Nos notarius Ciccus de Inganulo de eadem civitate Potentie ad contractus regius iudex per provincias Basilicate et Principatus citra, Antonius Grecus de Tito habitator ditte civitatis, publicus ubilibet per totum regnum Sicilie regia authoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter rogati et vocati, presenti scripto publico venditionis instrumento declaramus, notumfacimus atque testamur quod pretitulato die in nostri presentia constituta nobilis et discreta mulier Angelella de Ingannulo de eadem civitate Potentie, vidua, viduali privilegio permittente, uxor condam magistri Ioan(n)otti de Cagnasico
de Potentia, iure Romano vivens sicut cetere mulieres ditte civitatis Potentie ab antiquo vixerunt et vivunt, agente ditta Angelella ad infrascripta omnia et singula in presenti instrumento contenta, supraditta quidem Angelella asseruit pariter coram nobis, presente ibidem dopno Iuliano de Paldonia de eadem civitate presente, audiente et intelligente, se ipsam tenere, possidere iuste, realiter et rationabiliter iusto titulo et bona fide, pacifice et quiete et pleno iure, tamquam veram dominam, proprietariam et patronam, quoddam petium terre sibi subcessisse ‹sic› iure et ratione dotium suarum per mortem ditti condam Iannotti olim viri sui, ut dixit et suo iuramento firmavit, situm et positum in tenimento ditte civitatis Potentie, in contrata que dicitur lo // (c. 301r) Cucuzo, suis loco et finibus limitatum, videlicet a parte superiori iuxta vineam Colette de Caputo, comuni sepe mediante, iuxta vineam ditti domni Iuliani emptoris, sepe comuni mediante, iuxta terram ditti domni Iuliani, iuxta terram ecclesie Santi Michaelis, comuni limite mediante, iuxta terram ecclesie Santi Girardi; ab inferiori parte iuxta terras ditte Angilelle venditricis, mediante via et quintana publica; ab alio latere iuxta vineam et vineale Colette de Arnerius mediante sepe comuni et ab alio latere iuxta vineale ecclesie Sante Trinitatis, mediante sepe comuni, iuxta aliud vineale ditti Colette de Anthes et alios fines, cum omnibus et singulis ditti petii terre iuribus, redditibus, introitibus, existentibus ‹sic› ac pertinentiis suis in integrum spettantibus et pertinentibus quoquomodo francum, liberum et exemptum, petium ipsum terre, ab omni et qualibet venditione et alienatione, hipotecatione, debito, legato et obligatione, censu, redditu, angaria et perangaria et prestatione quacumque ‹servitutis›, realis et personalis, ac nexu quocumque et nemini fore venditum vel esse venditum, obligatum, hipotecatum seu pignori positum, tacite vel expresse. De venditione ditti petii terre cum iuribus et pertinentiis suis omnibus, a iam diu colloquium et trattatum habuisse cum ditto domno domno Iuliano qui obtulit se velle emere et libenter // (c. 301v) trattatum ipsum ducere ad effettum realiter. Idcirco sicut eidem Angilelle melius visum fuit et cum ditto domno Iuliano ex trattatu preditto in conventionem devenit, non vi, dolo vel metu coatta ad id vel aliter circumventa, sed eius mera, pura, libera, gratuita et spontanea voluntate palam, pure, publice et bona fide sine aliquo colludio et vitio pravitatis a presenti die vendidit, alienavit et ex ipsa alienatione et venditionis causa per fustem dedit seu inperpetuo tradidit et assignavit, iure proprio et in perpetuum, dittum petium terre predittis membris, loco et finibus limitatum et superius designatum preditto domno Iuliano de Paldonia, ibidem presenti, volenti, ementi et recipienti ab Angillella venditrice dittum petium terre predittis loco et finibus designatum, pro se et suis heredibus et successoribus universalibus et singularibus, iure proprio et inperpetuum, cum omnibus et singulis /itti petii terre iuribus, redditibus et proventibus, introitibus et exitibus suis spettantibus et pertinentibus quoquomodo, sicut predicitur francum, liberum et exemptum petium ipsum terre ab omni et qualibet venditione et alienatione, debito, legato, hipotecatione, obligatione ac censu, nexu, redditu, onere, angaria, pergangaria et prestatione servitutis cuiuscumque, realis et personalis, pro convento et // (c. 302r) finito pretio integro et finali pagamento venditionis et alienationis ditti petii terre, videlicet tarenorum decem et otto de carlenis argenti liliatis, boni et iusti ponderis, sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis; ut supra ditta Angilella venditrix sponte confexa