Nos notarius Matteus de Sacro, civis civitatis Potentie, eiusdem civitatis annalis iudex, Thomasius Strambus de Potentia publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra serras Montorii,Capitinatus ‹sic›
et Basilicate regia autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico instrumento fatemur atque testamur quod in nostri presentia constitutus Comutius de Lacupensoli, civis civitatis Potentie, non vi, dolo, metu duttus nec aliquibus suasionibus circumventus, ut dixit, sed sua mera, gratuita voluntate et spontanea, sicut sibi utile et congruum visum fuit, vendidit, alienavit et per fustis tradditionem assignavit, iure proprio et imperpetuum, donno Angelo de Todaro de Potentia, procuratori procuratorio nomine et pro parte capituli mayoris ecclesie Potentine et eiusdem ecclesie preposito, ut dixit, ibidem presenti nomine et pro parte clericorum et capituli eiusdem ecclesie ementi et recipienti, partes terre cuiusdam territorii, site et posite ‹sic› in tenimento civitatis Potentie, in contrata ubi dicitur li Fontanili et in contrata ubi dicitur la Machia quondam domini Robertelli // (c. 58v) de Petrafissa
, tam cultas quam incultas ac cum transitu et aquarum decursibus ac fontibus intus dittas terras sistentinbus et transeuntibus; quarum partium dittarum terrarum duas partes asseruit tenere et possidere ex quadam donatione sibi fatta per venerabilem virum donnum Antonium de Lacupensuli, archidiaconum Potentinum, et nobilem virum Franciscum de Astis de Potentia avunculum suum, confr(atr)em, insimul et pro indiviso cum Colutio de Aputio
, Ioanne et Francesca de Lacupensuli, filiabus quondam Nicolai de Lacupensuli; quarum trium partium dictarum terrarum hii ‹sunt› fines, videlicet: partium unius cuiusdam terre que fuit quondam Gerardi de Balba, in contrata ubi dicitur le Conste ‹sic› de Santo Girardo, capacitatis in semine tumulorum viginti; a tribus partibus tenet luminaria Santi Gerardi; ab alio latere tenet dicta luminaria insimul cum Gallo Buccero, iuxta terras que fuerunt quondam Nicolai de Lusso
, mediante limite et alios fines. Item terras alias que fuerunt dicti quondam Gerardi, in contrata ubi dicitur la Valle de la Cupa, suis loco et finibus designatas: ab uno latere tenent ecclesia Santi Francisci, Nicolacius de Aretio et Mathias Cappellus mediante la Serra de la Cupa et lo Vallone de la Fico ab inferiori parte; iuxta terras luminarie et Santi GerardiSanti Gerardi que fuerunt quondam Cicinelli de Lacupensuli mediante vallone, terras quas tenet dicta ecclesia iuxta terras que fuerunt donni Nicolai notarii Andreę, ubi dicitur li Pallarili, mediante vallone; // (c. 59r) ab ipso latere tenet filia quondam Leonardi de Ayquino mediante lo valloncello et etiam ab ipso latere iuxta terras heredum quondam Ioannelli de Mactio
, mediante limite et cursu aque mediante, a superiori parte iuxta terras que fuerunt quondam Ciccarelli mediante limite, ab [altero] latere tenet ecclesia Santi Francisci et socii ‹sic›, mediante limite et alios fines. Item petium unum aliud terrarum ubi dicitur lo Prato grande, capacitatis in semine frumenti tumulorum viginti, confinatum a quatuor partibus iuxta terras luminarie mediante lo vallone et limite terrarum que fuerunt quondam Ciccarelli et donni Nicolai notarii Andreę, suis loco et finibus designatum. Et dictus Comuttius venditor prefatum donnum ">Angelum procuratorem, procuratorio nomine et pro parte dicte ecclesie emptorem, in corporalem possessionem dittarum trium partium terrarum coram nobis per fustem induxit et verum dominium et proprietatem ipsius emptoris, nomine et pro parte ecclesie memorate ad habendum, tenendum, possidendum et vendendum, transigendum et permutandum nec non et quocumque modo inde voluerint dicta ecclesia et presbiteri, cum viis suis in dictis terris intrando et exeundo atque cum omnibus aliis iuribus, attionibus, proprietatibus et pertinentiis suis silicet ipsis spettantibus ab antiquo quoquomodo. Pro qua venditione dittarum terrarum dittus venditor coram nobis manualiter recepit et habuit et contentus se recepi[sse et] habuisse a dicto domino ">Angelo procuratore et preposito dicte ecclesie, emptore nomine et pro parte ecclesie memorate, nomine ultimi pretii inter eos conventi in // (c. 59v) carlenis argenti, sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis, unciam unam et tarenos quinque ponderis generalis, totum silicet pretium venditionis ipsius; promittens dittus