Nos Antonellus de Rato
per totum regnum Sicilie regali authoritate iudex ad contractus ubilibet, Thomasius Strambus de Potentia publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra serras Montorii,Capitanate ‹sic›
et Basilicate regia authoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico fatemur atque testamur quod in nostri presentia costituta Cassandra de Laurentio
uxor magistri Nicolai Mordente de Laurino, more ‹sic› iure romano vivens sicut ceteri homines et mulieres de dicta civitate Potentie ab antiquo vixerunt et vivunt, cum consensu, autoritate et licentia dicti magistri Nicolai viri // (c. 363r) sui, presentis et sibi in dicto presenti contractu authoritate prestantis et annuentis, non vi, dolo, metu ducta nec aliquibus [monitionibus] circumventa, sed sicut congratum visum fuit vendidit, alienavit et per fustem ‹sic› tradicionem assignavit, iure proprio et inperpetuum, domino Luce de Cioffo, cantori maioris ecclesie Potentie, procuratori et yconomo ecclesie et capituli maioris ecclesie supradicte, ut dixit, ibidem presenti pro ‹se› et nomine dict[orum] capituli ac clericoum eiusdem ecclesie Sancti Girardi, medietatem cuius terre i[n]simul et pro indiviso cum dicta ecclesia, cum aliquibus silerum peditibus as[t]entibus in fine dicte terre, sitam in tenimento civitatis Potentie, in contrata ubi dicitur [P]utei Fal[e]sii, confinatam ab una parte inferiori iuxta viam Nicolai Angeli, mediante quintana publica per quam itur ad vin(e)am domni Angeli de Rodari
, a superiori parte iuxta pascuos ecclesie Sancti Laczari mediante quintana vicinale per quam itur ad vin(e)am dicti magistri Nicholai, iuxta ab uno latere // (c. 363v) v[ine]am Antonelli de Petra Perciata, mediante limite, iuxta terram ep(iscop)atus, mediante limite, et alios fines ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum et quocumque modo clerici et capitulum dicte ecclesie voluerint alienandum, cum viis suis ad ipsam terram intrandi et exeundi et cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis aliis ad ipsam terram intrandi et exeundi. P[ro] quibus vendicione dicte terre dicta venditrix coram nobis et dicto emptore, nomine et pro parte dicte ecclesie, manualiter recepit et habuit nomine ultimi precii inter eos conventi in carlenis arg[enti] sexaginta per unciam et duobus pro [tareno q]uolibeti computatis usualis regni p[ecun]ie et ponderis generalis, unciam [unam], totum scilicet precium vendicionis ipsius, promittens dicta venditrix, cum authoritate qua supra, per se et suos heredes dicto emptori, pro se et dicte ecclesie et omnium clericorum presencium et futurorum // (c. 364r) dicti capituli presenti et scripta, nomi[ne] quo supra, litem vel controversiam de dicta terra ullo unquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel absentire, sed ipsam vendicionem et omnia et singula supradicta et infrascripta ratam et firmam ac rata et firma habere, tenere et inviolabiliter observare et perpetuo defensare et contra ea non facere, dicere et opponere vel venire per se et suos heredes, in iudicio vel extra, de iure vel de facto, aliqua occasione, modo, ingenio seu tractatu, cum authoritate viri, [sub] pena dupli pretii supradicti, pro me[dietate] dicte pene r[eg]ie curie vel alteri competenti curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela et alia medietate dicte pene dicto emptori, nomine et pro parte dicte ecclesie et capituli presenti et stipulanti persolvenda, me predicto notario tamquam persona publica pro parte dicte curie et dicto emptore nomine et pro parte dicte ecclesie // (c. 364v) et clericorum a dicta v[endi]trice solemniter et legitime stipulantibus penam ipsam; qua soluta vel non soluta, exapta vel non exapta seu gratiose remissa, predicta vendictio et scripti huius tenor posset in aliquo infringi et in suo semper robore et efficacia perseveret; et renunciavit super hiis dicta venditrix, cum autoritate qua supra, exceptioni doli mali, vis, metus et in factum, exceptioni deceptionis et fraudis, reique predicto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur et est expressum, exceptioni dicte peccunie non habite et non recepte ac non boni argenti et no[n] assignate, legi ressissorie qua decepte ‹sic› ul[tra] dimidiam iusti precii subvenitur, beneficio restitutionis in integrum, auxilio Vellegani senatus consultus pro mulieribus introducto in ipsarum favorem, et generaliter omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum et specialiter iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renuntiari non possit, quibus suffragantibus dicta venditio predictaque // (c. 365r) omnia possent in aliquo minui vel infringi. Pro quibus [omnibus ac]tendendis et inviolabiliter observandis et quod predicta omnia vera sunt, dicta venditrix coram nobis prefato emptori presenti et recipienti corporaliter tacta ad sancta Dei evangelia prestitit iuramentum; preterea Mobili filia et heredes dicte Cassandre et uxor magistri Riccardi Sicci habitatoris civitatis Potentie, mero iure Romano vivens ut supra, cum consensu et authoritate predicti magistri Riccardi viri sui, presentis ibidem et sibi licentiam prebentis, non vi, dolo, metu cohacta immo sua gratuita voluntate, predictam vendicionem francam dicte terre eidem cantori ementi pro parte capituli [maioris ecclesie Potentine per] Cassandram [matrem suam] ratificavit et acceptavit; etiam renunciavit omnibus iuribus et actionibus conpetentibus et competituris tam ratione paterna quam materna, quam omnibus aliis iuribus spectantibus ‹in› et super dicta terra vendita quibuscumque et se omnibb iure qua supra obligavit se suos heredes ad supradictam penam quam dicta Cassandra, mater sua, obligavit et solvendi si contingetur dicte [curie] et dicto emptori stipulanti ut supra. Et proinde coram nobis predicta omnia esse vera corporaliter tacta coram nobis, predicto emptori presenti et recipienti, corporaliter tacta ad sancta Dei evangelia prestitit iuramentum. Unde ad futuram memoriam et dicte venditricis preces et prefati emptoris nomine et pro parte dicti capituli et clericorum et cuius interest, factum est exinde presens publicum instrumentum vendicionis per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrum supradictorum testium subscrip/tionibus r[oboratum].
A Roto
A reginali
A Laurino
A toto
A congruum
A sistentibus
A vineam
A Todari
A pastinos
A suis
A quidem
A stipulanti
A Velleiani
A potest
A Mabilia
A heres
A factam
A cum
A auctoritate
A contingerit