Nos Trincanellus de Potentia ipsius civitatis ydrunte et annalis iudex civitatis eiusdem, Thomasius Strambus de Potentia publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra serie ‹sic› Montorii,Capitinate ac Basilicate regia autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico instrumento fatemur, notumfacimus et testamur quod predicto die eiusdem, ante maiorem ecclesiam Potentinam ‹sub› vocabulo Sancti Girardi, in nostri presentia personaliter constitutus honestus vir domnus Lucas de Zoffo, cantor eiusdem ecclesie, consentiens primo in nos prefatos iudicem et notarium ut in suos, cum sciret ex certa eius scientia ipsos suos iudicem et notarium in hac parte non esse, iur(is)dic(i)onem // (c. 502v) ipsorum voluntarie prorogando, qui quidem domnus Lucas pro se et suis heredibus et successoribus, ex una parte, et domnus Loysius Porc(ari)us et domnus Nicolaus de Germino, prepositi ecclesie Sancti Michaelis de Potentia, ut dixerunt, agentes nomine et pro parte dicte ecclesie et clericorum eiusdem ecclesie, ex parte altera, qui domnus Lucas cantor ut supra non vi, dolo, metu ductus, sed sua mera et pura voluntate cum diu desiderans et deliberans quod ‹in hac› vita ‹cuncta› transitoria pereunt et ea solummodo anime proficiunt et fructiferant ad salutem que piis ecclesiis fidelium arrogarint quinimo ad des(er)tam ecclesiam Sancti Michaelis de Potentia, ut dixit, int(er)nes gerens affecionem precen(n)is singularem spontaneaque sua mera, libera et gratuita voluntate, pro salute anime sue et consanguineorum et maxime pro remissione peccatorum quondam Antonii Zappe dicti Partabosco
, avunculi sui, in nostrum qui supra iudicis, notarii et testium subscriptorum presentia sollemniter et legitime cum omni iuris et facti solemnitate ‹asseruit› tenere et possidere: terras que sunt in contrata Cicinelli, suis loco et finibus limitatas; ysclam in contrata Gallitelli, que fuit quondam notarii Iacobi de Stampa; item quodam vineale quod fuit quondam Sturni, eorum finibus limitatas, cum arboribus fructiferis et infructiferis sistentibus intus dictas terras, pertinentes sibi iure et successione dicti Parz(a)bosti avunculi sui. Qua quidem assercione coram nobis facta, dictus Lucas de ZoffoLucas cantor // (c. 503r) sponte et voluntarie coram nobis, habens et volens habere puram intentionem et devocionem ad dictam ecclesiam, dicto domino Loysio et domno Nicolao de Germino prepositis ecclesie Sancti Michaelis ut ‹supra› recipientibus, tam nomine eorum quam nomine et pro parte aliorum clericorum et dicte ecclesie procuratorum et futurorumn, iure proprio et inperpetuum dedit, donavit, tradidit et assignavit et concessit donationis titulo inter ‹vivos› ut tunc prout ex nunc omnes terras ut supra prenominatas, eorum finibus designatas, cum omnibus arboribus fructiferis et infructiferis sistentibus intus predictas terras et cum omnibus iuribus ‹et pertinentiis spectantibus ad dictas› terras quoquomodo, cedens et tranferens dictus domnus Lucas cantor donator eisdem domno Loysio et domno Nicolao prepositis, ut supra nomine et pro parte dicte ecclesie et clericorum, ‹omne ius› seu omnia iura et actiones reales et personales et mistas, perentorias, petitorias, vi et iuris persecutorias, annomalas obligationes, promissiones quibuscumque ‹alias, tacitas et expressas, quas et que habere possent› ac ei competent et competere possunt in et super dictis rebus, cum omnibus et singulis iuribus suis; inducens ipse domnus Lucas cantor predictos dominum Loysium ‹et dominum Nicolaum›, presentes, in vacua possessione dictorum bonorum nomine et pro parte dicte ecclesie et clericorum, presentium et subcessive futurorum, // (c. 503v) ad habendum, tenendum, possidendum, utifruendum et facere, nomine ‹et› ad opus dicte ecclesie omni tempore, absque contradicione et molestia ipsius domni Luce cantoris et successorum et heredum suorum et quod posse . . . et vere damno dicte ecclesie . . . et nihilominus expresse idem cantor reservans fructus, reditur et provenitur ipsarum terrarum donatarum per se, qui libere absque contradicione, ostaculo et . . . recolusi facere dictos fructus anno quolibet a colonibus, laboratoribus, seminantibus in dictis terris pro vita sua, ta(ntu)m vita durante et quod post eius obitum predicti . . . sic expresse pactizatum et reservatum et concessum ex(ceptio)ni inter partes ipsas nomine prout ex nunc et tunc prout ex nunc quod pactum et reservatum infringi nec annullari non possit quoquomodo . . . cum quibus dicta reservatio posset annullari et vacuari; quibus expresse renunciavit exceptioni per ambes partes