venditor per se et suos heredes ditto procuratori emptori, pro se et clericis dicte ecclesie presentibus et successive futuris stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dittis terris venditis ullo unquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel absentire, sed dittas terras venditas eidem emptori pro parte ditte ecclesie et clericorum eiusdem ab omni homine, collegio, universitate et persona quacumque legitime defendere, guarentire et disbrigare et de evittione teneri et dittam venditionem et omnia et singula supraditta et infrascripta firmum et firma et ‹ratum et› rata habere, tenere et nunquam contrafacere, opponere vel venire per se et suos heredes aut aliquos quovis nomine, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de fatto, aliqua occasione, modo, ingenio seu trattatu, sub pena unciarum auri quatuor, medietate silicet ditte pene reginali curie vel alteri competenti curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate dicto emptori, nomine et pro parte clericorum eiusdem ecclesie seu dicte ecclesie persolvenda, totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet contraventum seu trattatum ‹sic›, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dittarum curiarum et dittus emptor nomine et pro parte clericorum prefate ecclesie et pro se ditto venditore sollempniter stipulantibus penam ipsam. Qua commissa vel non commissa, exatta vel non exatta seu gratiose remissa, presens nichilominus instrumentum cum omnibus que in // (c. 60r) in se continet [in suo robore et efficacia perseveret cum refectione expensarum, dampnorum et interesse litis et extra que fierent propterea]r quoquomodo […………………………………………………………………………] emptoris et clericorum successorum suorum null[..........................]; et renuntiavit dittus venditor [ecceptioni] doli mali, vis, metus [et in fattum ……] ditti emptoris et successorum suorum ecceptioni [........] [........] non sic celebrati contrattus, exceptioni deceptionis et [fraudis reique] preditto modo non geste vel aliter hab[ite] quam superius continetur […] [……] legi ressissorie qua deceptis [ultra dimidiam iusti pretii subvenitur] et generaliter omnibus aliis auxiliis et [beneficiis omnium iurium et legum] et specialiter iuri dicenti generalem re[nuntiationem non valere et iuri per quod] cavetur quod preditto iuri renuntiari [non potest], quibus [suffragantibus venditio] et confessio et script(i) huius tenor possent in aliquo [mi]nui vel [infringi]. Pro quibus omnibus et singulis attendendis et inviolabiliter observan[dis] et quod predicta omnia et singula vera sint, dictus venditor coram nobis [et ditto emptori] presenti et recipienti corporaliter tatta prestitit iuramentum. Propterea [........] quod si nobis constituti donnus Antonius de Laupensuli archidiaconus [..............] obmissa et Franciscus de Asquis civis civitatis Potentie qui archi[................] consentiones prius in nos predictos iudicem et notarius cum sciret [ex certa] sua scientia ipsos suos iudicem et notarium in hac parte non [esse .........] iuri dicenti eorum voluntarie prorogando predictam venditionem [..............] [pe]tiarum terrarum et partium ipsarum trium ratificaverunt et [renuntiaverunt ....] necnon asseruntt omne ius et attionem quod et quam habere et pretend[..................] super dittis duabus partibus dictarum terrarum venditarum per eundem [..............] // (c. 60v) [...........................................................................................................................] [.............] regiam [........] quam [........] fieri seu alteri competenti curie [..............................] forsitan exinde fatta [fu]erit reclamatio seu querela et altera parte [.......................] pro se stipulanti ut supra. Ad futuram memoriam et coram nobis iuramenta [...................] habere ratum et firmum et predicti emptoris cautelam et venditoris [...................] heredum et successorum certitudinem et cautelam fattum [est exinde prese]ns puplicum instrumentum per manus mei preditti notarii [...................................... .....................................ro]boratum.
Così S per Sacco (da docc. coevi e dal prosieguo)
Così S per petias
Così S qui in docc. coevi Aprutio
Così S per petium
Così S qui, altrove Russo
Così S, in docc. coevi Madio
Così S qui, in docc. coevi e in seguito Ciccarelli
Così S per ad
Così S per consentientes
Così S per iurisdictionem