Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1313-03-13

title

28. Instrumentum permutationis di Matteo Zappa in favore del notaio Roberto de Lacupensuli

summary

Matteo Zappa, abitante a Potenza, vende al notaio Roberto de Lacupensuli, abitante nella stessa città, due appezzamenti di terreno siti nel tenimento di Potenza in diverse località; segnatamente: il primo appezzamento di terra è ubicato in località detta Macchia de Gallinariis; il secondo insiste nella contrada Malamulier. La transazione avviene al prezzo di ventiquattro tarì; è inoltre fissata per i violatori di quanto stabilito una pena pari a quattro augustali d’oro.

bibliography

  • Inserto in in doc. n. 113, ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 255r-261r, n. 77 [S].

teibody

Anno dominice incarnationis millesimo tricentesimo tertio decimo, regnante domino nostro Roberto Dei gratia gloriosissimo rege Hierusalem et Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii et Pedimontis comite, regnorum vero eius anno quarto feliciter amen, die tertio decimo mensis martii, undecime inditionis, apud Potentiam.

In presentia iudicis Gullielmi Cumbi iudicis civitatis ipsius, Petri Salientis publici eiusdem terre notarii et testium subscriptorum litteratorum de eadem terra, ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, presentium notumfacimus ‹sic› et testamur ‹sic› quod Matheus Zappa, civis et habitator Potentie, vendidit et tradidit notario Roberto de Lacupensuli, habitatori Potentie, duas petias terrarum sitarum in tenimento Potentie in diversis locis; prima petia terre est sita iuxta vallonem mancile ditti notarii Roberti, in loco ubi dicitur Machia de Gallinariis, hiis finibus circumdatas ‹sic›: ab uno latere tenet idem notarius Robertus, a secundo latere tenet magister Girardus de Garruba, a tertio latere tenet Ioannes Rubens de Santo Blasio; secunda petia terre est sita in contrata Malamulieris, cuius fines sunt hii: a primo latere tenet dittus notarius Robertus; a secundo latere tenet ecclesia Santi Ioannis; a tertio latere tenet dittus magister Iacobus de Garruba ; a quarto latere est via puplica et si qui alii sunt confines, cum omnibus accessionibus et ingressionibus suis ditto notario Roberto vendidit et tradidit ut dittum est. Pro quibus terris presentialiter recepit ab eo nomine pretii tarenos viginti quatuor, totum videlicet pretium ipsius venditionis, quapropter dedit et tradidit tam eidem // (c. 259v) notario Roberto quam heredibus eius liberam et omnimodam potestatem tenendi, possidendi, vendendi, donandi, permutandi, nec non et quocumque modo voluerint alienandi terras predittas; insuper repromisit eis et heredibus suis eas defendere et guarentire contra omnes homines qui eum vel heredes suos de dittis terris molestare vel inquietare temptaverint more iudiciorum. Et si prefatus venditor vel sui heredes vel aliquis per eos vel suos heredes contra predittum notarium Robertum vel suos heredes de predittis terris aliquo tempore venerint vel eas deinceps calumniati fuerint seu per quemlibet ‹sic› ingenium eas ab eis repetere vel subtrahere quesierint aut eas ab eis defendere et guarentire ab omnibus hominibus, ut supra dittum est, noluerint more iudiciorum, debeant componere augustales auri quatuor, medietatem ditto emptori vel suis heredibus et alteram medietatem regali curie, me preditto notario pro parte ipsius curie penam ipsam legitime stipulante, venditione preditta nihilominus perpetuo pemanente. Preterea guadiam sibi dedit et ad maiorem cautelam iuravit dittus venditor ad santa Dei evangelia corporaliter tatta numquam contra presentem venditionem venire, in iudicio vel extra, de iure vel de fatto, sed eam defendere et guarentire ut superius dittum est et expressum.

Così S per presenti scripto Così S per ? macle Così S qui, sopra Girardus

Quod scripsi ego qui supra predittus Petrus Saliens publicus ditte civitatis notarius quia prescriptis interfui et meo signo solito signavi. † Ego Gullielmus Cumbus qui supra regius Potentinorum iudex // (c. 260r) † Ego abbas Andreas Saliens interfui

Così S per Potentie

notes alpha

    notes int