Nos Hyeronimus Cannucius de Potentia regia authoritate ad contractus iudex, Nicolaus Grisius Serranus publicus ubilibet per totum iddem regnum Sicilie citra farum regia authoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico cessionis terrarum et iurium ac frutuum instromento fatemur, notumfacimus atque testamur quod eodem // (c. 379v) predicto die coram nobis et in nostri presentia presentibus et personaliter constitutis illustrissimo domino don Carolo de Guevara
comite Potentie, agente ad infrascripta omnia et singula pro se ipso eiusque heredibus et successoribus universabilibus et particularibus, parte ex una, et venerabili domno Valentino de Fogia dicte Potentie civitatis, yconomo et procuratore venerabilis ecclesie Sancti Girardi, cum consensu et authoritate ac beneplacito reverendissimi Nini de Ninis de Amelia
episcopi Potentini, presentis ibidem et eidem domno Valentino et introscriptis [....] canonicis eius consensum et authoritatem [da]ntis et prestantis in toto presenti in[st]rumento, nec non cum consensu et authori[ta]te venerabilium domni Cesaris Tydei archidiaconi, domni Iohannis Pauli de Stella archipresbiteri, domni Bernardini de Cannuntio, domni Iacobi de Chyello, domni Iohannis de Marsico et subdiaconi Aurelii de Clappis, de eadem civitate Potentie, canonicorum dicte ecclesie ibidem presentium et dicto eorum yconomo et procuratori // (c. 381r) eorum consensum et authoritatem dantium et prestantium in toto presenti instrumento, consentientibus prius in nos iudicii et notarii ‹sic› dictis reverendissimo Nino episcopo et prenominatis canonicis tamquam in suos, cum scirent ex certa eorum scientia nos suos non esse, tamen ipsi nostre iurisditioni se sponte submisserunt, agente similiter dicto domno Valentino yconomo et procuratore, ut supra, tam procuratorio nomine et pro parte dictorum cannonicorum et presbiterorum dicte ecclesie quam etiam nomine et pro parte dicte ecclesie et [to]tius capituli ac proprio privato et principali nomine ad infrascripta omnia et singula, predictis capitulo et ecclesia et ipsorum successoribus, parte ex altera, prefatus quidem illustrissimus domnus comes coram nobis iudice, notario et testibus ac ipso venerabili domno Valentino, yconomo et procuratore, ut supra presenti, audienti et intelligenti et confexionem ac cessionem // (c. 381v) ipsam recipienti et stipulanti, sive vive vocis oraculo asseruit, narravit et legitime recognovit se habere, tenere et possidere ut verum dominum et patronum ac iuste et rationabiliter, iusto titulo, pleno iure et bona fide subscriptum terrarum tenimentum in territorio dicte civitatis situatum et signanter titulo successionis paterne; quod quidem tenimentum tenuit et possedit pacifice et quiete illustrussimus quondam don Iohannes de Guevara
eius pater, cuius constituens [i]pse est h[ere]s et a tempore dicti sui patris o[bi]tus tempore constitutus usque ad presentem diem tenuit et possedit, ex eo tam dictus illustrussimus condam eius pater quam etiam et illustrissima condam domina Altobella de Capua
eius mater et balia percipiendo fructus, redditus, proventus et successive tempore constituens ut filius et heres dicti condam sui patris et iustam ignorantie causam habens ex eo fructus, redditus et proventus // (c. 382r) percepit. Tamdem pervenit ad eius aures quam in dicto terrarum tenimento ecclesia predicta Sancti Girardi ius et rationem habere pretendit et volens predictus illustrissimus dominus comes eius bonam fidem agnoscere et cum dicta ecclesia, capitulo et clericis benignius agere, decrevit summarie se de iuribus dicte ecclesie informare et telas iudiciarias omnino pretermittere tum ad dictorum condam eius parentum tum esse ad sue conscientie ex[o]nerationem; et dum esset tum per testes tum esse per instrumentum de predictis iuribus dicte ecclesie clarissime informatus, invenit dictum terrarum tenimentum fuisse et esse antiquitus dicte ecclesie et ad eandem ecclesiam pleno iure spectare et pertinere et si aliquid ius forte eidem constituti super dictis terris competit vel aliquo modo conpetere possit, considerans et actendens quod in dicta ecclesia quotidia divina officia celebrantur pro anima // (c. 382v) defunctorum et signanter pro anima dictorum eius parentum, decrevit dictum territorium dicte ecclesie cedere, donare et