Nos Franciscus de Asthis annalis iudex civitatis Potentie, Thomasius Strambus de Potentia publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra serras Montorii, Capitinate et Basilicate regia autoritate notarius et testes subcripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico instrumenti emptionis fatemur atque testamur quod predicto die eiusdem ibidem in nostri presentia constitutus vir honestus dopnus Leonardus de Naccaruso, clericus ecclesie Sancte Trinitatis de Potentia, consentiens primo in nos predictos iudicem et notarium, cum sciret ex certa sua scientia nos suos iudicem et notarium in hac parte non esse, iurisdictionem nostram volontarie prorogando, non vi, dolo, metu ductus, ut dixit, sed sicut sibi utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit et per fustis traditionem assignavit, iure proprio ‹et› imperpetuum honesto viro donno Loysio Preca(n)to
, procuratori et priesco, ut dixit, ecclesie Sancti Michaelis de Potentia ibidem presenti, nomine et pro parte eiusdem ecclesie ‹et clericorum predicte ecclesie› presenti, recipienti et ementi, terram unam que vocatur Campo Longo, in tenimento civitatis Potentie, suptus nuces Palmerii Bandari
; confines dicte terre iuxta terras episcopatus, mediante limite, ab alio latere iuxta terras dicti episcopatus prope // (c. 98v) quodam undalem per quem est cursus aquarum, iuxta vallonum Bernardi a parte superiori, iuxta terras dicti episcopatus sulco mediante; item yscinella unam ultra flumen Pontis de Tabulis magni(s), confinatum alia una parte superiori iuxta terras ecclesie Sancti Francisci de Potentia mediante undalem, ab alia parte iuxta viam puplicam per quam itur ad vallonem Molarii, ab inferiori parte iuxta dictum flumen magnum et alios fines ad habendum, tenendum et possidendum, utifruendum et dominandum et faciendum in ipsis terris quicquid dicta ecclesia et clerici in utilitate dicte ecclesie visum erit, necnon et quocumque modo voluerint, placuerit et placebit in comodum ecclesie prelibate et cum omnibus introytibus et exitibus suis ad terras intrandi et exeundi, nec non cum omnibus rationibus prout et sicut dictus donnus Leonardus hactenus tenebat et possidebat et proprietatibus pertinentibus et spectantibus quovis modo ad dictas terras venditas. Pro qua quidem venditione dictorum ‹duorum› ysquendarum seu petiarum duarum terrarum, dictus donnus Leonardus venditor coram nobis confexus fuit se recepisse et manualiter habuisse a dicto donno Loysio priosto et procuratore dicte ecclesie emptore, nomine et pro parte eiusdem ecclesie, nomine ultimi pretii inter eos conventi in carlenis argenti sexaginta per unciam et duobus pro tareno quolibet computatis, uncias duas ponderis generalis, totum scilicet pretium venditionis ipsius. Promictens dictus donnus Leonardus venditor, pro se et suis heredibus et successoribus, dicto donno Loysio, preposito et procuratori dicte ecclesie et clericorum eiusdem presenti et recipienti pro se et nomine et pro parte dicte ecclesie et clericorum presentium et futurorum, litem, controversiam de dictis duabus ysquitellis // (c. 99r) ullo umquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel assentire palam, puplice vel occulte, sed ipsam venditionem et omnia et singula supradicta et infrascripta ratam et firmam ac rata et firma habere, tenere et perpetuo observare et contra ea non facere vel venire, per se, heredes et successores suos, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de fatto, modo aliquo, ingenio vel tractatu, sub pena dupli pretii supradicti, medietate ipsius pene curie Sedis apostolice vel alteri competenti curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela et alia medi[etate] ipsius pene dicto donno Loysio preposito et procuratori dicte ecclesie e[t coll]egii persolvenda, me predicto notario tanquam persona puplica pro parte dicte curie et dicto donno Loysio, pro parte dicte ecclesie et clericorum eiusdem collegii presenti et stipulanti penam ipsam; qua commissa vel non commissa, exatta vel non exatta aut gratiose remissa et soluta vel non soluta, predicta venditio, sicut prefertur, predicta omnia et singula in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refectione omnium expensarum litis et extra que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento dicti emptoris et predictorum clericorum ecclesie affate, nulla alia probatione quesita; et renuntiavit idem venditor super hiis dictis vendito(r) exceptioni doli, vis, metus et in factum, presentis non sic celebrati contractus, exceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur et est expressum, legi rescissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur, exceptioni dicte ‹vero› no(n) pecunie non habite, non recepte et non solute ac non boni argenti et non ponderati et generaliter omnibus aliis auxiliis omnium iurium atque legum canonicorum vel civilium que in corpore utriusque iuris reperiuntur, // (c. 99v) licteris papalibus et regiis que forte dictum instrumentum in parte vel in totum frangi et corrumpi possit et specialiter iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renuntiari non possit, quibus subfragantibus dicta venditio predictaque omnia possent in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus attendendis et inviolabiliter observandis et quod predicta omnia vera sunt, dictus venditor prefato emptori coram nobis presenti et recipienti corporaliter tacta prestitit ad sancta Dei evangelia iuramentum; et voluerunt contrahentes ipsi quod si aliqua iuris sollemnitas in dicto instrumento deficeret, tacite et expresse intelligatur in eo et totiens refici et emendari possit ad consilium sapientis donec opus fuerit, veritatis substantia non mutata per me notarium suprascriptum. Unde ad futuram memoriam et predicti venditoris preces et prefati donni Loysii emptoris et predicte ecclesie Santi Michaelis et clericorum presentium et futurorum cautelam, factum est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis ac nostrorum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
A Porcario
A priosto
A Budar(ii)
A budale
A ysquitellum
A magnum
A ab
A budale
A ysque(n)dorum
A priosto
A dictus
Assente in A
A supradictum