Nos Iacobus de Bono Ioanne de Potentia annalis iudex civitatis Potentie, Tomasius Strambus de Potentia publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra serras Montorii, Capitinate et Basilicate regia authoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico instrumento fatemur atque testamur quod preditto die eiusdem ibidem contulentibus nobis personaliter ad postulatum nobis exinde fattum per venerabilem virum domnum Lucam de Zoffo, cantorem maioris ecclesie Potentine, procuratorem et yconomum eiusdem ecclesie, ut dixit, ad domum Antonelli de Stampis, sitam intus civitatem Potentie, in parrochia ecclesie Santi Girardi suis loco et finibus designata, qui quidem Antonellus in nostri presentia constitutus et sue // (c. 247v) vive vocis oraculo dixit, asserens coram nobis, quod pro alimenta vita(m) et familia(m) suam comode procurare habere non vi, dolo, metu duttus, ut dixit, et sicut sibi utile et expediens visum fuit, nec aliquibus suasionibus circumventus, vendidit, alienavit et per fustim assignavit iure proprio et inperpetuum domne Luce de Zoffo, procuratori et yconomo ditte mayoris ecclesie Potentine ibidem ementi, presenti, recipienti et stipulanti nomine et pro parte ditte ecclesie, clericorum, presbiterorum et capituli eiusdem ecclesie agenti, terras quas idem Antonellus dixit habere, tenere et possidere iusto titulo in tenimento civitatis Potentie, in pertinentiis ubi dicitur la Brada
condam domini Mase de Stampis, videlicet terras versus partes que dessendit ‹sic› ad flumen magnum versus planquues, capacitatis in semine sicut dixit tumulorum sexdecim, confinatas ab una parte iuxta viam puplicam qua itur ad pontem Santi Heroncii, ab alia parte iuxta terras Francisci de Stampis mediante limite comuni et a parte inferiori versus serratam iuxta quandam terram beneficii preditti domini Luce cantoris, mediante limite comuni a superiori parte, iuxta vineam Ioannis de Calzano via puplica mediante // (c. 248r) et alios fines, francas, liberas et exemptas ab omni onere redditus venditionis seu hipotecationis et obligationis cuiuscumque. Et dittus venditor prefatum emptorem in corporalem possessionem dittarum terrarum coram nobis per fustem induxit ad verum dominium et proprietatem ipsius emptoris et dittorum clericorum ditte ecclesie et subcessorum ipsius ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, utifruendum, permutandum, nec non et quocumque modo voluerit tam ipse emptor, nomine et pro parte ditte ecclesie, capituli, clericorum, ecclesie antefate alienandum, cum viis suis in dittis terris intrandi et exeundi atque cum omnibus aliis iuribus et pertinentiiis suis eisdem terris spettantibus quovismodo. Pro qua venditione predittus Antonellus venditor coram nobis confexus fuit et contentus se habuisse et manualiter recepisse a ditto cantore emptore pro parte ditte ecclesie, nomine ultimi ‹pretii› conventi inter eos in carlenis argenti, sexaginta per uncias et duobus pro tareno quolibet computatis, usualis regni pecunie et ponderis generalis, uncias sex, totum silicet pretium venditionis ipsius. Promittens dittus venditor per se et suos heredes // (c. 248v) ditto emptori pro se et suis heredibus et nomine et pro parte dittorum clericorum capituli ditte eccleise et successorum eiusdem ecclesie stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dittis terris ullo umquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel assentire seu dittas terras eidem emptori et suis clericis successoribus ab omni homine, universitate, collegio et persona quacumque legitime defendere, guarentire et disbrigare et de evitione teneri et dittam venditionem et omnia et singula supraditta et infrascripta firmum et firmam, ratam, gratam habere, tenere, nunquam contrafacere seu venire, per se et suos heredes aut aliquos quovis modo, in iudicio vel extra, de iure vel de fatto, aliqua occasione, ingenio, modo seu trattatu, sub pena dupli pretii supraditti, medietate ipsius pene regie curie vel alteri competenti curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate ditto emptori, nomine et pro parte clericorum et capituli ditte ecclesie et successorum eorundem persolvenda, totiens quotiens forte fuerit exinde quomodolibet contraventum, me preditto notario tamquam persona puplica pro parte ditte curie // (c. 249r) et ditto emptore pro se et nomine et pro parte clericorum predittorum a preditto venditore sollemniter stipulantibus penam ipsam. Qua commissa vel non commissa, exatta vel non exatta seu gratiose remissa presens nihilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suo semper robore et efficacia perseverent, cum refettione omnium dapnorum interesse et expensarum litis et extra lites que forte fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento ditto emptoris et clericorum predittorum successorum suorum, nulla alia ratione quesita. Et nihilominus supradittum debitum est exinde quod dittus venditor si quo quod plus dittas uncias sex ditte terre valuerint, nunc prout ex tunc coram nobis fecit donationem inrevocabiliter inter vivos ditte ecclesie pro anima parentum suorum et consanguineorum et renuntiavit super his dittus venditor voluntarie et expresse, pro cautela ditti emptoris procuratoris ut supra nomine et pro parte clericorum eiusdem ecclesie exceptioni doli mali, vis, metus et in fattum, presentis non sic celebrati contrattus, exceptioni deceptionis et fraudis, reique preditto modo non geste vel aliter habite quam superius // (c. 249v) continetur et est expressum, exceptioni ditte non numerate pecunie, non solute, non habite et non recepte ac non boni argenti, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur et generaliter omnibus aliis auxiliis omnium iurium atque legum et specialiter iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod ditto iuri renuntiari non potest, quibus et propter que ditta venditio, sicut prefertur, et confexio et scripti huius tenor possent in aliquo minui vel infringi. Pro quibis omnibus et singulis observandis et inviolabiliter attendendis et quod preditta omnia et singula vera sint, predittus venditor preditto emptori presenti et recipienti coram nobis corporaliter tatta prestitit ad santa Dei evangelia iuramentum; et voluerunt ditti contrahentes quod si aliqua iuris solepnitas in hoc presenti instrumento deficeret, tacite et expresse intellugatur in eo et totiens refici et emendari possit ad consilium sapientis donec opus fuerit, veritatis substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et ditti venditoris preces et prefati emptoris agentis nomine et pro parte dittorum clericorum ditte ecclesie // (c. 250r) presentium et futurorum cautelam, fattum est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei preditti notarii et nostrum qui supra iudicis et subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Così S probabilmente per pro alimenta vite et familie sue comode procurare, sponte piuttosto che pro-habere
Così S per brayda
Così S probabilmente per ysquitellos
Dubito della lettura
Così S per ? forte