Storia dello “Studium” di Napoli in età sveva

date

[1238?]

title

Doc. 6

summary

Federico II, accogliendo la richiesta degli studenti di Vercelli, invia loro il maestro V., professore di diritto civile.

bibliography

  • Ed. di riferimento: Delle Donne 2010, doc. 5 pp. 98-99
  • Ed. precedenti: MD, II, coll. 1141-1142; HB, IV, pp. 498-499 (dal ms. I)
  • Regesti: BF 2314; Z 2314
  • Mss.: I, c. 18r; O, c. 44r

teibody

Fridericus etc. Vercellensibus etc.

Quamquam milites nostros arma scire velimus, tamen quia ad utrumque tempus, bellorum et pacis rectum et conveniens moderamen, non solum armis decoratam, sed et legibus armatam esse decet imperatoriam maiestatem, subditorum nostrorum utilitatibus providentes, nobis proficere credimus et prodesse dum illis eruditionis materiam exhibemus, per quam processu temporis edocti militent patroni causarum, qui precellentes scientie munimine confidentes se, suos et patriam tueantur.

Supplicationibus igitur pro parte vestra culmini nostro porrectis de providentia vestrorum scolarium doctrine pro sufficientia utili et accepta liberaliter annuentes, magistrum V. , iuris civilis professorem fidelem nostrum, de cuius fide, prudentia et scientia certam fiduciam et experientiam obtinemus, ad civitatem vestram duximus transmittendum; tam pro nostris servitiis, iuxta fidei sue debitum promovendis ibidem, quam pro edocendis vestris scolaribus et aliis undecumque venturis iuris civilis scientiam qua prepollet. Sit ergo scolaribus et devotioni et industrie vestre, ob mittentis reverentiam, honore debito recipere venientem, ut sicut petitionibus vestris satisfacimus in eodem, sic gratum velitis ostendere, quod de talis viri scientia publicis vestris profectibus consulatur; ut non minus sue scientie regimen acceptetur in cathedra quam presentie sue consilium in nostris servitiis requiratur a vobis.

Cfr. il doc. 4. Cfr. Iust., Inst., prooem. Sull’uso di tali espressioni in ambito svevo cfr. Delle Donne, Il potere cit., p. 95. Forse si tratta di Uberto di Bobbio: cfr. BF 2314; D’Amelio, Indagini cit., p. 127. Oppure di Giacomo Vulture: cfr. R. Trifone, Un ‘doctor decretorum’ professore a Napoli al tempo di Manfredi, «Atti della R. Accademia Pontaniana di Scienze Morali e Politiche», 60 (1941), pp. 1-9: 1. Oppure ancora di Uberto Bonaccorso: cfr. Meijers, Juris interpretes cit., pp. XXX ss.; G. Santini, Giuristi settentrionali allo Studio di Napoli in età federiciana. Uberto di Bonaccorso e Martino da Fano, in Atti delle VI Giornate federiciane, Oria 22-23 ott. 1983, Bari 1986, pp. 57-71.

notes alpha

    notes int