civitate videre mererentur. Ad supplicationem ergo, et devotionem Venusinorum princeps cum sua comitiva ad civitatem ipsam profectus est, cunctique ipsius terre cives contra civitatem sibi devote occurrentes, ipsum, et suos in magno gaudio, et tripudio receperunt, et omnes sibi expensas pro se, et tota eius comitiva de communi omnium civium largitione hilariter tribuerunt. Interea Ioannes Morus, qui, sicut superius dictum est, significaverat se prestiturum omne auxilium, et consilium principi, statuto loco sui in custodia civitatis Lucerie quodam de familia sua nomine marchisio; adhibitis sibi mille Saracenis armigeris, inter equites, et pedites, et trecentis Theutonicis equitibus locatis contra Luceriam in domibus regiis, que sunt ibi, qui Theutonici post mortem imperatoris locati fuerant in civitate Troiana, post mortem vero regis de civitate ipso per ipsius terre cives eiecti fuerant; receptoque ab ipso marchisio iuramento, et facto sibi districto mandato, ut neminem, sive principem, sive quamcumque aliam personam civitatem Lucerie intrare permitteret; ad summum pontificem profectus est, significans principi, quod ipse ad hoc ibat, ut apud summum pontificem negotium, et utilitatem principis tractaret; licet illius esset intentio, ut se, et civitatem Lucerie in manibus ecclesie poneret, et quantum posset confusionem principis procuraret. Princeps vero audito Ioannis Mori discessu a Luceria, miserat diversos iam nuntios ad civitatem ipsam humilis quidem conditionis ad contractandum, et qui familiaritatem, et usum cum Saracenis ipsius civitatis habebant, qui sine suspicione introire poterant, et exire e civitate ad explorandum ibidem, que et qualis voluntas civitatis ipsius recipiendi principem esset: per quos nuntios ad se redeuntes intellexit princeps, qualiter voluntas ipsorum hominum satis bona esset, et quod mirabantur, quare princeps recta via Luceriam non venisset, cum ipsi omnes se ad defensionem et honorem principis, et bona eorum omnia disponerent, et parata essent. Cum autem princeps apud Venusium morans talia nova de Luceria recepisset, traciare cepit cum secretaris suis, qualiter ad terram ipsam Lucerie conferre se posset, aliis asserentibus melius esse, principem solum cum uno, aut duobus tantum in specie private persone ire, et civitatem intrare, aliis vero dicentibus, ipsum debere cum tota sua comitiva procedere, cum oporteret ipsum transire inter civitatem Exculanam, que rebellaverat, et civitatem Fogie, ad quam Oddo marchio de Honebruch cum papali magna militia certissime venerat. Resedit tamen in hoc consilium, ut princeps iret in specie private persone, quia nullo modo per medium predictarum duarum civitatum rebellium cautius transire posset, quam si totam suam comitivam non duceret secum; que propter multitudinem, cum tamen illa multitudo pauca esset, non posset forsitan ita transire, quin ad aliquam predictarum civitatum forte inde notitia perveniret. Interim autem dum hoc tractatur, venerunt cives Venusini ad principem dicentes: se a Melphiensibus esse requisitos ad confederationem ad invicem faciendam, asserentes se confederationem ipsam eis negare non posse propter Melphiensium potentiam, que eis ex vicinitate, que inter eos est, plurimum nocere posset, si cum eis confederationem non haberent. Verumtamen voluntati eorum confederationem ipsam esse cum Melphiensibus facere, salvo in omnibus principis honore, et salute. Princeps autem audiens Venusinorum verba, voluntatemque eorum de facienda ipsa cum Melphiensibus confederatione, monstravit quasi parum curare. Disposito ergo principe cum predictis tantum secretariis suis de itinere suo, ne ad alios forte huius rei notitia perveniret, fecit publice dici, quod ipse iturus erat versus ecclesiam S. Nicolai de Aufido, loquuturus cum Friderico de Antiochia fratre suo, quem illuc ipse princeps venisse confixit, et deinde processurus erat Spinazzolam: mandavit ergo illis de familia sua, qui remansuri erant, ut sequenti mane Spinazzolam cum camera sua proficiscerentur; secretariis autem dixit, qui cum reliqua familia, et camera remanere debebant, ut de Spinazzola cum camera ipsa non recederent, donec rei future qualitas, quicquid faciendum esset, indicaret. Erat autem primus dies Novembris hora quasi vespertina, cum hoc tractaretur, vixque ad hoc completo super materia ista colloquio, cuidam de hominibus longe astantibus super mutationem gratiam fecit. Quod princeps signum bonum ingens id esse auspicatus, subito ensem sibi dari postulavit; et cum ensis tunc nullo modo invenire potuisset (quod aliqui non bono evenire auspicio suspicati sunt) ipse nihilominus princeps quodam alio ense cuiusdam socii sui militis, qui sibi oblatus est, se accinxit, et armis aliis competenter munitus equitavit, tres tantum scuterios secum ducens. Cumque in illa modica societate civitatem exivisset, quosdam de familia sua iter ignorantes, equitantes post principem invenit, cum se seque sibi in via iunxerunt, quos princeps revocare noluit, ne ipsis aliquid de suo forsan proposito perpendi posset. Invente sunt autem omnes illius comitive cum principis persona, quibus procedentibus supervenit nox, et cum nocte pluvia, que adeo grandis erat, et tenebras noctis augebat, quod euntes non poterant se ad invicem videre, sed se solo verbo vel mutuo contactu sentiebant; nec scire poterant, versus quam partem incederent, cum nec ipsos certa via duceret, quam ipsi studiose diverterant, et per invios ire campos, dum adhuc lux esset, elegerant, ne ad aliquam predictarum civitatum causaliter declinarent. Ibant ergo non ex arbitrio, sed sola eos ducente fortuna, cum stelle, quas ad itineris nocturni demonstrationem nox ipsa parare curaverat, er tunc pluviosus abscondisset, et omne illis in ipsa tempestate remedium subtraxisset. Erat autem inter eos quidam miles nomine Adenolphus Pardus, qui fuerat magister venationum imperatoris Frederici, qui ex nimia venationum assuetudine magnam illarum partium notitiam habebat, et inter illas tenebras, quantum de industria sua poterat, principi ducatum prestabat, ita ut inter illas fortune adversitates in ducatu ipsius Adenulphi magnam partem fiducie sue princeps posuisse videretur, magnumque spei remedium sibi in illo errore faciebat notitia regionis, quam ipsum Adenulphum ex nimia venationum imperialium assuetudine habere sciebat. Licet autem sicut eis tunc fortuna seviens minari videretur, ut in incertum se tunc eorum quisque crederet, non periculum, sed quod, ut forsitan non errarent, ipsi plus se errare presumerent, tamen circa noctis medium ad quemdam locum eos error ille perduxit, qui vocatur S. Agapitus, qui medius est inter Fogiam et Luceriam. Erat enim ibi quedam domus, quam imperator Fredericus pro venationis solatio construi fecerat, que quidem domus in illa noctis tenebrositate albescens aliquantulum apparuit, nec tamen princeps ad domum illam prius divertere voluit, quam loci illius qualitate circumquesita, quantum poterat in illa noctis opacitate comprehendi de loco ipso, quod esset S. Agapitus certificatus esset, alicui predictarum rebellium proximus, ad quem divertere sibi periculosum esse potuisset, presertim cum similes domus per similes Apulie partes, et maxime in capitanata, per predictum imperatorem constructe fuerant in venantium solatiis, quarum aliqua civitati Fogie, in qua