Nos notarius Mattheus de Sacco civis civitatis Potentie, eidem ‹sic› civitatis annalis iudex, Thomasius Strambus de Potentia publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra serras Montorii,Capitinate et Basilicate regia autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico fatemur atque testamur quod preditto die eiusdem ibidem in nostri presentia constitutus personaliter donnus Cominus de Bonopari de Potentia, cantor mayoris ecclesie Potentine, consentiens prius in nos predittos iudicem, notarium et testes, cum sciret ex certa sui scientia nos suos iudicem, notarium in hac parte non esse, eorum iurisdittionem voluntarie prorogando, ex una parte, pro se et suis heredibus, et donno Angelo de Todaro clerico mayoris ecclesie Potentine, procurator et iconomus ditte ecclesie, ut dixit, pro se et nomine et pro parte clericorum et capituli eiusdem ecclesie et successorum ipsius, ex parte altera, predittus quidem cantor et diu secum delliberans quod cu(nc)ta transitoria pereunt et ea solummodo anime proficiunt et fruttificant ad salutem ‹que› piis ecclesiis fideliter erogantur, quinimmo ad devotam ecclesiam Santi Gerardi de civitate Potentie, ut dixit, in qua ecclesia ab annis suis tenerinis devotius fuit alu(m)nus eidem ‹sic› servire et erga ipsam ecclesiam // (c. 69r) gerens intrinsecam devotionem p(re) ceteris singularem, non vi, dolo, metu duttus nec aliquibus monitionibus premotus vel aliter circumventus, spontanea, mera et pura voluntate sua, pro salute anime sue et remissione peccaminum ‹eius› et parentum suorum in nostrum qui supra iudicis, notarii et testium subscriptorum presentia sollempniter et legitime cum omni iuris et fatti ‹sollempnitate› donavit, dedit pure, libere, inperpetuum et simpliciter, absque pravitatis dolo, inrevocabiliter inter vivos, per fustis tradditionem assignavit iure proprio et inperpetuum ditto donno ">Angelo de Todari procuratori, yconomo et preposito ditte ecclesie Santi Gerardi, ibidem presenti et recipienti nomine et pro parte ditte ecclesie, capituli et clericorum presentium et futurorum ecclesie anteditte, debitis renuntiationibus condigne ‹sic›, et cessit et perpetuo assignavit ex nunc prout ex tunc ad ‹sic› subscriptas terras per fines et latera ac loca inferius declaratis ‹sic›, cum omnibus iuribus et pertinentiis ad dittas terras et possessionem spettantibus et pertinentibus quoquomodo; videlicet, supscriptas terras: primo petium unum unius terre in tenimento Potentie, in contrata ubi dicitur la Matina Rivisa
, capacitatis in semine frumenti tumulorum duodecim, confinatum a superiori parte iuxta viam qua itur ad terram Cancellarii, ab inferiori parte iuxta terras luminarie que fuerunt donni Nicolai notarii Andreę, mediante limite, ab alio latere iuxta terras beneficii Santi Anelli mediante limite, capacitatis in semine frumenti tumulorum duodecim et alios fines. Item terras alias in eodem tenimento et contrata, capacitatis in semine frumenti salmarum duodecim que sunt pro comuni et indiviso cum herede quondam Ioannelli de Madio, a parte inferiori iuxta viam qua itur ad castrum Cancellarii, ab alio latere iuxta viam qua itur ad castrum Puagalli
// (c. 69v) et cherros Santi Ioannis ab alia parte et terras Iacobi Curialis, mediante via que dicitur li Mulinari et alios confines. Item petium unum aliud cuiusdam terre in eodem tenimento citra flumen Tere, a superiori parte iuxta terras Santi Ioannis mediante limite, ab inferiori parte iuxta terras Sante Marie Annuntiate mediante limite, ab alia parte iuxta viam qua itur ad castrum Cancellarii, ab alia parte iuxta terras que dicitur delo Beneficio in Podio deli Scarfelli, capacitatis in semine frumenti tumulorum duodecim et alios fines, ad habendum, tenendum, possidendum, usufruendum ‹sic› et faciendum in ipsis terris quicquid per capitulum et clericos ditte ecclesie Santi Gerardi presentes et successive futuros deinceps facere et disponere voluerint, absque contradittione quacumque, cum omnibus iuribus, egressibus et regressibus suis ab antiquo spettantibus quoquomodo, cedens et transferens idem cantor donator eidem don(n)o ">Angelo procutarori et preposito ditte ecclesie, nomine quo supra, et aliis successive futuris omne ius omnemque attionem seu omnia iura et attiones reales et personales et mistas, peremptorias, petitorias, rei et iuris persequtorias, anormolas obligationes et promissiones