Nos Antonellus de Roto reginalis ad contractus iudexper totum regnum Sicilie, Rogerius de Lauro de terra Athane provincie Principatus, incola seu habitator civitatis nominate, puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico instrumento fatemur, declaramus, notumfacimus et testamur quod preditto die contitutis in nostri presentia venerabili viro dopno Angelo Nicolai Grossi de dicta civitate, archipresbitero et procuratore ecclesie devotissime Sancti Michaelis eiusdem civitatis, consentie in nos predictos iudicem et notarium ut in suos, cum sciret ex certa eius scientia nos suos iudicem et notarium in hac parte non esse, nostram iurisdictionem volontarie prorogando, agente ad infrascripta omnia pro se, nomine ecclesie prelibate et successoribus suis, cum voluntate et pleno consensu et assensu reverendi in Christo patris et domini A. Angeli
de Neapoli Dei et apostolice Sedis gratia episcopi Potentini, ibidem presentis et dicto Angelo // (c. 103v) archipresbitero dicte ecclesie suum consensum et assensum p(rese)ntantis et dantis, parte ex una, et spectabili viro Ioanne de Amodeo procuratore et factore et cancellario et magistro rationali illustris ac pote(n)tis domini domini Enneti de Guevara regni Sicilie magni senescalli, nec non Vasti Aymonis marchesii, Arianique civitatis Potentie et Apitii
comitis dignissimi ad istam subscriptam terram deputati, parte ex altera, de cuius procuratione nobis predictis iudice, notario et testibus infrasciptis plene constitit per patentes licteras illius illustrissimi domini magni senescalli suo sigillo niciatas et propria manu ipsius illustrissimi domini subscriptas. Quarum licterarum patentium tenor per omnia talis est: (si veda doc. n. 154). Quas litteras copiavimus et transuntavimus in presentem formam, nil in eis addito vel adiunto per quod substantia veritatis in aliquo mutaretur, non abrasas, non abolitas nec in aliqua parte earum suspectas, sed omni prorsus vitio carentes erant tenoris supradicti. Asserentes partes ipse quod undale dicti molendini vel aqua currens per dictum undale solummodo erat compositum et factum et edificatum per intus terras dictarum ecclesiarum Santi Michaelis ‹et› Santi Francisci et non per alias terras. Idcirco tam dictus donnus Angelus archipresbiter, ut supra, Santi Michaelis cum consensu et autoritate domini episcopi, ut supra, et prefatus Ioannes Amodei, procurator procuratorio nomine et pro parte dicti illustrissimi domini, et religiosus vir frater Vitus Paganus, guardianus Sancti Francisci sive conventus ipsius, ad subscriptam permutationem et cambium ad invicem devenerunt, videlicet: prefatus archipresbiter, ut supra, et dictus frater Vitus dederunt, tradiderunt et assignaverunt eidem Ioanni Amodeo comissario, procuratori procuratorio nomine et pro parte dicti illustrissimi domini, quod possit fieri undale per medium vel per intus terras dictarum ecclesiarum Santi Michaelis et Santi Francisci et transitum aque, predictum undale libere absque impedimento aliquo inferendo per se ipsos et eorum successores ad molendinum illustris domine Cobelle de Sancto Severino, Vasti marchionisse, nec non Ariani, Potentie et Apitii
comitisse, consortis eiusdem illustris domini regni Sicilie magni senescalli predicti, ad arbitrium ipsius domine marchionisse suorumque heredum et successorum; et versa vice dictus Ioannes, quo supra nomine, dedit, tradidit et assignavit dictis archipresbitero ac fratri Vito, nomine predictarum ecclesiarum Santi Michaelis et Santi Francisci, omnes terras ipsius illustris domini sitas et positas in te//nimento (c.105r) civitatis Potentie, in loco ubi dicitur vulgariter Pogio Pilato, in foresta confinatas a superiori parte iuxta terras demanii, a duobus lateribus iuxta vallones, ab inferiori parte iuxta terras demanii et terras Santi Francisci de Potentia, duas videlicet partes ecclesie Santi Michaelis quia undale occupat plures terras quam Santi Francisci illarum terrarum datarum per eundem Ioannem et tertiam partem prelibate ecclesie Santi Francisci et sic ad invicem fecerunt dittum cambium ad habendum, tenendum, possidendum, donandum, vendendum, incensandum, permutandum ac faciendum de eis quicquid dittis ecclesis et ditte ‹domine› marchionisse et suis heredibus et successoribus dittarum ecclesiarum placuerit absque ipsarum partium impedimento, molestia et contrarietate quacumque sive heredum et successorum eorundem. Et quia ditte terre tradite per eundem Ioannem, nomine quo supra, dittis ecclesiis videbantur est maioris pretii quam terre ipsarum ecclesiarum per quas dictus undal factum fuit et rivus aque decurrit, illud plus quod valerent ditte terre ad quamcunque summam ascenderet tam meliorationis ecclesiarum predictarum, dictus Ioannes de Amodeo comissarius et procurator in dicta causa, procuratorio nomine et pro parte dicti illustris domini, donationis titulo inrevocabiliter inter vivos dittis archipresbitero et fratri Vito vice ipsarum ecclesiarum donavit, cum illis clausulis oportunis et necessariis que in donandis rebus penitus a iure requiruntur, renuntiantes propterea partes ipse eorum spontanea voluntate, nominibus quibus supra, exceptioni doli mali, vis, metus et in factum, exceptioni predittarum rerum non permutatarum, iuri longobardo et omni legum auxilio per quod presens permutationis contractus pati posset in aliquo lesione. Certiorate exinde ditte partes, ut dixerunt, certioratione congrua de iuribus et effectibus eorundem, quapropter preditte partes obligaverunt bona dicti domini et predictarum ecclesiarum contra dittam permutationem quomodolibet non venire et se ipsos et eorum successores puplice vel occulte, sed semper ipsam permutationem habere // (c. 105v) ratam, gratam et firmam, ipsamque non violare, interrumpere vel infringere quoquomodo ad penam unciarum quinquaginta, medietate ditte pene regie curie et altera medietate ditte pene parti observanti predicta applicanda. Qua pena commissa vel non commissa, exacta vel non exacta seu gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum, cum omnibus que in se continet, in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refectione omnium dannorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento partis observantis predicta, nulla alia ratione vel probatione quesita; et pro maiori observantia predictorum, ambe partes, videlicet una alteri et altera alteri ad santa Dei evangelia prestiterunt debitum iuramentum supradicta observare et observari facere, sine contradictione quacumque. Et voluerint preditte partes quod de predittis omnibus conficiantur tria instrumenta consimilia, unum videlicet pro cauthela marchionisse predicte suorumque heredum et successorum, aliud pro cauthela et certitudine ecclesie nominate Santi Michaelis et aliud ad cauthelam ecclesie Santi Francisci predicti. Etiam noluerint dicte partes quod si in presenti instrumento aliqua iuris clausula deficeret per quam presens instrumentum possit in aliquo delidi, rumpi seu rescindi, quod iterum et de novo semel, bis, ter et quotiens opus fuerit et fieri possit ad sensum et consilium sapientis, veritatis tamen substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et dictarum partium suorumque successorum cautelam perpetuam, factum est exinde hoc presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, subscriptione qui supra iudicis et nostrum subscriptorum testium signis et subscriptionibus roboratum.
consenciente
Si veda doc. n. 151 nota 1.
A Enneci
A Apicii
A causam
A budale
A budale
A budale
A budale
A Apicii
A domanii
A budale
A esse
A budale
A causa
A voluerunt