renunciare; propterea volens eius bonam voluntatem et deliberationem ad effectum realiter ducere et dictum territorium dicte ecclesie cedere et renunciare, hodie die predicto sponte non vi, dolo malo, metu ad id inductus, nulla impressione aut suasione motus vel aliter circumventus, ut dixit, sed sua mera, libera, gratuita et spontanea voluntate et ex aliis causis et rationibus ipsius illustrissimi domini comitis [...]entem iuste moventibus et inducentibus, quas causas et rationes dictus illustrissimus dominus comes in presenti donatione, cessione et renunciacione non expressit propter verborum prolissitatem, tamen hic pro compressis et specificatis haberi voluit, in nostrum quorum supra iudicis, notarii et testium subscriptorum presentia, pure et publice, libere, absolute et bona fide, // (c. 383r) cum iuris plenitudine et absque vitio seu ingenio cuiuslibet pravitatis, colludii sive fraudis, stipulatione legitime precedente, cessit, renunciavit et donavit, transtulit, refutavit et omnino deruiavit et cessionis, renunciacionis et donationis titulo inrevocabiliter inter vivos per fustem dedit, traddidit et assignavit supradicto domno Valentino, procuratori quo supra nomine ibidem presenti, recipienti et sollemniter ac legi[t]ime stipulanti, pro se et dicta ecclesia ac ipsiu[s] ecclesie successoribus, intervenientibus quoquom[o]do in cessione, renunciacione et donatione, p[..]ll[..]tis sollemnitatibus omnibus aliis iur[i]s et facti que in huiusmodi contractibus et firmi sint [et] [n]ullo iure et causa infringere, scindi, annullari aut in dubium revocari possint, totaliter vel in parte, requiruntur a iure canonico seu civili, supradictum // (c. 383v) terrarum tenimentum dictum Ayra Solva(n)t, situm in eodem territorio dicte Potentie civitatis, ubi dicitur Ayra Solvant, confinatum versus meridiem iuxta terras comitalis curie ac disignatum ut inferius particulariter continetur, videlicet: incommenzando dallo vallone de Refrido da una petra grande et sagli[e] insuso vers[o] lo Vallone de Marsilia et corre per una gorra et responde ad uno lagarello sidio et responde ad uno limito et saglie lo limito in suso addum per[...] cerri tutti insiani in capi ad dicto limito dove ne sone doye cruce et a piedi dicti cerri ne è una fontana et dicta confine come capo insuso et responde ad uno streppone de perazze, quale è in capo un’altra fontana et ad // (c. 384r) dicto sterpone de pirazo ne è una croce et dicta fontana et sta dentro le terre dela comitale corte et dopo responde ad un altro pirazo dove ne è una croce et un ad un altro pede cerro dove ne so doe cruce et dopo corre per un altro limite insuso et ense per pede uno pantane et va alo varcho della gorra et dicto pantotre‹sic› resta dentro dicto territorio de dicta ecclesia et responde allo Vallone de Marsilia et corre per lo dicto [v]allone in suso et responde ala strata (con c)he se va adiviso et allo lago sicho; versus orientem iuxta terras dicte ecclesie; versus occidentem iuxta vallonem dictum de Regrido ‹sic› et alios fines, cum omnibus ad dictum territorium spectantibus et pertinentibus quoquomodo et cum integro statu seu proprie ‹sic› consistit et consistere consuevit et prout dictus illustrissimus dominus comes habuit, tenuit et possedit, nihil // (c. 384v) iuris et actionis ‹sic› in et super dicto terrarum tenimento, iuribus, rationibus et pertinentiis suis sibi ipsi illustrissimi domini comiti et suis heredibus et successoribus retinens, nec quolibet reservans, sed dictum terrarum tenimentum cum omnibus suis iuribis et pertinentiis ut supra eidem domno Valentino procuratori, quo supra nomine, presenti et recipienti, cessionem et donationem eamdem pro se et dicta ecclesia cessit, renunciavit et donavit, ut supra; ita quidem quod a presenti die in antea et imperpetuum dictum terrarum tenimentum dictum Cepit Solvant, cum omnibus suis iuribus et pertinentiis et actionibus ad ipsum spectantibus, pertinentibus quovis modo, cum integro statu suo et dicte cessionis, renunciationis et donationis cura sit et transeat ne esse debeat in tituli, vero et directo dominio, proprietate, usufructu, poxessione et proprietate ipsius procuratoris quo supra nomine et dicte ecclesie successorum ad semper habendum, tenendum, poxidendum, // (c. 385r) donandum, utifruendum, vendendum, alienandum, permutandum, donandum