Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1326-04-17

title

29. Instrumentum venditionis di Isabella (con i figli Lucia, Francesca e Demetrio) in favore di Giovanni de Petruccio

summary

Isabella Ricca del fu Pietro de domna Lucia, di Potenza, agendo di concerto con le proprie figlie Lucia e Francesca, mero iure Romano viventes, nonché con Demetrio, fratello di queste, vende a Giovanni de Petruccio di Potenza alcune terre site nel tenimento di Potenza in contrada Rivifrigidi, al prezzo di cinque ‹ovvero sei?› once d’oro; contestualmente, è fissata una pena pari a quattro once d’oro per i contravventori ed è nominato un fideiussore de evictione.

bibliography

  • ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 453r-454r, n. 139 [S].

teibody

(c. 453r) Anno dominice incarnationis millesimo trecentesimo vicesimo sexto, regnante domino nostro regnante domino nostro Roberto Dei gratia Ierusalem et Sicilie rege, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comite, regnorum vero eius anno septimo decimo feliciter amen, die septimo quinto ‹sic› aprilis, none inditionis, apud Potentiam.

Nos Iacobus de domino Guillemo de Damno iudex civitatis Potentie, Nicolaus Strambus publicus eiusdem civitatis notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et [r]ogati, presenti scripto publico notumfacimus et [testamur] quod in nostri presentia constituta Ysabella Ricca quondam Petrus de domna Lucia ‹sic›, Lucia et Francesca filie ipsius Ysabelle, mero iure Romano viventes, et Demetrius frater eorum, de Potentia, vendiderunt et per fustis traditionem assignaverunt Iohanni de Petruccio de Potentia, presenti et pro se et suis heredibus recipienti, quasdam terras sitas in tenimento Potentie in contrata Rivifrigidi, quarte ‹sic› ab una parte tenent heredes quondam Constantius Almea mediante vallono, a secunda // (c. 452v) parte tenent heredes quondam Demetrii de Lauro, a tertia parte est vallonus Rivifrigidi et siqui alii sunt alii confines; has sunt ‹sic› terras prescriptis finibus circundatas, una cum omnibus accessionibus et ingressionibus suis eidem Iohanni, predicta ‹sic› Ysabella, Lucia, Francesca et Demetrius vendiderunt et tradiderunt, ut dictum est, pro unciis auri quinque ponderis generalis, quas quidem uncias sex predicta Ysabella et alij cum ea superius nominate ‹sic› a dicto Iohanne, nobis presentibus, presentialiter et manualiter receperunt et habuerunt. Quapropter predicta Ysabella e[t al]ii cum ea superius nominate ‹sic› dederunt et trad[ider]unt tam eidem Iohanne, quam eius heredibus, liberam et omnimodam potestatem tenendi, possidendi, nondorum ‹sic› permutandi nec non et quocumque modo voluerint alienandi terras predictas, promittentes per se suosque heredes dictum Iohannem pro se et suis heredibus stipulanti, litem vel controversiam de dictis terris ullo tempore non inferre nec inferenti consentire, sed ipsas terras omni et suis heredibus tam in proprietate quam in possessione ab omni homine legitime defendere, autorizare et disbrigare et predictam venditionem et omnia et singula supradicta perpetuo firma et rata habere et tenere et non contrafacere // (c. 454r) vel venire, per se vel alium, aliqua causa vel ingenio, de iure vel de facto, sub pena unciarum auri quatuor, medietate curie si secus inde fieret applicanda et reliqua medietate ipsi Iohanni vel eius heredibus, me predicto notario pro parte ipsius curie et dicto Iohanne pro se et suis heredibus penam ipsam legitime et solemniter stipulantibus. Et pena soluta vel non, predicta omnia et singula in suo semper robore perseverent; positis in penis eisdem per predictam Ysabellam, et alios cum ea superius nominati, de evitione Thomasio de Iohanne de Potentia de casali Potentie, ibidem presenti et ad eandem fideiussionem voluntarite ‹sic› sponte se obligante et fideiubente.

Così S per David (da docc. coevi) Così S qui, sopra quinque Così S per dicto Iohanni Così S per sibi Così S per posito exinde

Et taliter ego idem Nicolaus Sebastianus puplicus Potentie notarius hoc instrumentum scripsi quia predictis rogatus interfui et meo solito signo signavi. Ego Iacobus de domino Guillemo de David iudex Potentie qui supra Ego presbiter Iacobus de Sancta Caterina interfui et ‹sic› Ego Rogerius de Ansia interfui Ego Matheo de Abrucio ‹sic› interfui Ego Matheus de Accareno testis interfui Ego Matheus Stoccus testis interfui

Così S per Strambus Così S qui, nella nota testium Scoccus, verosimilmente per Scottus

notes alpha

    notes int