predictus Oddo marchio cum papali exercitu erat, nimis vicinabatur. Rigente ergo illa tempestate pluviali, princeps cum suis illis paucissimis sociis ad domum illam declinavit, ut homines et equi, qui pluviam indesinentem illa in tenebrositate vagantes pertulerant, per modicam in illo loco pausationem, aliquam tanti laboris refocillationem acciperent; adeoque gratulanter loci illius quietem amplexi sunt, quod quodammodo præteriti paulo ante discriminis obliviscentes, in tantum se solatii luxum in illa requie, locique angustia laxaverunt, ut ignem maximum lignorum sibi oblata copia facerent, qualiter sibi magni reges, et principes in illis solatiis suis facere fieri consueverunt: quod licet reprehensibile quodammodo visum fuerit, cum ex ignis illius fulgore, qui usque Fogiam, vel Troiam pre sui magnitudine pervenire poterat, aliquid de ipsius principis transitu per locum illum ab adversariis suis perpendi potuisset, tamen sic factum est, et pro infecto haberi non potest. Per totum noctis residuum moratus est in illo loco princeps, et sui, et tam ipsi quam equi magnam ibi de labore, quem habuerant, refocillationem acceperunt. Paulo autem ante diluculum equitaverunt, et cum ad tria forte milliaria civitati Lucerie appropinquassent, cogitavit princeps, quod si [p. 143] omnes simul ad civitatem accederent, contingere posset, quod homines civitatis multitudinem illam, licet paucam, suspectam haberent, et forsitan ingressum sibi negarent; si autem cum duobus, aut tribus tantummodo iret, ingressum sibi dare non dubitarent; et posito quod ingressum non darent, facilius, et salubrius cum paucis, quam cum multis, deinde salvare se posset: cogitabat enim princeps, quod si in Luceria forte non reciperetur, ad castrum Bibiani, quod pro eo tenebat, pergeret, et ibi se receptaret. Missis ergo in loco illo omnibus illis, qui secum ibant, princeps ipse cum tribus tantum, quorum unus idioma Saracenorum bene noverat, ad portam appropinquabat, quo ex interiori parte plures homines, qui ad noctis custodiam deputati ad portam custodiendam, asserentes, equites civitatem versus venire, convenerant propter magnam sollicitudinem custodiendi civitatem, quam eis illius temporis qualitas ingerebat. Cum ergo princeps esset extra ante portam et homines civitatis ex interiori parte in ipsius porte propugnaculis starent, unus ex famulis principis linguam Saracenicam sciens prius accessit, et hominibus, qui portam custodiebant dixit: En dominus vester princeps filius imperatoris ad vos venit: aperite ergo sibi portas, et ipsum recipite in civitate, sicut iam pridem cum magna bona vestra liberalitate promisistis. Cum autem illi dubitarent, an ibi princeps esset, prout ille dicebat, et suspicarentur ab ipso illudi, princeps ut se illis cognitum faceret, appropinquavit magis ad portam, et cognitus est ab eis: statim autem quod cognoverunt, quod princeps esset, anxiabantur ad portam sibi aperiendam, volebantque prius mittere ad marchisium statutum per Ioannem Morum, ut supra dictum est, in civitate Lucerie qui claves predicte civitatis habebat. Tunc vero unus ex illis qui intus erant, fidem suam ulterius erga principem ostendens sic inquit: Pro clave ad marchisium mittimus: Ipse marchisius, qui mandatum habuit a Ioanne Moro, quod nec principem, nec aliquem alium ingredi civitatem permitteret, clavem ipsam non dabit, sed principis ingressum, quantumcumque poterit, impediet. Bonum ergo est ut quomodocumque melius fieri potest, princeps intret: ipso enim ingresso omnia postmodum plana erunt. Erat autem clivus quidam a civitate productus, per ipsam portam ad labem aque pluvialis extra civitatem educendam, qui clivus limen portas per medium secabat, ita quod clausa porta tantum foraminis ex illo clivo remanebat, quod homo prostratus ingredi inde poterat civitatem. Ille ergo, qui sic fuerat proloquutus: Ingrediatur, inquit, princeps per foramen, quod sub porta est, et sic in civitate quomodocumque ipsum habere possumus, habeamus. Tunc princeps nec advertens ingressus illius turpitudinem sed magne fructum glorie, que ex illa turpitudine resultabat, cogitans per labores, et angustias transeundum esse ad gloriam, et ex illa contumeliosa quidem, sed utili prostratione, surrecturum se ad magne solium exaltationis aspirans, cum iam ad id eum fortuna duxisset, ut non tamquam homo directus, sed tamquam reptile incurvatus, terreque prostratus gradi deberet, animadvertit sapientissime, quod processus forte, qui iam ad illius depressionis ultimum tenerat, ad sue revelationis tendebat initium, descenditque de equo suo, et se in terram prosternere ad ingrediendum per foramen parabat. Quod Saraceni videntes, magnaque ex illa principis miranda quidem, sed necessaria humilitate permoti: Numquid, inquiunt, ferendum est, ut dominus noster ita viliter civitatem intret? Effringamus igitur portas, ut ingrediatur, sicut principem decet. Uno ergo impetu facto irruerunt ad portas, ipsasque fregerunt, et intus principem cum magno gaudio recipientes, ipsum usque ad medium civitatis in brachiis suis relevatum a terra portaverunt. Itaque circumcinctus princeps innumera multitudine populi confluentis ad aspectum ipsius, in illa honorifica delatione sui magnam persone defatigationem sustinebat, dum homines magis suo communi gaudio, quam ipsius principis habilitati satisfacientes, in tantum exhibitionem illam honoris extenderent erga principis personam, ut de labore, et compressione, quam tunc princeps patiebatur, parum cogitarent: quod cum oblato sibi in illa frequentia populi cum maxima difficultate equo equitasset, sensit de persona graviori tunc periculo, quam id quidem habuerit, respirasse. Cum autem hoc fieret, et de adventu principis civitas tota ferveret, pervenit hoc ad notitiam marchisii statuti per Ioannem Morum in civitate, qui marchisius in regio palatio erat. Qui cum audisset principem fore in civitate, admirans qualiter id esse potuisset, cum ipse portarum omnium claves haberet, fecit confestim armari Saracenos deputatos per Ioannem Morum sub se ad custodiam civitatis, ipseque armis munitis egressus est de palatio, et simul cum predictis armatis contra principem venire cepit. Principe autem procedente ad palatium cum maxima populi multitudine, ipso quoque marchisio cum armatis suis contra principem ab ipso palatio veniente, cum ventum esset ad id loci, quo dictus marchisius principem euntem aspiceret, factus est illico clamor, et concursus populi ad ipsum marchisium, ut incontinenti descenderet, et ad pedes principis iret. Ille obstupefactus, et de necessitate virtutem faciens, statim descendit, armisque depositis, ante principem se prostravit, et pedes principis osculatus est, sicque princeps cum magno honore, et gaudio ad palatium regium populo comitante perductus est. Inter hec illi de familia principis, qui ipso, ut dictum est, cum tribus tantum ad civitatem accedente, retro remanserant, cum e vestigio venientes ad civitatem appropinquassent, audientes principem esse intus, accesserunt ad portas civitatis. Cum autem principe mox ingresso, porte, que aperte fuerant, clause interim, et obfirmate fuissent, illi autem ante portas ipsas stabant, et intrare non poterant, custodes enim portarum nesciebant, nec credebant eos de familia principis esse: dum autem illi sic starent ante portas civitatis collecti, ecce marchio