et alias faciendum et disponendum de eo et in eo quicquid eidem procuratori quo supra nomine et dicte ecclesie successoribus ac hominibus causam ab eis earum in[d]e melius visum erit tamquam de re eorum propria et ut veri et integri domni et patroni dicti terrarum tenimenti, ‹cum› iuribus et pertinentiis ipsius ut supra cessorum et donatorum ‹sic›; cedens propterea et transfiens ‹sic› dictus illustrissimus dominus comes dicto domno Valentino procuratori, presenti et quo supra nomine recipienti et stipulanti, omnia et singula iura, actiones que utiles et directas, tociens et expressas, ypothecarias, mixtas et in rei scriptas quas et que predictus illustrissimus dominus comes habere et ad eum quocumque et qualitercumque conpetunt habere et conpetere possunt, ex nunc in futurum, in et super dicto tenimento quocumque iure, titulo sive causa, ita quod dictus domnus Valentinus (c. 385v) procurator, quo supra nomine, et dicte ecclesie successores ac habentes seu habituri causam ab eis dictis iuribus, capere, petere et excipere et defendere si ‹sic› possint atque teneri contra quascumque personas eis utenti et fruenti ac excipientes ‹sic›, actionibus utilibus, directe et indirecte et extra quemadmodum, predictus illustrissimus dominus comes ante contractum cessionis et donationis huiusmodi agere, experiri atque excipere poterat possessiones insuper; et inducens per fustem dictus illustrissimus dominus comes eumdem procuratorem quo supra nomine presentem, recipientem et stipulantem in locum, vicem, dominium et privilegium suum, constituens eumdem procuratorem in rem suam propriam, dans, tribuens et concedens dictus illustrissimus dominus comes dicto procuratori quo supra nomine presenti, recipienti et stipulanti, ut supra, liberam et omnimodam potestatem atque licentiam intrandi, capiendi, apprehendendi et addipiscendi autoritate propria, nullius iudicis auxilio implorato, absque iussu vel licentia iudicis, magistratus cuiuscumque, // (c. 386r) solum presentis instrumenti cessionis et donationis vigore quandocumque sibi placuerit per se vel alium sive alios eiusdem procuratoris et ecclesie nomine supradictum terrarum tenimentum, cum omnibus et singulis iuribus, rationibus, actionibus et pertinentiis quibuscumque ac tenendum, possidendum, dandum, utifruendum, faciendum deinceps prout superius est expressum. Et interim predictus illustrissimus dominus comes constituit se precario nomine tenere et possidere pro parte dicti procuratoris quo supra nomine et dicte ecclesie successorum, quod quidem precarium liceat et licitum sit eidem domno Valentino procuratori quo supra nomine et dicte ecclesie successoribus vel procuratori eidem, autoritate propria, solum presentis instrumenti vigore, quandocumque voluerint, sine sollemnitate aliqua, revocare, // (c. 386v) lege qualibet non obstante, volens et expresse mandans quod dicta precaria possessio et investitura per fustem habeat et obtineat vis, robur, locum et effectum vice, realis et corporalis possessionis; et est confessus predictus Valentinus procurator ut supra, cum autoritate et expresse consensu predictorum reverendissimi episcopi, canonicorum, optimam predicti illustrissimi domini comitis voluntatem ac fidem agnoscens, considerans que quod predictus illustrissimus dominus comes et heres ut supra iustam ignorantie causam habendo dictum tenimentum tenuit et huc usque possedit actendensque meram liberalitatem predicti illustrissimi domini circa cessionem et donationem predictas, titulo predicto, sic sponte factas dicte ecclesie et alias iustas causas et rationes mentem predictorum reverendissimi episcopi, canonicorum et ipsius procuratoris iuste moventes et inducentes, quas causas et rationes dictus procurator in presenti cessione et donatione non expressit ut ingratus propterea ‹non› reputaretur, // (c. 387r) hodie die predicto nostri quorum supra iudicis, notarii et testium subscriptorum presentia, sponte, non vi, metu aut dolo coattus, suasionibus subductus sed sua mera, libera, gratuita et spontanea voluntate, autoritate qua supra, pure, libere, publice et absolute cessit et donavit cessionis et donationis titulo dedit et per fustem assignavit supradicto domino comiti ibidem presenti, [re]cip[i]enti et stipulanti pro se et suis heredibu[s] et