fuit et in veritatis testimonium legitime recognovit, ad interrogationem ei fattam per dittum domnum Iulianum ibidem presentem et eam interrogantem, se presentialiter recepisse et manualiter habuisse a ditto domno Iuliano emptore dante, tradente, numerante et assignante dittos tarenos decem et otto, pro toto pretio integro et finali pagamento venditionis et alienationis ditti petii terre, iurium, membrorum et pertinentiarum eiusdem omnium predittorum, et de ipso pretio et finali pagamento venditrix ipsa vocavit et seruitse ab eodem domno Iuliano emptore ipsam contentam, pagatam, tacitam et quietam; promittens ditta venditrix per se suosque heredes ditto emptori pro se et suis heredibus universalibus et singularibus stipulanti, litem vel controversiam vel questionem aliquam de ditto petio terre nullo unquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel assentire, sed dittam venditionem et omnia et singula supraditta et infrascripta firmum et firma ac rata habere, tenere et nunquam contrafacere // (c. 302v) vel venire, per se et suos heredes aut aliquos quoquomodo, in iudicio vel extra, de iure vel de fatto, modo, ingenio seu trattatu, sub pena unciarum auri quatuor, medietate ipsius pene reginali curie vel alteri curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio sive querela et altera medietate ditto emptori vel suis heredibus persolvenda, me preditto notario tamquam persona publica pro parte ditte curie et ditto emptore pro se et suis heredibus a prefata venditrice penam ipsam solemniter et legitime stipulantibus; qua commissa vel non commissa, exatta vel non exatta seu gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suo semper robore efficaciter perseveret, cum refettione et integra restitutione dapnorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus dapnis, interesse et expensis stari et credi debeat assertioni cum iuramento ditti emptoris eiusque heredum, nulla alia probatione quesita. Et renuntiavit super hiis ditta venditrix, pro cautela ditti emptoris eiusque heredum, voluntarie et expresse, exceptioni doli mali, vis, metus et in fattum non sic celebrati contrattus, exceptioni deceptionis et fraudis, rei preditto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur // (c. 303r) et est expressum, exceptioni ditte non numerate pecunie, non solute, non assignate, non habite, non recepte ac non boni argenti, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidiam subvenitur iusti pretii et generaliter omnibus aliis etiam beneficiis omnium iurium atque legum ac exceptioni ditte venditionis non sic fatte, secute realiter modo preditto et preditte pecunie non recepte et non habite, non numerate et non assignate ab emptore preditto et non boni et non ponderati argenti, legi dicenti probationis modum non esse angustandum et bona capta incontinenti non posse vendi et subastationis ‹sic› fieri et certum tempus expettari debere ad illam ‹sic› vendendum, legi de duobus et pluribus reis insolutum obligatis, auxilio Velleyani, Macedoniani senatus consulti, iuri dotium, hipotecarum, quarte seu antefati aut donationis, nove legi seu Autentice maioris «si qua mulier» cod. ad Valleyanum cui ditta Angilella renuntiavit expresse, certiorata prius de beneficio legis seu autentice, predittis et aliis iuribus pro mulieribus introduttis, legi que incipit «rem maioris pretii», codice de rescindenda venditione /t eius beneficio per quam deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur in venditionum contrattibus, nec non et iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod preditto iuri renuntiari non possit // (c. 303v), quibus et propter que ditta venditio et concessio et scripti huius tenor posset in aliquo minui vel infringi; pro quibus omnibus et singulis attendendis et inviolabiliter observandis, quodque preditta omnia et singula vera sint, ditta venditrix prefato emptori coram nobis recipienti, corporaliter tatta prestitit ad santa Dei evangelia iuramentum, unde ad futuram rei memoriam ac ditte Angilelle venditricis preces et ditti domni Iuliani emptoris et subscriptorum heredum certitudinem et cautelam fattum est exinde hoc presens publicum instrumentum per manus mei preditti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis ac nostrorum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Così S, dubito della lettura
Così S per asseruit
Così S per que incipit