Oddo cum quadam comitiva sua veniebat de Fogia ad Luceriam, cumque civitati appropinquans equites illos ante portam civitatis stantes videret, quesivit a quodam rustico, quem secus viam fodientem invenit, qui essent illi, qui ante portam civitatis equites stabant; illo autem rustico respondente sibi, illos esse de familia principis, et eumdem principem civitatem asserente ingressum, statim ipse Oddo miratus nimis atque turbatus, de roncino, quem equitabat, descendit, et dextrerium suum, qui sibi a dextris ducebatur, ascendit, et versus Fogiam retrocedebat. Cum autem illi de familia principis stantes ante portam vidissent, et agnoscentes ex vexillo, quod ille erat marchio Oddo, post eum se proripuerunt, ipsum viriliter insequentes; cumque vero equi eorum essent valde fatigati ex labore noctis preterite, videntes, quod eum attingere non poterant, ab ipsius insequutione temperaverunt; et reversi ad portas civitatis, postquam scitum est eos de principis comitiva esse, apertis ianuis civitatem intrarunt, et ad principem, qui in Palatio regio erat, accesserunt, principi significantes, qualiter marchio Oddo venerat atque recesserat. Congregato ergo universo populo civitatis ante Palatium regium, princeps in ipso Palatio residens ad fenestram, que prospicit inter meridiem, et occasum, de qua ipse populum respiciebat, totusque populus ipsum videbat, proloquutus est ad populum, sicut negotii qualitas requirebat, exponens causam, propter quam a summo pontifice recesserat, et qualiter voluntatis sue erat iura regis nepotis sui, et sua, et libertatem bonumque statum regni, et civitates ipsius viriliter manutenere atque defendere: statimque omnes se in personis, et rebus ad servitium, et beneplacitum regis, et principis obtulerunt, et iuramenta fidelitatis, et omagii sibi pro parte regis, et sua, secundum eorum ritum corporaliter prestiterunt. Interea secretarii principis, et illi de comitiva sua, qui cum camera sua remanserant apud Venusium, et iuxta ipsius principis mandatum Spinazzolam processerant, ibique manebant nihil penitus sciebant de his, que principi feliciter obtigerant, princeps autem id eis significans, mandavit eis, ut non per viam, que est inter Exculum et Fogiam, sed per castrum Bovini, vel per Sypontum Luceriam venirent. Illi autem tutius elegerunt per Sypontum venire; si enim per Bovinum venissent, sinistrum eis procul dubio contigisset; nam eo ipso die, videlicet secundo Novembris, quo princeps Luceriam ingressus est, Bertholdus marchio de Honebruch G. cardinali apostolice sedis legato in Apulia cum magno exercitu venienti, per unam dietam obviam procedens Fogiam venerat. Qui marchio veniens, cum sibi significatum fuisset in via principem esse Lucerie, conturbatus est nimis, nuntiumque ad legatum ad id sibi significandum celeriter misit; tantusque terror ad comitivam marchionis ex illo rumore factus est, sicut aliqui postmodum de comitiva illa dixerunt, ut quamplures de Apulia, qui cum marchione veniebant, cum ipse marchio venerit Fogiam, se ibi non fixerunt, sed ipso eodem die usque Barolum nuntius marchionis adeo festinavit, quod ipso eodem die, videlicet secundo Novembris, fuit apud Troiam; propter quorum legati, et marchionis adventum tam predictum castrum Bovini, quam alie civitates, et castra per Apuliam in partem ipsius legati, et marchionis declinaverunt. Invente sunt autem in predicto palatio regio Lucerie camera imperatoris Frederici, et camera regis Conradi, camera quoque marchionis Oddonis, et camera Ioannis Mori, in quibus cameris inventum est aurum, argentum, vestes, lapides pretiosi, et arma quamplurima. Cepit ergo princeps de gazis, et bonis, que in cameris ipsis inventa sunt, inter milites distribuere, et tam eis, quam illis, qui secum de partibus Terre Laboris venerant, quam aliis, quos undecumque habere poterat, stipendia prestare: predicti enim Theutonici equites, quos Ioannes Morus, ut dictum est, in predictis domibus extra Luceriam constituerat, statim principe veniente Luceriam, se sibi ad suum servitium presentaverunt. Princeps eos libenter recepit, et stipendia eius concessit. Plures etiam alii Theutonici, qui post mortem regis per diversas regni partes, et precipue per Apuliam dispersi erant, audito principis adventu in Luceriam, ad ipsum venerunt, et ad stipendia recepti sunt; et licet aliqui eorum equos vel arma non haberent, princeps eis equos, et arma, prout unumquemque indigere videbat, prestabat. Multi etiam de exercitu legati, et marchionis, audita liberalitate principis, de exercitu ipso recedentes, venere ad principem; et princeps eis stipendia tribuebat, ita quod per modicum temporis spatium exercitus principis adeo est augmentatus, quod terror eius totam iam Apuliam concutiebat. Statim enim quod princeps Luceriam intravit, et exercitum suum sic augmentare cepit, per singulas vicinas terras misit literas suas, ut Luceriam foderum rerum victualium necessariarum pro suo exercitu mitterent: misit, et literas Fogiam ubi erat marchio Bertholdus; que litere recepte ab universitate civitatis presentate ferunt marchioni predicto; quos literas cum legisset marchio, valde miratus est, quod princeps, qui paulo ante in tanta depressione, et humiliatione fuerat, quod eum supplicare alios oportebat, sic subito ex depressione illa in excellentem statum erectus esset, ut de fodero sibi mittendo ita imperiose mandaret, ac si totius iam regni dominus esset. Turbatus ergo valde ex hoc marchio convertit se ad consuetas versutias, et quasi amicabiliter motus, et de honore ac salute principis zelum habens, magisque se intimum, et familiarem principi ostendere volens, misit eis quasdam vestes lineas, et laneas, ut princeps, qui pro diuturnis armis fatigatus erat, et qui in solis armis suis Luceriam venerat, cum nondum camera sua cum testibus, et aliis persone sue necessariis pervenisset ad eum, vestibus illis a marchione missis indueretur. Misitque sibi consilium, ut princeps de gratia ecclesie non desperaret, nec tamquam desperans ea faceret, que ad maiorem aggregationem odii, et discordie redundarent: confidere enim se dicebat, quod adhuc poterat factum suum sic cum summo pontifice componere, quod honor sibi, et commodum increscere potuisset. Princeps autem marchionis ipsius vestes tamquam necessarias recepit, verba vero tamquam superflua, et dolosa contemsit, viresque, et potentiam suam, quod magis sibi necessarium, et utile erat, augmentare quotidie satagebat. Principe autem sic suas quotidie vires augente cepit de concordia inter ipsum, et legatum tractatus haberi, tractatumque, quod princeps usque ad ripam fluminis, quod est inter Luceriam, et Troiam veniret, nuntiique legati usque ad ripam eiusdem fluminis ex parte alia venirent a Troia, ut ibi ad invicem de negotio concordie loquerentur. Prefixo ergo ad hoc die princeps cum equitum, et peditum comitiva Luceriam exivit, et usque ad ripam predicti fluminis, comitiva sua parum retro dimissa, cum paucis accessit. Illi vero de parte legati cum magna similiter comitiva Troiam exeuntes, principis videntes exercitum longe citra ripam fluminis consistere, nec ad ripam fluminis aliquatenus appropinquare volebant. Princeps vero hoc videns, cum illis suis paucis sociis, qui secum erant, ad ripam fluminis transivit, et comitivam, que retro remanserat, ad ripam, ubi prius ipse steterat, venire