Nos Mathia Cappellus de Potentia annalis iudex civitatis Potentie, notarius Thomasius Strambus de Potentia publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra terras Monitanii ‹sic›
,Capitinate et Basilicate regia autoritate notarius notarius et subscripti testes ad hoc speciliter vocati et rogati, presenti scripto puplico instrumento donationis fatemur atque testamur quod in nostri presentia personaliter constitutus Iacobus Ph(lipp)i de Picerno Nic(olai) Angeli, civis civitatis Potentie, non vi, dolo, metus ductus nec aliquibus monitionibus circu(m)ventus, sed sua libera et mera voluntate, ut asseruit, considerans vitam humanam esse incertam, pro eo videlicet quod vita labitur dum speratur et quod nihil est mortis certius nihilque incertius horae mortis, volens sibi cautius providere et nec, quod absit, decedetur intestatus et quod diu secum deliberans quod cunta transitoria pereunt et ea que solummodo anime proficiunt et fructificant ad salutem que piis locis et ecclesiis devote et fideliter erogantur, quinimmo ad devotionem et devotam ecclesiam Sancti Michaelis de Potentia, ut dixit, gerens devotionem precettis singularem, animadvertens ad salutem animarum patris et aliorum suorum consanguineorum suorum, ut dixit, spontanea et mera sua voluntate in nostri quo supra iudicis, notarii et testium subscriptorum presentia sollemniter et legitime, cum omni iuris et facti sollemnitate, donavit, dedit, cessit // (c. 89r) pure, libere, simpliciter et bona fide perpetuum inrevocabiliter inter vivos, iusto titulo prout ex nunc in antea omne ius et actionem quod et quam habet et sperat in futurum habere et sibi competituram quamvis et modum de cetero et forma actionis subcessive in et super qua(n)dam vineam sitam in tenimento civitatis Potentie, in contrata Ax[ud]aroli
, confinatam ab una parte iuxta vineam magistri Riccardi de Comin(e)llo, mediante sulco comuni, iuxta vineam Antonelli Pallottini, mediante sulco comuni, ab alia parte iuxta vineam quondam magistri Antonelli Barbarii
, mediante sulco et limite comunibus, iuxta vallonem Mendarel(i) mediante cursu aquarum a superiori parte, iuxta quintanam puplicam per quam habet discessum versus Cucucci(n)ni
et alios confines. Item domum unam que est intus civitatem Potentie, in parrocchia ecclesie Sancti Michaelis, confinatam ab una parte iuxta domum magistri Riccardi de Comin(e)llo mediante quintana pliviali et iuxta domum Pascalis de Picerno mediante quintana pliviali seu vicinali, iuxta rugam puplicam et alios fines, venerabilibus viris donno Angelo Porcario et donno Angelo de Mazarella de Potentia, prepositis et procuratoribus ecclesie Sancti Michaelis de Potentia, ut dixerunt, presentibus ibidem pro parte dicte ecclesie et clericorum eiusdem recipientibus presentem insetactionem in et super dictis vinea et domo donatis per eundem Iacobum et omnium clericorum presentium et futurorum ad habendum, tenendum, possidendum, locandum, incensuandum et recipiendum de eis et ex eis fructus, redditus et proventus. Et propterea idem Iacobus coram nobis iudice, notario, predictis presbiteris pro parte dicte ecclesie in veram et vacuam possessionem // (c. 89v) dictarum vineę et domus nunc prout et ex tunc et tunc prout ex nunc de iure et actione spectantibus ad eum quocumque iure et titulo, cum accessibus et ingressionibus suis usque ad vias puplicas, cum omnibusque iuribus et pertinentiis suis spectantibus quovis modo. Quam donationem, traditionem et assignationem iurium spectantium ipsi Iacobo et omnia alia et singula in presenti instrumento contenta et annotata, promisit dominus Iacobus donatarius per stipulationem legitimam et sollemnem predictis procuratoribus et prepositis dicte ecclesie et predictorum clericorum eiusdem ecclesie nomine et pro parte eiusdem ecclesie stipulantibus pro se et aliis successoribus dicte ecclesie, omni