Nos Nicolaus de Carruba iudex Potentie
, Nicolaus de Solamo puplicus ubilibet per regnum Sicilie regia autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti puplico scripto fatemur quod in nostri presentia constitutus ‹sic› Petrus dittus Butte
et Santorus dittus Butte de Tito, fratres, consentientes prius in me predittum iudicem tamquam in suum, cum ex certa eorum scientia scierint nos suum iudicem in hac parte non esse, vendiderunt et per fustis traditionem assignaverunt, iure proprio inperpetuum, presbitero Iacobo de Carruba, archipresbitero maioris ecclesie Potentie et Canioni de Carruba de Potentia // (c. 264v) ibidem presentibus, pro se et suis heredibus recipientibus, petiam unam terre sitam in tenimento Potentie, in contrata terre Santi Ianuarii, cuius dixit ‹sic› hos esse confines: a primo latere tenent ditti emptores, a secundo ecclesia Santi Michaelis mediante limite, a tertio Riccardus de Roto mediante limite, a quarto dittus Santorus Bitte mediante via publica qua itur Picernum et si qui alii sunt confines, ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum, nec non et quocumque modo voluerint alienandum petiam terre predittam, cum accessibus et egressibus suis omnibusque iuribus et pertinentiis eius. Pro qua ditti venditores confexi et contenti fuerunt se presentialiter et integraliter recepisse et habuisse ab eisdem emptoribus nomine pretii in carlenis argenti, sexaginta per unciam conputatis, unciam unam et tarenos sex ponderis generalis, totum videlicet pretium venditionis ipsius, renunciantes exceptioni non solute, non numerate et non assignate sibi ditte pecunie et non ponderati et non eletti argenti, legi ressissorie que subvenit deceptis ultra dimidiam iusti pretii et omni alii legum et iuris auxilio quo vel quibus preditta posset venditio seu huius scripti tenor in aliquo minui vel infringi; promittentes ditti venditores per se et suos heredes dittis emptoribus pro eorum heredibus et se stipulantibus litem vel controversiam eis vel suis heredibus de preditta petia terre // (c. 265r) nullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire, sed ipsam tam in proprietate quam in possessione eis et suis heredibus ab omni homine et universitate legitime defendere, authorizare et disbrigare et predittam venditionem et omnia et singula suprascripta firma et rata habere perpetuo et tenere et nunquam contrafacere vel venire, per se vel alium, aliqua ratione vel causa, de iure vel de fatto, sub pena unciarum auri unius dittis emptoribus persolvenda et totidem curie reginali, me preditto notario puplico pro parte eiusdem curie et dittis emptoribus pro se et suis heredibus legitime stipulante penam ipsam. Qua soluta vel non, preditta firma perdurent, iurantes insuper ditti venditores ad santa Dei Evangelia corporaliter tatta eisdem emptoribus predittam venditionem et omnia et singula suprascripta firma et rata habere perpetuo et tenere et nunquam contrafacere vel venire, per se vel alios loco sui.
B Soldano
B Bucte, qui e in seguito
B scirent
B me
B serre