successoribus, omnes et singulos fructus, redditus et proventus perceptos et habitos ex dictis terris, tam per dictos illustrissimos quondam eius parentes quam etiam per predictum illustrissimum dominum comitem usque ad presentem diem; intervenientibusque in cessione et donatione predictis solleminitatibus omnibus iuris et facti que in huiusmodi cessionis et donationis contractibus et firmi sint et nullo iuri communi // (c. 387v) vel speciali infringi, rescindi, annullari aut in dubium revocari possit, totaliter vel in parte, requiruntur a iure canonico seu civili ad habendum, tenendum, faciendum et disponendum de dictis fructibus perceptis, ut supra, quicquid predictus illustrissimus dominus comes et sui heredes et successores voluerint et eisdem placuerit et melius visum erit tamquam de re propria ipsius illustrissimi domini; cedens propterea et transferens dictus procurator, autoritate qua supra, eidem illustrissimi domino co[mi]ti [pr]esenti, recipienti et stipulanti pro ‹se› et suis heredibus et successoribus, omnia et singula iura et actiones tacitas et expressas, quas et que habet et ad eum quo supra nomine quomodocumque et qualitercumque competunt et competere possunt, nunc et in futurum, super dictis fructibus ut supra perceptis, quocumque iure, titulo sive causa; quas quidem terras, ipsorum iurium et fructuum ex eis perceptorum cessionem et donationem ad invicem factas titulo predicto et in presenti // (c. 388r) instrumento contentas et presens instrumentum et contenta in eo semper et omni futuro tempore predicte partes promiserunt et convenerunt una alteri et altera alteri presenti, recipienti et stipulanti, pro se suisque heredibus et successoribus, habere, tenere et observare gratas et firmas ac rata, grata et firma ac ratum, gratum et firmum et in nullo contrafacere, dicere vel venire, aliqua ratione vel causa et non infringere, non retractare, [n]ec revocare etiam propter vitium ingratitudinis vel aliam iustam causam nec petere revocari, quinimmo sinere pati et permittere eandem ecclesiam ac eius successores omni futuro tempore tenere et legitime possidere dictum terrarum tenimentum ut supra designatum, cum omnibus iuribus et pertinentiis suis, libere et pacifice et quiete, sine molestia et contrarietate quacumque, et eundem dominum comitem tenere et legitime possidere dictos fructus ut supra ex dictis terris perceptos pacifice et quiete, sine // (c. 388v) molestia et contrarietate qualibet, a presenti contractu cessionis et donationis dolum malum abesse abfuturumque esse et omni tempore et ubique dicere, pretendere et fateri se fecisse donationem et cessionem easdem bonorum predictorum et omnia alia et singula supradicta et inficere palam pure, publice, libere et absolute et bona fide et absque vitio seu ingenio cuiuslibet pravitatis, colludii sive fraudis; et voluerunt et [m]and[a]verunt expresse partes ipse quod presens cessio et donatio valeat et teneat et valida, firma et roborata persistat unicuique ipsarum partium et earum heredum et successorum omni via, iure, titulo et forma quo, qua vel quibus melius actius ‹sic› et efficacius vallere ‹sic› potest et debet et quod non indigeat insinuatione, nec insinuare debeat et quod in presenti cessione et donatione intelligantur et poni ac adiungi possit omnes clausule utiles ‹et› necessarie pro comoratione huiusmodi cessionis et // (c. 389r) donationis; et si qua sint superflua vel minus utilia, possit deleri et diminui et taliter ordinari fieri ita quod ipsa presens cessio et donatio valida sit et firma et convalidetur ad consultum sapientis quia sic actum est inter eos et expresse promissum et conventum, lege, ritu vel observantia quacumque contraria et nociva aliqua supra non obstante, donec veniat ad lucidam formam veritatis et iuris, subscripto modo mutato, pro quibus omnibus et eorum singulis tam predictis quam subscriptis firmiter actendendis, adimplendis et inviolabiliter observandis per ipsas partes et quamlibet ipsarum prout ad unamquamque ipsarum spectat et pertinet et [contra] heredes et successores ut supra non fiat nec contra fieri attentetur, de iure vel de facto, in iudicio vel extra, aliqua ratione vel causa, etiam per beneficium restitutionis in integrum vel aliam // (c. 389v) iustam causam, predicte partes una ab altera et altera ab