fecit. Cumque principe flumen transeunte ita de parte legati adhuc ad ipsum appropinquare nollent, princeps versus eos magis appropinquavit, et per tantum loci spatium, eundo versus illos, se iam a sua comitiva elongaverat quod aliquibus temerarium quodammodo visum fuit, sic hostili parti se credere, ubi pars hostilis de eo sic dubitaret. Cum autem illi nullo modo se vellent de prima statione movere, et iungere se ad colloquium, princeps vel pusillanimitatem illarum spernens, vel fraudem coniiciens, retrocessit, et Luceriam cum sua comitiva reversus est. Post paucos autem dies cum videret marchio Bertoldus, quod principis potentia nimis augumentabatur, misit ad principem quemdam suum secretum nuntium religiosum, de domo videlicet S. Marie Theutonicorum, sibi significans, quod ipse marchio ad gratiam principis redire volebat, si princeps vellet ipsum recipere, et certa sibi pacta, et conditiones, quas marchio petebat, adimplere. Inter ipsa autem pacta continebatur, ut princeps filiam suam Ganarro nepoti marchionis nuptui traderet, petiitque marchio quod princeps Gualterium de Ocra regni Sicilie cancellarium secretarium suum ad eumdem marchionem pro huiusmodi tractatu habendo destinaret apud Troiam, sub eo quidem pretextu, quod idem cancellarius ad legatum pro tractatu concordie mitti videretur. Princeps autem sapienter considerans, quod si marchionem ex parte sua, quocumque modo habere posset, partis adverse vires multum decrescerent, sua vero potentia nimis augumentaretur, tali petitioni marchionis acquievit, et predictum cancellarium ad marchionem predicto modo mittere disposuit. Cumque predictus cancellarius solus nollet ipsius negotii onus assumere, tum quia marchionis astutias habebat suspectas, tum quia ad palliandum causam profectionis ipsius ad tractandum cum legato concordiam, unam tantum personam transmitti inconveniens quodammodo esse videbatur, adhibitus est ad ipsum negotium exequendum Goffredus de Cusentia ipsius principis secretarius, factaque est uniquique eorum principe commissio eundi ad predictum legatum Troiam, et de concordia cum ipso tractanda, data eis a principe plena potestate, et auctoritate tractandi cum marchione, qualiter ad partem principis reverteretur, et offerendi ac firmandi sibi pro parte principis omnia pacta, et conditiones, quas ipse marchio postulaverat. Profecti sunt ergo predicti nuntii principis Troiam ad legatum sedis apostolice ibi existentem, ut de concordia cum ipso tractaretur. Legatus autem potentiam suam quodammodo ex dedignatione magnificare volens, nuntios ipsos admittere nolebat, sed quosdam eis auditores dedit, videlicet archiepiscopum Ravennatensem, episcopum Faventinum, et Albertum de Flisco consanguineum suum, coram quibus auditoribus nuntii principis causam tractande concordie, pro qua venerant, exposuerunt, principem minus ipsius concordie esse nocivum; sed nihil cum ipsis facere potuerunt; sicque nuntii ipsi ad marchionem se contulerunt, et licet non possent cum ipso tractare aliquid ita sicut volebant, quia in verbis eius, que dolo et astutia plena erant, se aliquatenus firmare non poterant, quamvis enim pactis, et conditionibus sibi oblatis acquiescere videbatur, tamen dicebat se expectare marchionis Oddonis fratris sui voluntatem, et consilium, quod magis dilationem conclusionis afferre videbatur. Tamen ne ipsorum nuntiorum accessus illuc penitus inutilis esset, per illud modicum temporis, quo in Troia fuerunt, ab eis sapienter, et caute tractatum est, quod una comestabulia Theutonicorum, que in exercitu legati erat, ab exercitu ipso discederet, et ad partem principis veniret, cum se ad id commode faciendum loci, et temporis opportunitas daret. Sicque predicti nuntii negotio, pro quo venerant, infecto, ad principem redierunt. Princeps ad hoc cum magnum iam exercitum congregatum haberet, animusque eius ad potentie sue vires experiendas esset accensus, presertim cum exercitus papalis qui erat in Fogia, multum se quotidie roboraret vallando se circumcirca infossatis, intendendo etiam succidere nemus Palmule civitati Fogie propinquum ad construendum palatia circumcirca in fossatis ad maius sui munimen: cogitavit, quod melius erat hostes suos impugnare, antequam ipsi se sic premunire possent, et laborem sibi postea maiorem darent. Prefixit ergo in corde suo certum diem, videlicet in qua exiturus esset in campum, iussitque omnibus de exercitu suo se interim preparare, ut ad aliud mandatum singuli se ad belli expeditionem preparatos decenter invenirent. Interea vero comes Gualterius de Manupello de partibus comitatus sui veniebat ad legatum, ab ipso vocatus, qui ad quoddam castrum, quod dicitur Serra Capriola, dicebatur iam pervenisse. Princeps autem scripsit et, ut antequam ad legatum iret, ad ipsius principis veniret presentiam: cumque predictus comes respondisset, se dubitare hoc facere sine voluntate legati, misit interim princeps ad eumdem comitem nuntios speciales, videlicet Riccardum Filingerium militem, et prefatum Goffredum de Cusentia, ut ipsum comitem inducerent, ut iturus ad legatum per Luceriam transiret, et principi loqueretur, quod quidem sibi convenire volebat per eum, super facto concordie legato ex parte principis exponendo. Cum autem hec fierent, venit dies, quem ad exeundum in campum princeps sibi prefixerat, ipsoque die tanta pluvie inundatio a precedenti nocte incipiens facta est, quod difficile erat hominibus, nedum in campum procedere, sed etiam extra domos exire; sicque in diem, tertium videlicet, processus in campum necessario dilatus est. Quo die veniente princeps summo diluculo comitem Henricum de Spernaria virum strenuum, et bellici discriminis expertum ad se venire iubens: En hodie, inquit, dies est, in quo sub spe certa victorie contra nostros hostes, nostra possumus esplicare vexilla. Accipe ergo tecum aciem unam equitum armatorum, et felici animo exeas, procedens usque ad locum inter Troiam, et Fogiam, et Luceriam medium; ut quacumque ex parte sive de Troia, sive de Fogia aliqui de hostili parte prodierint, provideri possint; constituasque duos viros cum duobus vexillis in colliculo illo, quod aliquantulum exeuntibus huic civitati apparet oppositum, et de quo usque ad vicinitatem Fogie, et Troie potest utriusque haberi prospectus; quos viros informes, et instruas, ut de loco illo versus utramque partem intente respicientes, si gentem aliquam ex aliqua predictarum partium prodire viderint, primo unus illorum, et deinde alius vexilla in circuitu ventilent; nos enim inspectores alios hic in palatii summitate constituemus, qui ad vexilla predicta prospectum certissimum habeant, ut si predicta signa vexillorum viderint, per que significetur, ut positum est, aliquam gentem de aliqua predictarum partium exire, nobis statim hec dicant, nosque ad signum ipsum cum exfortio confestim exibimus ad eius subsidium: si autem antequam hoc fiat, vel etiam post, ante nostrum occursum aliqua gens de hostili parte tibi occurrent, viriliter ipsam aggrediaris, quia proculdubio victoriam obtinebimus. Egressus est ergo iuxta mandatum principis comes Henricus cum quadam equitum comitiva, pervenitque ad locum, quem sibi designaverat princeps. Ordinavit quoque princeps duos viros cum vexillis in loco eminenti, iuxta principis designationem ad prospiciendum, et notificandum, si qua gens partis adverse