Women’s Voices in Medieval Artes Dictandi and Model Letter Collections

date

1226-1228

author

Guido Faba

title

Excellentie vestre sollicitudo laudabilis nostre

bibliography

  • Guido Faba, Dictamina rhetorica
  • Guidonis Fabe Dictamina rhetorica, ed. A. Gaudenzi, "Il Propugnatore", 5, 28-29 (1892): 106.

summary

This is in response to the letter whose incipit reads: "Preclare ac magnifice domine A.". The addresser expresses appreciation to the addressee for sending her congratulations on the birth of the new offspring.

teibody

Excellentie vestre sollicitudo laudabilis nostre dilectionis litteras antecessit, in quibus quod audistis vobis gaudium nuntiamus, de magna gratia quam nobis contulit rex celestis; qui non peccantis merita sed ancille humilitatem considerans, ex utero senectutis misericorditer voluit quod filius nasceretur, de cuius ortu letantur parentes et exultant omnes consanuinei et amici, magnificantes nobiscum omnipotentiam creatoris, qui servis suis tam benigno favore voluit providere.

Et quia super hoc vestram exellentiam multipliciter cognovimus gratulari, omni tempore vobis tenemur ad grates, servitia, et honores; pro quibus ille qui vere dicitur gloriosus vestre bonitati respondere dignetur et omne vestrum desiderium adimplere.

notes alpha

    notes int