altera presenti, recipienti et stipulanti pro se, suis heredibus et successoribus promisserunt et convenerunt ac obligaverunt se eorumque heredum et successorum et bona omnia ipsarum partium et dicte ecclesie mobilia et stabilia, habita et habenda, presentia et futura, licita et illicita seseque moventia et in quibuscumque consistentia et alia cuiuscumque vocabuli appellatione distinta et illa esse bona que sub generali non transeant ypotheca et predictus illustrissimus dominus comes burgensatica et feudalia, regie cum assensu semper reservato quod ad feudalia sang(ui)ne, nec non iura, actiones successionis, debita et debitorum omnia quorumcumque ad penam et pena ducatorum mille ex pacto speciali sollemniter stipulato et rato manente pacto ac rata manente et firma dicta presenti cessione et donatione, medietate // (c. 390r) ipsius pene si eam conmitti contingat regie vel apostolice curie vel alteri curie cuiuscumque conpetenti in quarum ‹sic› inde reclamatio seu querela facta fuerit inremisibiliter persolvenda et altera medietate pene eius predicte parti observanti et non contravenienti et eius heredibus et successoribus integre persolvenda, quotiens totiens fuerit exinde quolibet ‹sic› contraventum vel actentum, me predicto notario tamquam persona publica pro parte dicte curie et dictis partibus pro se ipsis eorumque heredibus et successoribus una ab altera et altera alteri presentibus sollemniter et legitime stipulantibus ‹penam› antedictam; qua pena conmissa vel non comissa, soluta vel non soluta, exapta vel non exapta aut gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus in eo contentis in suo semper robore et efficacia perseveret, manente pacto ac ratis manentibus dictis cessione et donatione superius factis, cum refectione et integra restitutione omnium // (c. 390v) et singulorum damnorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assercioni cum iuramento tantum alterius ipsius partium et eius heredum et successorum predicta observantis et non contravenientis, nulla alia probatione quesita, ita quod redduci non possit ad arbitrium boni viri nec exinde quolibet appellationi aut aliter reclamari quodque in casu contraventionis predictorum vel alterius eorum et pro predicta pena, damnis, expensis et interesse liceat et licitum sit alteri ipsarum partium et eius heredibus et successoribus predicta observanti et non contravenienti per se vel alium aut alios, autoritate propria, absque iussu vel licentia iudicis, magistratus seu pretoris et sine decreto curie vel mandato, solum presentis instrumenti vigore capere et apprehendere de bonis quibuscumque mobilibus et stabilibus, iuribus, actionibus et nominibus debitorum alterius ipsorum partium eiusque heredum et successorum ubicumque sitis et positis, prout elegerit, et in eis realiter manus // (c. 391r) inyectionem habere et incontinenti si voluerit vendere, alienare vel in solutum tenere et dare prout maluerint, quoad satisfaciat sibi integre de premissis, nulla denunciacione seu requisitione premissis nulloque intervallo temporis expectato, nec aliqua iuris vel facti sollemnitate servata que in huiusmodi de bonis capiendis, vendendis, alienandis vel in solutum tenendis et dandis de iure requiritur. Que bona ut superius obligata, constituerunt se partes ipse precario nomine tenere et possidere; quod precarium liceat et licitum sit alteri ipsarum partium predicta observanti et non contravenienti et eius heredibus et successoribus, propria autoritate, solum presentis instrumenti vigore revocare et bona ipsa ad se advocare, non obstante quod bona ipsa ad alienas manus pervenissent quocumque iure, titulo, concessione vel causa. Et renuntiaverunt partes ipse super predictis et quolibet predictorum, ex certa eorum scientia, // (c. 391) exceptioni doli mali, vis, metus et in factum, presentis non sic celebrati contractus et rei predicto modo non geste seu aliter habite quam ut superius continetur et est expressum, privilegio fori scripto et non scripto, beneficio restitutionis in integrum, condicioni indebite ob causam et sine causa, exceptioni dicte cessionis et donationis non facte, non sequte realiter modo predicto ut superius continetur, legi dicenti probationis modum non esse angustandum et bona capta incontinenti vendi non posse, literis, privilegiis, cedulis