tempore tenere, habere, attendere et tenaciter et inviolabiliter observare et de non facere, dicere, operare, opponere vel venire de iure vel de facto, in iudicio vel extra iudicium, aliqua actione seu causa, puplice vel occulte, per se vel alios eius nomine, sub obligatione et pena unciarum auri decem, medietate ipsius pene regie curie vel alteri competenti curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela persolvenda et altera medietate dicte pene procuratoribus et prepositis, nomine dicte ecclesie et clericorum eiusdem ecclesie persolvenda, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte dictarum curiarum et dictorum procuratorum et prepositorum dicte ecclesie et successorum suorum presentium et futurorum quorum pro dicte ecclesie interest et interesse poterit in futurum, penam ipsam sollemniter et legitime stipulantibus. Qua pena totiens commictatur et exigi valeat cum effectu a dicto Iacobo donatario, heredibus et successoribus suis quotiens contra predicta fuerit quomodolibet contraventum dictaque pena commissa vel non commissa, exatta vel non exatta aut gratiose remissa, predicta omnia et eorum singula in suo semper robore perseverent. Et renuntiavit dictus Iacobus donatarius dictis procuratoribus presentibus et futuris, nomine dicte ecclesie, ex certa eius scientia // (c. 90 r) expresse exceptioni doli mali, vis, metus et in factum, presentis non sic celebrati contractus, rei alio modo non geste quam superius continetur et est expressum, exceptioni non sequte realiter donationis, traditionis et assignationis predictarum vineę et domus et iurium, legi donationis dicenti donationem ultra quingentos aureos sine insinuatione facta non valere, licteris, privilegiis, cedulis et rescriptis quomodolibet impetratis et impetrandis omnibusque aliis iuribus, exceptionibus, allegationibus et defensionibus iuris et facti, iurique dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non possit, quibus dictus Iacobus donatarius predicta posset infringere vel quomodolibet annullare; et insuper ren(untiavi)t exceptioni iuris et facti canonico vel civili, epistole donationis causa mortis et omnibus aliis exceptionibus, actionibus et legum auxiliis et consiliis quibus premissis vel aliquid premissorum venire possent vel quomodolibet se tueri; certioratus prius, ut dixit, de iuribus ipsis et effectibus eorundem. Et quod predicta vera sunt et pro attendendis et observandis eisdem, predictus Iacobus coram nobis corporaliter ad sancta Dei evangelia prestitit iuramentum predictis procuratoribus et prepositis dicte ecclesie presentibus pro parte dicte ecclesie et clericorum recipientibus iuramentum predictum quodque si defectus aliquis reperietur inposterum quocumque in presenti instrumento vel in predictis vel subscriptis vel aliquo ipsorum per quem presens donationis et cessionis instrumentum et contenta in eo possent irritari et annullari seu viribus vacuari ‹eadem› omnia et eorum singula ac presens instrumentum refici possit ad consilium et sensum sapientium ad omnem requisitionem procuratorum et prepositorum presentium et futurorum dicte ecclesie Sancti Michaelis, semel, bis et quotiens opus fuerit, veritatis substantia non mutata, iura omnia tacite et expresse intelligatur in eo pro cauthela ecclesie prelibate. Unde ad futuram memoriam et dictorum // (c. 90v) procuratorum et prepositorum ecclesie prelibate et omnium aliorum quorum interest et poterit infuturum interesse certitudinem et cautelam, presens instrumentum factum est per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis ‹ac› nostrum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
A decedere
A precettoris
A spectat
A nondum
A Mendaroli
A Barberii
A dessensum
A Cucuccium
A predictum ius et actionem
A inducens
Assente in A
Apredictos presbiteros
Assente in A
A quibuslibet
A sacramentum
A presentia