Storia dello “Studium” di Napoli in età sveva

date

[1235]

title

Doc. 5

summary

Taddeo di Sessa indirizza ai professori e studenti dello Studium di Napoli una consolatio per la morte del maestro Giacomo Baldovini, eccelso professore di diritto civile e canonico, nonché ottimo oratore.

bibliography

  • Ed. di riferimento: Delle Donne 2012, pp. 54-55
  • Mss: C3, c. 29r; P4, cc. 69-70r.

teibody

Magister Tadeus doctoribus et scolaribus Neapolitanis.

Suis tanquam fratribus et amicis karissimis doctoribus et scolaribus universis Neapolitani Studii Tadeus de Suessis, Magne iudex Curie imperialis, salutem et scientie notitiam utriusque.

Audivi et dolui, sensi noviter et expavi, pre ira oculus meus turbatus est et mea commota sunt viscera pre dolore, ideoque non mirum si musa tenuis non lascivit, nec exanguis stilus longius evagatur, quia vires non tangit Apollinis, quem crebro perculit vis meroris, nec illi titulus eloquentie congruit, quem doloris aculeus ulcerat et affligit. Audivi etenim quod eloquentie tuba, torrens redundans, fenix in orbe, plus viro virile, Iacobus de Baldovino, iuris civilis peritus et canonici, cuius ora sic super psalterium et cytaram resonabant, sic auditum rapiebat studentium, quod in eius auditorio nichil magis esset optabile quam audire quem sibi leges in terris elegerant, in quo, sicut in appropriato subiecto, inconcussa fundamenta posuerunt, sicut sinistri rumoris attulit novitas, in Christo noviter obdormuit, cui favor legum non profuit civium, quem multitudo scolarium non exhaurire potuit, nec magistri consilii plenitudo.

Ha, qui peremptorias exceptiones novit ad plenum, qui multas dilatorias docuit nunc excipere ignoravit, qui omnem defensionis viam habebat in promptu et omnem iuris astutiam, qua posset reicere petitorem, sic repente, sic subito corruens in perentorium incidit et irrevocabiliter est peremptus! Ha, cuius doctrina multos instruxit, cuius ab ore quasi totus populus dependebat, qui multos mortis subtraxit morsibus, sibi predicere non potuit, qui non porrecto libello nec litis contestatione sine appellationis remedio finali sententia dampnaretur! Ecce doloris immensitas, ecce turbatio singulorum, quod tam doctor egregius, in quo Ulpiani perfectio splenduit, claruit eloquentia Ciceronis, cuius nomen affectui respondebat, ut – sicut in nomine sic realiter – existeret supplantator: supplicatus occidit, non citatus subcumbuit et periit in momento. In cuius obitu legum decrescit subtilitas, viduatur Bononia, minoratur discentium disciplina, quia iam est redactus in pulverem professor ille mirabilis, cautus instructor rudium et doctor eximius provectorum, professor qui, ut sui nominis vocabulo responderet, iuris citabat indoctos et scientibus animo propositiones scientie ylariter propinabat.

Propter id, viri, queso, prudentes, non sitis immemores, quod in conspectu tremendi Iudicis neminem relevat Platonis subtilitas vel Aristotelis argumenta, nec iuris civilis prodest sagacitas, quia simul citat et perimit, iudicat et allegat, a cuius summa supplicari non licet, nec remedium appellationis exigitur, cui incontinenti et subito, sine transcursu temporis, in rem transeat iudicatam.

notes alpha

    notes int