exivisset a Fogia, vel a Troia; ipse vero comes cum comitiva sua reposuit se in quadam valle depressa, ut a longe videri non posset. Princeps autem constituerat prospectores in summitate palatii Lucerie, ut signa vexillorum, que focienda erant ad ostendendum exitum gentis de Fogia velTroia, sicut fuerat preordinatum viderent, et principi significarent. Cumque aliquantulum transisset spatiis, ecce prospectores in summitate palatii constituti dixerunt principi, se signa vexillorum vidisse, que inter principem, et comitem posita fuerant, ut dictum est; princeps autem tamquam leo diu passus exuviem, ad aliquod precedentis indicium subito concitatus exurgens, prospectu signorum sibi significato animosius exibuit, et cum comitiva equitum et peditum, quam decenter ordinaverat, statim civitatem exivit, et comiti Henrico iam in Luceriam redire incipienti se iunxit. Cumque comes miraretur, quia princeps exiverat, cum nulla signa vexillorum facta fuissent, affirmatum est ab inspectoribus in summitate palatii constitutis, quod ipsi signa vexillorum certissime viderant, et ea principi significaverant, cui quidem illudere fas non erat, ut sibi aliud pro alio diceretur. Licet autem in veritate signa aliqua facta non fuerant, tamen procul dubio facta fuisse apparuerunt propter victoriam, que disposita erat a Deo per principem ipsa die habenda de adersariis suis. Cum enim princeps, et comes super huiusmodi materia colloquerentur, et se ad revertendum in Luceriam direxissent, ecce quedam equitum caterva longe retro apparuit: et cum dubitaretur, qui essent, prima facie creditum est, quod esset illa comestabulia Theutonicorum, de qua per nuntios principis pridem ad marchionem transmissis, ut dictum est, tractatum caute fuerat, ut de exercitu legati recederent, et ad partem principis venirent. Dixit ergo princeps: Tu cum comitiva illis in occursum eas; qui si pacifici veniunt, ipsos pacifice recipias, et eos ad nos honorifice ducas; si autem adversarii sunt, non dubites eos viriliter aggredi; nos enim viso congressu ad te confestim cum toto isto exfortio veniemus. Principe ergo ita remanente cum illis, qui secum de civitate venerant, comes Henricus cum illis, quos primo secum duxerat, versus catervam equitum venientem processit. Cumque interim appropinquasset, quod per vexilla poterat, que gens esset illa discerni, cognovit comes, quod illa caterva esset marchionis Oddonis, que de Fogia exierat ad predationem aliquam faciendam; statimque contra eum cepit animosius ire; quo viso predictus Oddo marchio, quia non erat cum eo tanta gens, et talis, quod bellum recipere posset, cepit retrocedere. Comes autem ipsum insequens, animosum contra eum fecit insultum, in quo insultu aliqui de parte marchionis in terram fuerunt prostrati, princeps autem viso illo insulto premisit Fredericum de Acerris militem suum cum quadam acie armatorum in succursum comitis. Quo Frederico accelerante, marchio Oddo se versus Fogiam quantum poterat retrahebat, commissoque inter eos conflictu, marchione predicto se viriliter defendendo, quousque vidit principem a longe cum certa comitiva venientem, ipsius ergo comitis, et principis exercitus animosior factus, contra marchionem potentius dimicare cepit. Marchio comitivam principis venientem videns, et de sua comitiva diffidens, in fugam se versus Fogiam proripuit, paululumque moratus ante civitatem, et bellum ibi recipere volens, cum vidisset quod illi de civitate ad eius subsidium non exirent, sed in civitatem descendere prepararent, comes autem Henricus viriliter insectabatur eum, et magnam iam stragem de suis facere ceperat; cum etiam iam comitiva equitum principis comiti Henrico se adiunxisset; videns ipse marchio deterius esse stare, quam fugere, se ad fugam dissolute convertit, et usque ad castrum Canusii fugit, ibique se receptavit. Principi autem cum suis usque ad introitum civitatis Fogie appropinquanti nimis vehementer in ipso ingressu a parte contraria resistebatur, cepitque balistis, et arcubus ex utraque parte recte pugnari; cumque per duarum fere horarum spatium sic bellaretur ante civitatem, nec posset princeps cum suis hostiliter illam catervam irrumpere, et civitatem intrare, ecce pedites arcerii, qui principem sequuti sunt a Luceria, nec potuerant cum equitibus simul venire, ad civitatem appropinquaverunt, qui non ea parte in qua princeps cum suis equitibus erat, sed ex alia parte civitatis, que respicit septentrionem, de ordinatione principis accesserunt, in qua videlicet parte resistentia aliqua non habebatur, quam princeps appropinquabat. Cum ergo fossata, que Fogitani et illi de papali exercitu fecerant circumcirca, non essent multum elevata ex illa parte, quam predicti pedites petierunt, ingressi sunt ipsi pedites ex illa parte, et fuerunt in burgo civitatis ipsius, quod erat ex illa parte. Cum autem illi, qui erant in speculis civitatis constituti, pedites ipsos vidissent ingressos, et iam ipsi pedites sagittis eos hinc inde lacesserent, factus est subito clamor, quod civitas ex parte alia capta esset. Quod cum pervenisset ad illos, qui civitatem ex parte alia contra principem defendebant, statim dimissa defensione se verterunt in fugam versus palatium regium civitatis ipsius: quibus sic fugientibus princeps, et sui post eos civitatem ingressi sunt, aliosque eorum contrucidaverunt, alios vero ceperunt, preter illos, qui se in predicto palatio receptare potuerunt. Posita autem civitate ipsa in direptionem, et predam, potuisset quidem princeps, si voluisset, contra illos, qui se receptaverant in palatio, bellum inferre, et eorum per violentiam personas habere; sed cum iam sero esset factum, cogitavit princeps quod si per istantem noctem ad obsidionem illorum in civitate ipsa remaneret, legatus apostolice sedis, qui cum magno exercitu erat apud Troiam, hoc audito posset contra illum cum exercitu illo venire, et forte illum offendere, presertim cum milites, et pedites sui propter laborem illius diei valde fatigati essent. Cogitavit enim post hec, quod cum aliqui viri ecclesiastici, qui cum exercitu papali Fogiam venerant, in predicto palatio cum aliis se receptassent, posset sibi ad magnam sevitiam imputari, si se ad obsidionem illorum inclusorum perseverante, et palatio ipso per violentiam capto, predicti viri ecclesiastici cum aliis caperentur. Hac ergo potissimum causa, et ne etiam ex sui presentia civitas per suorum depredationem magis damnificaretur, vidit princeps melius esse recedere, quam ibi in nocte ipsa remanere, ut illi, qui in palatio se receptaverant, capta principis absentia fugerent, et votum suum princeps de eis sine aliqua nota crudelitatis haberet. Reversus est ergo princeps illo sero cum toto exercitu suo Luceriam, et ad mediam fere noctem pervenit ad civitatem. Sequenti vero mane in ipso diluculo venerant ad principem duo cives Troiani, missi ab universitate civitatis Troie, dicentes, quod legatus apostolice sedis, qui in Troia fuerat, audita victoria, quam princeps habuerat in Fogia, cum exercitu quem ibi habebat, de civitate Troiana nocte recesserat tantaque fuerat in fuga illius, et exercitus sui dissolutio, quod aliqui relictis penitus arnesiis suis, personas tantum onerare, et portare tentantes ipsa ad terrorem etiam muliercularum onerata in animalibus suis dimittebant, et se ad fugam, sicut melius poterant, expediebant, ita