quam donationem, traddicionem et omnia alia et singula in presenti instrumento contenta promisit . . . per stipulationem legitimam et sollemnem prepositis ipsis, nomine dicte ecclesie Sancti Michaelis stipulantibus pro se ipsis et aliis successoribus dicte ecclesie, nomine ipsius, omni tempore habere, tenere et tacite et inviolabiliter observare et contra non facere, dicere, opponere vel venire, de iure vel de fatto, in iudicio vel extra iudicium, // (c. 504r) aliqua ratione vel causa, publice vel occulte per se vel alios eius nomine, sub obligatione omnium bonorum suorum mobilium et stabilium seseque moventium ubicumque positorum et ad penam unciarum auri viginti, medietate ipsius pene curie Sedis apostolice vel curie domni episcopi Potentini vel alteri competenti curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela persolvenda et altera medietate dicte pene procuratoribus et prepositis nomine dicte ecclesie persolvenda, me predicto notario tanquam persona puplica pro parte ipsarum partium et predictorum prepositorum dicte ecclesie presentium et futurorum ac aliorum quorum pro parte dicte ecclesie interest et interesse, presentium et futurorum, penam ipsam solemniter et legitime stipulantibus. Que pena totiens committitur et exigi valeat cum effectu a dicto domno Luca cantore donatario et heredibus suis quotiens contra predicta fuerunt quomodolibet contraventum dictaque pena comissa vel non commissa, exapta vel non exapta aut gratiose remissa, predicta omnia et eorum singula in suo semper robore perseverante. Renunciavit dictus domnus Lucas cantor donatarius dictis prepositis, nomine quorum supra presentibus et successive futuris perpetue dicte ecclesie et pro // (c. 504v) certa eius scientia, expresse, exceptioni doli mali et in factum, presentis non sic celebrati contractus, rei alio modo geste quam superius et inferius continetur, beneficio restitutionis in integrum, exceptioni non secute realiter donationis, tradicionis et assignationis predictorum bonorum et terrarum, legi dicenti donationis ultra quingentos aureos sine instimatione predictos ‹sic› facta non valere et propter vitium ingratitudinis non valere et revocari posse, licteris, privilegiis, cedulis ac rescriptis quibuslibet impetratis et impetrandis omnibusque aliis iuris, exceptionibus, allegationibus, defensionibus iuris et facti iurique dicenti generalem renunciacionem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non possit, quibus idem cantor donatarius predictaque posset infringere vel quomodolibet annullari; et insuper renunciavit exceptioni iuris et facti, canonico et civili, epistole donationis causa mortis et omnibus exceptionibus, actionibus et legum auxiliis et consiliis quibus in premissis vel aliquid premissorum contra venire possent vel quomodolibet tueri; cercioratus prius ut dixit de iuribus ipsis et effectibus eorumdem. Et quod predicta omnia vera sunt et pro actendendis et observandis eiusdem, predictus domnus Lucas cantor coram nobis corporaliter ad sancta // (c. 505r) Dei evangelia prestitit iuramentum. Quodque si defectus aliquis reperitur imposterum quandocumque in presenti instrumento vel in predictis vel subscriptis vel aliquo ipsorum, per quem presens donationis instrumentum et contenta in eo possent irritari, annullari seu viribus vacuari, eadem omnia et singula ac presens instrumentum refici posset et ad consilium et sensum sapientis, veritatis substantia non mutata, ad omnem requisitionem prepositorum dicte ecclesie, semel et bis et quotiens opus erit autem plenam obtineant roboris firmitatem. Unde ad futuram memoriam et dictorum prepositorum ecclesie predictarum ac omnium aliorum quorum interest et poterit interesse in futurum certitudinem et cautelam, presens instrumentum factum est per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, subscriptione dicti annalis iudicis idiote subsignatum et subscriptorum testium roboratum.
Così S per ydiota
Così S per considerans
Così S per fructificant
Così S per fideliter
Così S per erogantur
Così S per devotam
Così S per intrinsecam
Così S per precettoris
Così S per Prezabosco (da docc. coevi)
Così S per rei
Così S per anormalas
Così S per quascumque
Così S per faciendum
Così S per reservavit
Così S per reditus
Così S per proventus
Così S per recoli
Così S per conventum
Così S per expresse
Così S per nunc
Così S per tunc
Così S per qui quidem
per-instrumento periodo poco chiaro per via di probabili errori di trascrizione
Così S per fuerit
Così S per perseverent
Così S per pro parte
Così S per donationes
Così S per insinuatione
Così S per donec