Nos notarius Franciscus de Stampis per totum regnum Sicilie reginalis ad contrattus iudex, Matheus de Sacco de Potentia puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali authoritate notarius et testes subscripti litterati ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico instrumento venditionis fatemur, notumfacimus et testamur quod eodem die eiusdem ibidem coram nobis personaliter constitutis Blasio de Cancellario, habitatore civitatis Potentie, agente pro se et suis heredibus et successoribus, ex una parte, et venerabili viro domno Nicolao Zappa de Potentia
, archipresbitero ecclesie Sante Trinitatis civitatis eiusdem ac yconomo et procuratore, ut dixit, eiusdem ecclesie Sante Trinitatis, similiter agente nomine et pro parte ditte ecclesie Sante Trinitatis, ex parte altera, prefatus vero Blasius non vi, dolo malo, metu duttus, ut dixit, nec // (c. 316v) aliquibus suasionibus circumventus seu commotus, sed sua gratuita et spontanea voluntate, sicut sibi utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit et per fustis traditionem assignavit, iure proprio et inperpetuum, eidem prefato archipresbitero ibidem presenti et nomine quo supra recipienti et ementi, petium unum terre situm et positum in tenimento ditte civitatis Potentie, in loco ubi dicitur lo Allitellus
, confinatum ab una parte, ut dixerunt, iuxta terram Santi Petri civitatis preditte Potentie, a parte superiori iuxta vineale Roberti Zappe limite comuni mediante et a duabus partibus iuxta terras Santi Laurentii ordinis cartu[si]ensis civitatis eiusdem mediantibus limitibus comunibus, a parte inferiori iuxta flumen eiusdem Gallitelli et siqui alii sunt confines, francum quidem petium ipsum terre preditte, liberum et exemptum ab omni onere servitutis, redditus sive census; et dittus Blasius venditor prefatum archipresbiterum, nomine quo supra emptorem, in corporalem possessionem ditti petii terre coram nobis per fustem induxit ad verum dominium et proprietatem ipsius ‹archipresbiteri›, nomine quo supra emptoris et eiusdem ecclesie Sante Trinitatis successorum, ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, incensandum, permutandum, donandum nec non et quocumque modo voluerint dittus archipresbiter, nomine quo supra emptore et ditte ecclesie Sante Trinitatis successores faciendum, cum omnibus iuribus et pertinentiis // (c. 317r) ad dittum petium terre spettantibus quoquomodo. Pro qua quidem venditione dittus Blasius venditor coram nobis confexus extitit et contentus fuit se habuisse et manualiter recepisse a ditto Matheo
quo supra nomine emptore, nomine veri et finalis pretii conventi inter eos in carlenis argenti, sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis, totum silicet pretium venditionis ipsius, unciam unam et tarenos duos cum dimidio usualis pecunie regni ponderis generalis, promittens dittus venditor per se, suos heredes et successores ditto emptori, pro se et eiusdem ecclesie Sante Trinitatis successoribus stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de ditto petio terre ullo unquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel assentire, sed dittum petium terre eidem emptori et eiusdem ecclesie Sante Trinitatis successoribus ab omni homine et persona quacumque legitime defendere, guarentire, dispensare et de evitione teneri et dittam venditionem et omnia et singula supraditta et infrascripta firmam et firma et ratam et rata habere, tenere et numquam contrafacere vel venire per se et suos heredes et successores aut alios quovismodo, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de fatto, aliqua occasione, modo, ingenio, trattatu, sub obligatione ipsius et heredum suorum ac bonorum eorum omnium mobilium et stabilium ubicumque // (c. 317v) positorum, habitorum et habendorum et pena duplii pretii supraditti, pro medietate ipsius pene reginali vel alteri curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate ditto emptori et eiusdem ecclesie Sante Trinitatis successoribus persolvenda, totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet contra fattum, me preditto notario tamquam persona publica pro parte ditte curie et ditto archipresbitero nomine quo supra emptore ac prefato Blasio venditore solemniter et legitime penam ipsam stipulantibus; qua commissa vel non commissa, exatta vel non exatta aut gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suo sempre robore et efficacia perseveret, cum refettione dapnorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento ditti archipresbiteri, nomine quo supra emptoris, et ditte ecclesie Sante Trinitatis successorum, nulla alia probatione quesita; et renuntiavit super hiis dittus venditor, voluntarie et expresse, pro cautela ditte ecclesie Sante Trinitatis et eius successorum exceptioni doli mali, vis, metus et in fattum, presentis non sic celebrati contrattus et exceptioni deceptionis et fraudis et rei preditto modo non geste vel aliter habite quam // (c. 318r) superius continetur et est expressum, exceptioni ditte pecunie non numerate, non solute, non habite et non recepte ac non boni argenti, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur et generaliter omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum et specialiter iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod ditto iuri renuntiari non possit, quibus et propter que ditta venditio et confexio seu rescripti huius tenor possit in aliquo minui vel infringi; pro quibus omnibus et singulis attendendis et inviolabiliter observandis quodque preditta omnia et singula vera sint, dittus Blasius venditor prefato archipresbitero, nomine et pro parte ditte ecclesie Sante Trinitatis emptori, presenti et recipienti, coram nobis ad Santa Dei Evangelia corporaliter prestitit iuramentum tattis litteris. Unde ad futuram memoriam et ditti Blasii venditoris preces et prefati archipresbiteri emptoris et ditte eclesie Sante Trinitatis successorum et omnium quorum interest et poterit interesse certitudinem et cautelam, fattum est exinde presens publicum instrumentum, per manus mei preditti notarii, meo solito signo signatum et mei qui supra iudicis et nostrorum subscriptorum testium subscriptionibus et subsignationibus roboratum.
Così S qui, in seguito Gallitelli
Così S! per Nicolao, ovvero archipresbytero