etiam quod mulieres civitatis ipsius animalia fugientia arnesiis onerata trahebant; aliqui etiam armis induti, cuiuscumque seu viri seu mulieris timentes occursum, arma ipsa libentius deponebant, et viro seu etiam mulieri, ut secure abire sinerentur, dimittebant. Aliqui etiam non curantes equis sellas aptare, equos ad nudum equitabant, et civitate exibant. Aliqui quoque vix tantum sibi spatium in illa fugienti occupatione laxabant, ne equos suos de presepe resolverent, et equitarent, sed dummodo salvare quoque modo se possent dimissis equis pedites fugiebant. Predicti ergo nuntii Troiane civitatis hoc principi exponentes, ipsum ex parte universiiatis ipsius suppliciter deputabantur, ut ad civitatem Troianam venire dignaretur, nec eis imputaret ad culpam, quod legatum predictum, et marchionem cum papali exercitu receperunt, cum eorum violentie nullo modo resistere potuissent. Simili quoque modo Rogerius de Parisio, qui cum predicto papali exercitu Troiam venerat, significavit principi, quod fugiente legato ipse castrum civitatis ipsius ad honorem regis, et principis cepit, ipsumque ad fidelitalem regis, et principis custodiebat. His auditis totus exereiius principis valde letatus est, instabantque omnes apud principem, et precipue illi Theutonici, qui pridem de civitate Troiana per mortem regis Conradi fuerant, ut dicium est, a Troianis expulsi, ut princeps cum exercitu proficisceretur Troiam. Princeps autem sapienter corde consideravit, quod si tunc Troiam accederet, magna destructio civitati eidem posset accidere, tum ex cupidine spoliorum, qua fere omnes ad eundum illuc accedebantur, tum ex ultione iniurie, qua predicti milites Theutonici miro modo videbantur accensi, presertim cum data eis materia debacchandi, ad quelibet enormia committenda impune prosilirent, belli precipue tempore, quo licite committuntur illicita, et que pacis tempore iniusta sunt. Ex hac ergo provida consideratione princeps exercitus sui motum contra civitatem Troianam a direptione in ipso sui primordio caute revocavit, gravius sibi futurum existimans eorum impetum semel in sui voti prosequutione permissum ab illius postea civitatis destructione compescere, quam a principio revocare. Dixit itaque princeps non esse necessarium Troiam appetere, que iam legato, et exercitu papali inde fugientibus ad mandatum regis et suum conversa erat; necessarium autem esse, et magis utile repetere Fogiam propter illos, qui pridie in palatio se receptaverant, ne si sic sine impugnatione aliqua dimitterentur, possent forsitan, et ipsi animum viresque resumere, et alii de secta ipsorum, qui per vicina fortassis loca collecti erant, aliquid resistentie in corde concipere, et nocumentum aliquod fidelibus irrogare. Habitum est ergo pro meliori redire Fogiam, quam ire Troiam, sicut princeps edixerat; arreptoque itinere princeps, et sui versus Fogiam vexillis explicatis procedebant. Cum autem essent ad quatuor fere millia prope civitalem, occurrit exercitui principis in via quidam nuntius de Fogia veniens, qui dixit, quod omnes illi, qui die preterita se in palatio Fogie receptaverant, de nocte recedentes fugerunt. Cum autem rumor huiusmodi in exercitu principis de fuga illorum insonuisset, omnes uno impetu, et precipue Theutonici per camporum invia versus illam partem, qua illos fugientes ire existimabant, animose currere ceperunt, ut eis ex transverso possent occurrere. Qui quidem ex magna prosequenti animositate, quam hostium fuga nimis augebat, videbantur in equis non quidem incedere, sed volare: non quippe, ut fieri solet, ante positas hostium acies illi gressibus modeste procedebant, quasi congressuri, ut in campo stantibus hostibus sapienter bellum inferrent, sed cum hostes, qui non apparebant, ex animo quererent, moderamen eis sola videbatur effrenitas, qua ipsos invenire possent. Insequuti sunt ergo eos hoc modo per vie plurimum, nec ullo modo eos attingere potuerunt, quia illi tempestive nimis de nocte fugam arripuerant, et timor eis ad fugiendum alas adiunxerat; in tantam enim dissolutionem fugiebant, quod eorum aliqui viam ignorantes, vel potius pro cautela ipsam deserentes, et per devia montium divertentes, cum pervenissent ad loca, quorum exitus nives undique clauserant, post dies aliquot mortui reperti sunt; per plura etiam loca bonette pannis, et rebus aliis plene invente sunt, quas ut fugerent expedite in via dimiserant. His itaque taliter gestis, et talem quippe principe apud Fogiam assequuto victoriam, predictus legatus apostolice sedis de Troia recedens, cum papali exercitu versus Neapolim ad summum pontificem properabat; qui cum tanta festinantia ibat, quod marchioni Bertholdo, qui pridie ab ipso fuerat missus ad papam, in via se adiunxit, et deinde ambo simul Neapolim pervenientes invenerunt, quod ipsis diebus, videlicet idibus decembris, papa defunctus erat. Tantus autem cardinalibus, et aliis de Romana curia ex illa victoria principis timor accessit, quod viso legato, et marchione omnes voluere de Neapoli recedere, et in Campaniam redire. Ad magnam tamen instantiam, et confortationem marchionis ipsius steterunt, et in unum collecti ad electionem novi summi pontificis cardinales de mane procedentes elegerunt dominum Rainaldum, aliis Raymundum episcopum Ostiensem, vocatusque est papa Alexander. Princeps autem post habitam predictam victoriam, morabatur in partibus Capitanate, clamabantque tam Theutonici, quam Saraceni Barolum, Barolum. Ergo cum tota alia terra Bari partem ecclesie adhuc teneret, audita victoria, quam princeps habuerat, et qualiter Theutonici, et Saraceni versus eos incursionis sue vota direxerant, memores destructionis, quam iam pridem fuerant ex alia sua rebellione perpessi, nuntios miserunt ad principem, se et civitatem ad mandatum regis, et principis exponentes. Ipsis ergo Barolitanis venientibus ad mandatum regis, et principis, tota alia terra Bari adhuc in rebellione durabat, princeps autem non ipsam terram Bari, sed superiores Apulie partes, que magis parti adverse vicinabantur, repetere decrevit, processitque versus Barolum, disponens antequam obsidionem contra castrum ipsum firmaret, ut ipsum violenter caperet, sed hyeme adversante noluit ibi frustra laborare. Processit ergo Venusium, et ex insperato civitatem ipsam adhuc in rebellione perseverantem intravit, ipsamque ad mandatum suum habuit: petierunt enim ipsius civitatis incole humiliter a principe veniam, proponentes, qualiter contra Melphienses, et alios, qui eos in rebellione precesserant, quod destructionem eis ex vicinitate comminabantur, stare in proposita fide non potuerent, propter quod de necessitate in partem eorum declinarant, fidem autem suam non deseruerant in eodem, sed quando potuerant, in adventu principis ipsam declaraverunt: talibusque verbis, et aliis huiusmodi coram principe propositis veniam promeruerunt. Memoratus est enim princeps, qualiter pridem ipsum a Terra Laboris procedentem, et in Apuliam venientem, omnique spe frustratum, Venusini devote receperunt, et honorem, quem possent, sibi concumulati fuerunt, ex qua potissimum causa princeps ad prestandum eis veniam inclinatus est. Interea vero Ioannes Morus erat in Acheruntia, et eodem tempore, quo princeps Luceriam, ut supra dictum est, intravit, ipse Ioannes Morus a papali curia rediens, cum audisset in via principem esse