quaslibet et alias, tacitas et expressas, quas et quelibet habere posset ac ei competunt et competere possent in et super terris donatis predittis, cum omnibus et singulis iuribus suis, ita quidem quod libere sit et licitum eidem procuratori et successoribus suis, presentibus et successive futuris, ditte ecclesie Santi Gerardi ex nunc in antea tenere perpetuo et pacifice possidere possessiones predittas illasque utifrui et utifrui facere, nomine et ad opus ecclesie preditte omni tempore // (c. 70r) futurorum, absque contradittione et molestia ipsius donni Comini cantoris et suorum heredum et successorum; et quod possessiones ipse semper sint et esse debeant in potestate et vero dominio ditte ecclesie ad faciendum in eis et de eis quicquid dittis clericis presentibus et successive futuris placuerint nullumque ius dittus cantor donator nullamque attionem, proprietatem vel dominium in et super dittis possessionibus donatis seu parte ipsarum sibi nec suis heredibus et successoribus reservavit; et promisit dittus Cominus cantor et donator per se et suos heredes et successores et sua bona omnia sollempniter obligavit per stipulationem sollempnem ditto donno ">Angelo procuratori et preposito ditte ecclesie Santi Gerardi et capituli ipsius, presenti et stipulanti pro se et nominibus quibus supra, donationem ipsam inrevocabiliter fattam et omnia alia et singula supraditta et infrascritta omni tempore ex nunc inperpetuum ratam, gratam et firmam habere, tenere et in nullo contravenire, facere, opponere vel allegare, in iudicio vel extra, de iure vel de fatto, ad penam et sub pena unciarum auri decem solvendam pro medietate ipsius pene curie Sedis apostolice vel alteri competenti curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et reliqua medietate ditto domino ">Angelo procuratori et proposito ditte ecclesie, nomine quo supra vel aliis clericis seu procuratoribus eiusdem ecclesie successive futuris; quam penam, ego predittus notarius puplicus ‹sic› pro parte ditte curie et preditto donno ">Angelo procuratore et nomine quo supra, de ‹sic› ditto donno Comino donatore sollempniter et legitime stipulantibus, penam ipsam // (c. 70 v) solvere teneantur totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet contrafattum; qua pena soluta vel non soluta, exatta vel non exatta seu gratiose remissa presens contrattus nichilominus cum omnibus que in se continet in suo semper maneant ‹sic› robore firmitatis, cum integra refettione omnium dannorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo. Et renuntiavit dittus donnus Cominus cantor et donator exceptioni doli mali, vis, metus et infattum, non sic celebrati contrattus, rei aliter geste, legi beneficio restitutionis in integrum, exceptioni non sequte realiter donationis, tradditionis et assignationis dittarum terrarum, legi dicenti donationem ultra quingentos aureos sine insinuatione pretoris non valere et propter vitium ingratitudinis non valere renuntiari et revocari posse, litteris, privilegiis papalibus et reginalibus et rescriptis quibuslibet impetratis et in antea impetrandis omnibusque aliis iuribus exceptionibus, allegationibus, et defensionibus iuris et fatti, iuri canonico et civili iurique dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod ditto iuri renuntiari non possit, quibus idem cantor et donator preterea posset infringere seu quomodolibet annullare; et insuper renuntiavit exceptioni iuris et fatti, epistole donationis causa mortis et omnibus aliis exceptionibus et attionibus et legum auxiliis et consiliis quibus premissis vel aliquod premissorum venire possint vel quomodolibet se tueri, certioratus primo ut dixit de iuribus ipsis et effettibus eorundem. Et quod preditta omnia vera sunt et pro attendendis et observandis eisdem, predittus donnus Cominus cantor coram nobis manu tatta ad // (c. 71r) santa Dei Evangelia prestitit iuramentum, de ‹sic› ditto donno ">Angelo procuratore presente et recipiente coram nobis. Unde ad futuram memoriam et ditti procuratoris et prepositi nomine quorum supra et cuius interest et poterit interesse in futurum certitudinem et cautelam et preces ditti cantoris, fattum est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei preditti notarii signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Così S per ? hec
Così S per Rivisco
Così S per Petragalle
Così S per liceat et licitum sit