et rescriptis, usibus, consuetudinibus, constitutionibus et capitulis regni huius premissis vel ipsarum alicui adversantibus quoquomodo, tam civilis quam canonicis, omnibus et singulis in corpore utriusque iuris repertis ac omnibus aliis iuribus, legibus, exceptionibus, quovibus compensationibus, allegationibus et defensionibus iuris et facti quibus et propter que dicte partes et // (c. 392v) qualibet ipsarum et heorum geredum et successorum contra premissa vel aliquid ipsarum venire possent quoquomodo aut ab ipsarum observantia se tueri, iuri dicenti generalem renunciacionem non valere et iuri quo cavetur quod dicto iuri renunciari non possit, cerciorate prius dicte partes de iuribus ipsis et [ef]fectibus eorundem, ut dixerunt, per iuris peritum ante quam renuntiaverunt eisdem. Pro quibus omnibus supradictis et inferius et eorum singulis firmiter actendendis, adimplendis et inviolabiliter observandis quodque predicta omnia et eorum singula vera sint et in nulla unquam vacillent et dicte partes coram nobis eisdem iure et corporale tactis litteris ad sancta Dei evangelia prestiterunt iuramentum. Unde ad futuram rei memoriam et dictorum partium preces ac uniuscuiusque ipsarum // (c. 392v) predicta observantis et non contravenientis et eius heredum et successorum cautelam ac omnium quorum et cuius inde interest et interesse poterit in futurum certitudinem, factum est exinde de premissis presens hoc publicum cessionis et donationis terrarum et ipsarum fructuum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo so[li]to signatum, mei cuius supra iudicis et nostrorum subscriptorum testium signis et subsignationibus roboratum.
Così S per fructuuum
Carlo de Guevara, conte di Potenza, era nato da Giovanni e Altobella di Capua; ricoprì la carica di Gran siniscalco; «si distinse nelle arti belliche come valente uomo d’armi, sia nella presa d’Uggento, nella difesa dai turchi della terra di Raele, nell’impresa d’Algeri […] e nella difesa di Taranto […]. Edificò, inoltre, molti forti lungo le coste, ampliò le strade pubbliche e placò in alcune zone la piaga del banditismo»: Rendina, Istoria della città di Potenza cit., ediz. Abbondanza, p. 314-315; ediz. Villani-Mariano-Caserta, p. 342-343; M. De Cunto, La città di Potenza cit., p. 65 e relativa bibliografia.
Su Nino de Ninis (1530-1564) si vedano Gams, Series episcoporum cit., p. 913; Eubel, Hierarchia catholica, vol. III, p. 279; Colangelo, Cronotassi dei vescovi p. 233.
Così S, Rendina Fideo
Così S per sue
Giovanni de Guevara ereditò la contea dal padre Antonio (si veda doc. n. 164 nota 2); conte di Potenza, Anzi, Vignola, Rocca Imperiale, Torre di Mare e Vietri per investitura del viceré Berardino di Villamare, fu altresì Gran siniscalco. Secondo le cronache, fu un cavaliere valoroso e partecipò a numerose guerre del suo tempo, tra cui la guerra di Urbino, la presa della Mirandola, l’assedio di Pavia etc. (Rendina, Istoria della città di Potenza cit., ediz. Abbondanza, p. 109, 306; ediz. Villani-Mariano-Caserta, pp. 329-330; De Cunto, La città di Potenza cit., pp. 64-65 e relativa bibliografia).
Così S per? tenimenti
Così come tradito da S, il periodo è di difficile comprensione; si ipotizza la seguente lettura emendativa: ex hereditate tam dicti illustrissimi quondam eius patris quam etiam et illustrissime quondam domine Altobelle de Capua eius matris et balie
Altobella di Capua, sorella di Giovanni di Capua, sposò Giovanni de Guevara in data imprecisata; dall’unione nacquero otto figli (Rendina, Istoria della città di Potenza, ediz. Abbondanza, p. 109, 306; ediz. Villani-Mariano-Caserta, p. 330).
Così S per? etiam
Così S per? etiam
Così S per expressis
Così S per derivavit
Così S per firmis
Così S per Aira Silvana (da docc. coevi, qui e in seguito
Così S per sicho
Così S per ve qui e in seguito
Così S per? ad rivum
Così S per suum
Così S per et
Così S per utili
Così S per idem procurator quo supra nomine et dicte eccelsie successores voluerint et eisdem placuerit piuttosto che eo tam - et balia
Così S per tacitas
Così S per tueri
Così S per vere
Così S per inductus
Così S per? infrascripta
Così S per corroboratione
Così S per? annotato
Così S per? actinet
Così S per actentatum
Così S per eorum heredum
Così S per realiter
Così S per corporaliter
Così S per curie