Lucerie, valde turbatus est, admirans, quomodo civitatem ipsam introire potuerat, cum ipse ante recessum suum valde diligenter eam ordinasset custodiri; misitque ad principem nuntios supplicans, quod et literas suas de securitate mitteret; cum ipse ad pedes suos venire vellet. Princeps autem infidelitatem, et proditionem ipsius Ioannis Mori dissimulare contemnens, literas suas ei denegavit; dixit tamen, quod si venire vellet, secundum quod merita sua exigebant, recipiendus erat; quod ipse Ioannes audiens non Luceriam venit ad principem, utpote lesam conscientiam habens, sed recta via profectus est in Acheruntiam, ibique ut dictum est, morabatur. Saraceni vero ibi cum ipso morantes, ipsius proditione cognita, ferino potius, quam humano instinctu eumdem Ioannem Morum in eis plurimum confidentem interfecerunt, et corpore eius ab eis membratim diviso, caput eius in Luceriam delatum est, et ad portam Fogitanam ipsius civitatis in spectaculum sue nefande proditionis appensum est. Saraceni ipsi miserunt nuntios ad Gualvanum Lanceam avunculum principis de Romana curia redeuntem (erat in castro suo, quod Tulle vocatur) sibi hoc significantes, et petentes ut veniret in Acheruntiam et terram ipsam pro parte principis reciperet. Dictus enim Gualvanus, qui, ut supra dictum est, principe recedente de Acerris apud Romanam curiam ex utili quidem, et necessaria causa remanserat, donec in predicta curia fuit, tamquam homo astutus, et discretissimus, ostendebat se, non pro se, sed contra principem esse, ut caute sibi de ipsius principis utilitate tractaret; capta vero temporis opportunitate de curia ipsa recessit, et ad castrum suum predictum, quod dicitur Tulle, interfecto predicto Ioanne Moro, ad petitionem Saracenorum Acheruntiam intravit, terramque ipsam pro principis parte recepit. Cum princeps, ut predictum est, apud Venusium esset, idem Gualvanus ad principem illuc venit, letatusque est nimis princeps de adventu suo, tum quia ipsum de manibus adversariorum suorum recepit incolumem, tum quia consilium, et auxilium eius circa illa ardua negotia, que principi incumbebant, sibi necessarium et utilissimum erat. Ipso enim Gualvano ad principem veniente, multis cogitationibus se princeps exoneravit, cum ipse Gualvanus tante quidem prudentie ac strenuitatis esset, quod de toto guerre negotio princeps sibi secure posset incumbere, et ipse tamquam dominus sine cogitatione aliqua remanere. Interim autem civitas Rapulle, que ipsius Gualvani erat, in rebellione durabat, mittitur ergo illuc predictus Gualvanus cum multitadine equitum, et peditum armatorum; cumque cives ipsius oratione requisiti pacifice ad mandatum venire nollent, datus est viriliter in civitatem insultus; et licet incole loci se nimis audacter in primo congressu defenderent, cum situs loci ipsius defensioni eorum magnam audaciam daret, inde animis, et viribus principalis exercitus ex illorum magis resistentia, et defensione crescentibus, cum resistentiam illorum solatium reputarent, et defensionem, quam illius loci nomine faciebant, suarum esse sentirent incitamenta virtutum. Violenter tamen civitas capitur, pluresque de civitate ipsa propter rebellionem ipsam, in qua pertinaciter devenerant, neci traduntur, et ad extremam quodammodo desolationem civitas ipsa non minus ex incolarum suorum stultitia, quam ex principalis exercitus triumphali ultione perducta est. Capta autem tali modo civitate Rapulle, Melphienses, qui eidem civitati ad quinque fere millia vicinantur, timentes ne ipsi in rebellione persistentes simul paterentur, statim missis ad principem nuntiis ad mandatum ipsius redeunt. Tranenses quoque, et Barenses, et alii de iustitiaratu terre Bari, audita captione Rapulle, et quod alia etiam superior pars Apulie ad mandatum principis venerat, satis temerarium esse putantes in rebellione ultra perseverare, ad mandatum principis revertuntur: totaque iam fere Apulia, preter quasdam civitates terre Idrunti, mandato et iurisdictione principis se sponte supposuit. Interea post assumtionem summi pontificis Alexandri, dum sic princeps in Apulia prosperaretur, Thomas comes Acerre cognatus principis, et Riccardus Filangerius venerunt ad principem a quibusdam, ut credebatur, Cardinalibus missi, admirantes quare cum mos esset, ut assumpto novo papa nuntii a mundi principibus mitterentur ad ipsum, nec ipse princeps nuntios aliquos ad novum papam miserit, suadebant sibi, quod nuntios ad novum papam delegaret. Princeps vero ad mittendos nuntios induci non potuit, ne papa, vel alii de Romana curia ex huiusmodi nuntiorum missione aliquam debilitatem, vel pusillanimitatem esse in principe cogitarent, dixitque princeps; ad papam non ad aliam pacem tractandam eos mitteret, nisi ut regnum in dominio, et possessione regis Conradi II nepotis sui sub baliatu principis remaneret; compositio autem super eo tantum esset, ut census pro ipso regno Romane ecclesie augeretur. Cum autem princeps per predictum comitem, et Riccardum Filangerium ad mittendos nuntios non potuisset induci, venit ad eum quidam episcopus a sede apostolica missus, citavitque ipsum ex parte summi pontificis, ut in festo purificationis beate Marie proxime futuro ad curiam Romanam accederet, responsurus de interfectione Burrelli de Anglono, et de iniuria, quam apostolice sedi intulerat expellendo legatum, et exercitum ecclesie de Apulia. Princeps vero ad citationem huiusmodi sibi factam respondit per literas suas summo pontifici, excusans se rationabiliter de his, que sibi obiiciebantur, et qualiter nullam iniuriam Romane ecclesie fecerat, nepotis sui, et suam iustitiam defendendo. Principe autem sic perdurante in proposito non mittendi aliquos nuntios ad summum pontificem, venit ad eum de Apulia magister Iordanus de Terracena apostolice sedis notarius, qui eiusdem principis benevolus videbatur, et qui etiam in Romana curia magnum locum habebat, consuluitque principi, quod nuntios suos ad papam mitteret, quod ex illa nuntiorum missione, non aliud quam honor, et commodum sibi poterat provenire. De consilio ergo magistri Iordani apostolice sedis notarii princeps motus est ad nuntios ad summum pontificem destinandos, misitque Gervasium de Martina, et Goffredum de Cusentia secretarios suos et sue voluntatis plene conscios, dans eis potestatem de concordia cum summo pontifice tractanda in certa forma, que commodum regium, et honorem principis sapiebat. Profectis itaque predictis nuntiis ad Romanam curiam, que tunc Neapoli erat, cepit de concordia tractatus haberi, et cum non posset tractatus ipse per eosdem nuntios ad finem perduci propter aliqua dubia, que non poterant nisi presentia principis declarari, petebant nuntii non ex mandato principis, sed ex nutu suo, et certitudine, quam habebant de principis voluntate, ut aliquis cardinalium pro declaratione predictorum dubiorum, et agnoscenda personaliter principis voluntate ad principem mitteretur. Dicebantque nuntii ipsi summo pontifici, quod si cardinalis ipse mitteretur ad principem, pax nullo modo poterat infecta remanere, cum ad multa princeps descenderet propter presentiam, et reverentiam cardinalium, ad que alias induci non posset. Dicebant autem aliqui de cardinalibus, id non convenire sedis honori, ut cardinales hoc modo mittantur; verumtamen si princeps hoc peteret, vel si nuntii ipsi hoc de mandato principis eis facto