Nos Iacobus de domino Guillemo de David iudex civitatis Potentie, Bernardus de Connestabulo puplicus eiusdem civitatis Potentie notarius et testes subscripti licterati de eadem terra ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti puplico scripto notumfacimus et testamur quod dum quedam lis seu controversia verteretur seu verti speraretur inter magistrum Rogerium Piscitella civem Potentie, ex parte una, et Cristianam mulierem, uxorem Ioannis de Sella testoris, q(uondam) n[u]ru(m) ipsius magistri Rogerii, civem eiusdem terre ex altera, de subscriptis bonis et rebus existentibus in eadem terra Potentie, in eius pertinentiis, videlicet: domo una in viatico porte de Amendola, ab uno latere cuius tenet Ioannes de Offitio mediante pariete et muro comunibus, a secundo latere tenet Silvester de Sartano mediante quintana comuni et siqui alii sunt confines; medietate duarum petiarum terrarum que tenet pro indiviso cum Andrea Piscitella, una ipsarum petiarum terrarum est in contrata Vallonis de Sorbo, cuius hii sunt fines: ab uno latere tenet hospitale Santi Ioannis, a secundo latere tenet Ylarius de Bigio et siqui alii sunt confines; et reliqua petia // (c. 146v) terrarum ipsarum est in contrata Vallonis de Lupo, ab una parte cuius tenet Iordanus de Gaudiano, a secunda parte tenet filia quondam Riccardi de Santa[..]
et siqui alii sunt confines; ac quibusdam aliis suppellectilibus, axiamentis et regiminibus domus que fuerunt quondam Riccardi filii dicti magistri Rogerii et successive quondam Rogerinifilii quondam dicti Riccardi et ipsius Cristiane, que dicta Cristiana tenebat et possidebat ratione successionis dicti quondam Rogerini filii sui, cui dicta Cristiana successit et succedere potuit et voluit ut proximior et heres legitima. Dictusque magister Rogerius asserebat bona ipsa ad se spectare alia iura allegatis satis adserentia iuri; domum, comunibus amicis et consanguineis hinc inde se immiscentibus ad hanc transactionem, pactum et concordiam voluntarie et amicabiliter pervenerunt coram nobis predictis iudice, notario et testibus subscriptis, videlicet: quod dicta Cristiana mero iure Romano vivens, sicut ceteri homines et mulieres Potentie ab antiquo vixerunt et vivunt sponte, nomine dicte transactionis, pacti et concordie dedit, tradidit et assignavit de eisdem bonis eidem magistro Rogerio, recipienti nomine dicte transactionis, pacti et concordie, predictas medietates dictarum duarum petiarum terrarum pro indiviso, dans et tradens dicta mulier eidem magistro Rogerio et eius heredibus liberam et plenariam potestatem tenendi, possidendi, vendendi, dandi, permutandi, necnon et quocumque modo voluerint alienandi medietatem predictam pro indiviso dictarum terrarum; et antedictus magister Rogerius non vi, metu, dolo, nec aliqua suasione ductus, sed sua bona gratuita et spontanea voluntate predicte Cristiane pro se et suis heredibus recipienti remisit, // (c. 147r) cessit et renuntiavit omni iuri et actioni quod et quam habebat, habet seu habere poterat ex quacumque causa in et super bonis predictis, quocumque nomine vel modo et nichilominus de non veniendo contra predicta vel predictarum aliquod. Itaque tactis Sanctis Evangeliis illis corporale prestitit iuramentum semper predicta omnia et singula perpetuo firma et rata habere, tenere et custodire, obligantes se sollemniter dicti contrahentes et eorum heredes ad penam quatuor unciarum curie ‹se› ullo unquam tempore ‹venire› per se vel alios contra predictam transactionem, pactum et concordiam, in iudicio vel extra venire, de iure vel de facto, medietate dicte pene parti lese et reliqua medietate regali curie dictis partibus pro se et eorum heredibus et me prefato notario pro parte dicte curie stipulantibus, predictis omnibus ratis et firmis perpetuo permanentibus. Unde ad futuram memoriam et utriusque partis cautelam facta sunt exinde dua puplica consimilia instrumenta ad rogitum et requisitionem partium earundem per manus mei qui supra notarii, signo meo solito, subscriptione mei qui supra iudicis ac nostrum subscriptorum testium subscriptionibus roborata, quorum altero dicto magistro Rogerio et reliquo dicte Cristiane traditis.
Macchia di inchiostro in S
Così S verosimilmente per aliis iuribus allegatis satis a scientia iuris
Così S verosimilmente per demum
Così S verosimilmente per auri