esse testarentur, quod cardinalis mitteretur, et quod negotium pacis considerationem debitam ex cardinalium missione reciperet, bene posset apostolica sedes induci ad cardinalem mittendum. Super huiusmodi autem articulo satis visum est; sed quia nuntii ipsi dicebant petitionem ipsam non fieri de mandato principis, sed ex suo motu procedere, sperantibus ipsis, immo pro firmo tenentibus, quod pax fieret penitus, si cardinalis ad principem mitteretur, papa et cardinales super hoc articulo simpliciler predictorum nuntiorum verbis stare nolentes, ad mittendum cardinalem non potuerunt induci. Licet autem princeps nuntios, ut dictum est, ad Romanam curiam pro tractanda pace misisset, nihilominus ipse ad conquirendum terram ad suum specialiter principatum pertinentem, que propter turbationem preteritam a suo se dominio subduxerat, intendebat; perrexitque cum suo exercitu ad Guardiam Lombardorum, que sibi ratione comitatus Andrensis, ut supra memoratum est, spectat. Quamvis autem terre ipsius incolas prima facie resistentes invenerit, tamen disposita circa eam obsidione cepit eam, et ad suum dominium recocavit. Quod cum ad notitiam pape pervenisset, papa id grave tulit, asserens, quod princeps ecclesie Romane videbatur illudere, dum ex una parte concordiam peteret, ex alia vero terram, que erat in manu ecclesie occupare. Cumque id dictum fuisset nuntiis principis, qui in Romana curia erant pro pace tractanda, nuntii responderunt dicentes, quod princeps non ad illusionem ecclesie, nec ad contrarium tractande pacis hoc faciebat, quia terra illa Guardie erat de speciali iure ipsius principis, super quo curia Romana nullam principi controversiam facere intendebat: propter quod non debebat summo pontifici grave videri, si id princeps faciebat, quod licite facere poterat. Licet autem hac de causa summus pontifex gravatum se diceret, quod princeps terram, que erat in manu ecclesie occupare videbatur; tamen alia causa erat potissima, ex qua adventum principis ad Guardiam Lombardorum, et ipsius terre captionem moleste tulit; dubitatbant enim tam ipse, quam cardinales ne princeps contra eos Neapolim cum exercitu veniret; et cum de hoc in magna dubitatione essent, adeo quod si princeps ultra venire tentasset, summus pontifex et tota Romana curia de Neapoli recessissent, cum omnes hoc audito vasa iam sibi parare ceperint, ut per mare recederent. Dictum est ergo nuntiis, quod si princeps ecclesie pacem volebat, sic nuntii ipsi instarent, quod princeps de Guardia Lombardorum recederet, et in Apuliam rediret. Nuntii ergo principis totum hoc principi significaverunt, significantes ei, quod de Guardia Lombardorum discederet; occulte tamen sibi exponentes, qualiter summus pontifex, et alii de Romana curia dubitabant de adventu eius Neapolim contra eos, et qualiter si ipse princeps tunc in Terram Laboris venisset, de levi posset totam terram, quam ecclesia occupaverat, recuperare. Quo intellecto princeps dum cogitaret quid esset melius faciendum, et in proposito esset quodammodo procedendi versus Terram Laboris, licet via esset valde nivibus impedita, subito recepit quemdam nuntium de partibus terre Idrunti exponentem sibi, qualiter Manfredus Lancea consanguineus suus, quem princeps capitaneum constituerat in terram Idrunti, cum Brundusiensibus, qui contra terram Nerito iverant ad conflictum, et in conflictu ipso fuerat expugnatus, et qualiter terra ipsa Nerito a Brundusiensibus capta fuerat, et destructa, multis de comitiva ipsius capitanei, et de ipsius terre Nerito interfectis hominibus. Quo princeps intellecto revocavit propositum suum, quod de procedendo in Terram Laboris conceperat, consultius reputans in terram Idrunti propter casum, qui ibi acciderat, festinare, ne Brundusienses, et eorum complices ex illa Victoria, quam tunc habuerant, animosiores effecti contra fideles insurgerent, et in absentia principis impune illos offendere possent. Ex eodem enim facto, et predicto periculo prudenter occurrere, et voluntati summi pontificis, que erat, quod ipse de Guardia Lombardorum recederet, et in Apuliam rediret, studiose satisfacere videbatur. Recessit ergo princeps de Guardia Lombardorum, et iter arripuit eundo ad partes terre Idrunti pro causa predicta. Nuntii autem eius, qui in Romana curia pro tractatu pacis erant, nihil de pace facere poterant, cum papa iam legatum alium ordinasset in regno, videlicet Octavianum Sancte Marie in Via Lata Diaconum cardinalem; et legatus ipse cum tractare cepisset de congregando exercitu contra principem: quod nuntii ipsi videntes de Romana curia recesserunt, et venerunt ad principem apud Guardiam Alguadianam, ubi princeps cum exercitu suo erat in processu eundi versus terram Idrunti. Abinde ergo princeps recta via processit, eundo versus terram Idrunti, et pervenit cum exercitu ante Brundusium, que civitas erat caput rebellionis, et factionis terrarum aliarum terre Idrunti, Orie, videlicet civitas Idrunti, Licie, et Misagnie, que principis rebelles erant. Obsedit itaque princeps civitatem Brundusii; et cum civitas ipsa menibus, et populo valde munita esset, nec posset per insultum eam de facili capere, fecit fieri depopulationem arborum circumcirca civitatem ipsam usque ad menia. Misagnie, que erat Gualterii de Ocra regni Sicilie cancellarii, cum ad mandatum principis venire nollet, nec eidem cancellario parere ut domino, per violentiam capta est, et ad instantiam ipsius cancellarii, qui rebellionem ipsius molestissime tulerat, destructa est. Ibi ergo princeps morabatur cum exercitu suo propter abundantiam rerum victui necessariarum, que ibi erant, de quo loco quotidie ibat exercitus usque ad menia civitatis Brundusii, cum prope ipsam esset ad octo fere millia, et magnam depopulationem ibi faciebat. Licienses autem, audita principis potentia, considerantes stultum esse sibi resistere, et destructionem timentes, ad mandatum principis sponte venerunt. Facta autem ingenti depopulatione circumcirca civitatem Orie, et ante eam obsidione disposita, cum cives terre ipsius requisiti ad mandatum venire nollent, mandatum est fieri depopulationem circumcirca. Fiebat autem quotidie depopulatio, nec tamen illa aliquatenus ad mandatum venire volebat; dabatur quoque insultus quandoque ad menia, sed tamen populus civitatis se satis animose, et viriliter defendebat. Facte sunt quoque cavee subterranee ad dirutionem menium; et cum quedam pars ipsorum menium pro huiusmodi caveis cecidisset, apparuit statim alius murus ex interiore parte fabricatus, quem cives Orie contra illam partem, qua cavea fiebat exterius, interius erexerunt; et cum muro exteriori cadente propter caveam exercitus se ad civitatis ingressum pararet, invento alio muro noviter facto, intrare non potuit. Fecit etiam fieri princeps machinam elevatam, cuius summitas civitatis menibus superemineret; et cum eam prope ad menia duci artificiose fecisset, ut ex ea civitas opportunius oppugnari posset, illi de civitate iniecto ab intus igne ipsam machinam combusserunt. Dum itaque sic princeps in obsidione ipsius civitatis existeret, intellexit per tertium nuntium, et literas sibi missas, quod Petrus Ruffus de Calabria comes Catanzarii, qui baliatus officium in Sicilia, et Calabria gerebat, a Messanensibus fuerat de Messana expulsus: quod qualiter processerit, enarrandum est.

    notes alpha

      notes int