Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1336-10-16

title

41. Instrumentum venditionis di Gerardo de Madio in favore di Giuliano de Raimundo e a Raimondo de Raimundo

summary

Gerardo de Madio, cittadino di Potenza, vende a Giuliano de Raimundo e a Raimondo de Raimundo, cittadini della stessa terra, alcuni appezzamenti di terreno siti nelle contrade Fonte de Spina, Fonte de Cadera ‹ovvero Calera, Callera› e Praticellorum, al prezzo di venti once di carlini d’argento, nonché stabilendo per i violatori del presente contratto una pena pari a venti once d’oro.

bibliography

  • ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 464v-467r, n. 143 [S].

teibody

(c. 464v) Anno dominice incarnationis millesimo trecentesimo ‹tricesimo› sexto, regnante domino nostro Roberto Dei gratia Ierusalem et Sicilie rege, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comite, regnorum vero eius anno vicesimo octavo feliciter amen, die sextodecimo octobris, s(ex)te inditionis, apud Potentiam.

La data è stata integrata ipotizzando un errore materiale del trascrittore (che ha omesso il terzo numero) tenendo conto dell’era regni di Roberto d’Angiò computata per anni interi (come si constata in altri docc. qui editi, rogati dal medesimo notaio). Verosimilmente nell’originale vi era la cifra corretta 5 (seguita da -te in apice), resa con S dal trascrittore.

Nos Girardus de Caruba iudex Potentie , Angelus de Bono Pari publicus eiusdem terre notarius et testes subscripti literati de eidem ‹sic› terra ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico notumfacimus et testamur quod constitus ‹sic› in nostri presentia Girardus de Madio civis Potentie, ex parte una, et Iulianus de Raimundo et Raymundus de Raimundo // (c. 465r) cives eideme terre Potentie, ex parte altera, predictus Girardus de Madio vendidit, tradidit et ‹per› fustis tradidicionem assignavit iure proprio et imperpetuum, per se et suos heredes, eisdem Iuliano et Raymundo ibidem presentibus, pro se et eorum heredibus recipientibus, ementibus et habentibus, infrascriptas terras que fuerunt quondam Iordani de Saraodano; item terram unam que fuit Andree de Troyana; item alias terras que fuerunt quondam Iohannis Sagesii; item alias terras que fuerunt quondam Thomasii de Franco et Petroni de Franco ; item alias terras que fuerunt quondam domni Guillelmi de Pontiato a quadam via que vadit ‹ad› Potentiam casallarium seu massariam circualdorum supra; item alias terras que fuerunt quondam domni Manfridi Caputi a dicta via circualdorum et castallarii supra; item aliam petiam terre que fuit quondam domni Guillelmi de Pontiato, sitas in tenimento Potentie, in contratibus Fontis de Spina, Fontis de Cadera et // (c. 465v) Patricellorum , quorum hos domnus venditor dixit fore confines: ‹sic› ab una parte predictarum terrarum omnium subscriptorum tenent predicti emptores mediante cursu aque dicte Fontis de Callera, ecclesia Sancti Girardi et domnus Nicolaus de Stampis; a secunda parte tenent Riccardus de Rato et Petrus Tornus mediante via que vadit ad fontem Monte de Orclano; a tertia et a quarta parte tenet dicta ecclesia Sancti Girardi et siqui alii sunt confines; has autem terras predictas qualiter sunt prescriptis finibus circumdatas per designata latera quatuor, una cum omnibus accessionibus et ingressionibus suis dictis Iuliano et Raymundo, ut dittum est, vendidit et tradidit; pro quibus predictus Girardus de Madio confessus fuit recepisse et habuisse presentialiter et manualiter a dictis Iuliano et Raymundo emptoribus, nomine precii supradicti, uncias viginti in har(lenis) ‹sic› argenti sexaginta per unciam conputatis ponderis generalis, totum videlicet precium venditionis ipsius; renuntiantsm expresse // (c. 466r) dictus venditor eisdem emptoribus quam heredibus suis exceptioni non numerate pecunie, non ponderati ac electi argenti ac omnii alii iuris ac legum auxilio per quos posset dicta confessio seu vendicio retractari ac huius scripti tenor posset in aliquo minui vel infringi; quia propterea predictus venditor dedit et tradidit tam dictis emptoribus quam heredibus suis liberam et omnimodam potestatem tenendi, possidendi, vendendi, permutandi nec non et quocumque modo voluerunt alienandi terras suprascriptas; insuper dictus venditor repromisit eisdem emptoribus et heredibus ‹suis defendere et guarentire› contra omnes homines qui dictos emptores vel suos heredes de dictis terris ‹molestare vel inquietare temp›taverint more iudiciorum; et si forte predictus Girardus vendi‹tor vel sui› heredes contra eosdem emptores vel suos heredes de predictis terris aliquo ‹tempore› venerint ‹vel eas ca›lupniati fuerint seu per ‹quodlibet› ingenium eas repetere vel subtrahere a dictis emptoribus quesierint, ‹debeant componere› uncias auri // (c. 466v) viginti ponderis generalis nomine pene, medietatem dictis emptoribus vel heredibus suis et alteram medietatem curie reginali seu regali, me predicto notario publico penam ipsam pro parte eiusdem curie et dictis emptoribus pro se et suis heredibus legitime et sollemniter stipulantibus; et pena soluta vel non, predicta omnia et singula in suo robore perdurent; et ad maiorem cautelam dictus Girardus de Madio venditor eisdem emptoribus ad sancta Dei evangelia corporaliter per eum tacto libro iuravit predictam venditionem, precii soluptionem et omnia alia et singula supradicta imperpetuum actendere ac observare et non contrafacere vel venire, per se vel alium, de facto, omni dolo et fraude cessantibus.

Così S per Perroni (da docc. coevi) Così S per Ponciaco(da docc. coevi), qui e in seguito Così S Così S qui, sotto Calera/Callera Così S per Praticellorum Così S per Roto (da docc. coevi) Così S per Cornus (da docc. coevi) Così S per qua propter

Et taliter ego idem Angelus de Bono Pari publicus Potentie notarius presens publicum instrumentum venditionis de mandato contrahentium // (c. 467r) predictorum scripsi quia predictis omnibus rogatus interfui et meo signo signavi. (SN) Ego Girardus de Caruba iudex civitatisPotentie qui supra Ego iudex Robertus de Madio interfui Ego Matheus de Abrucio interfui Ego Franciscus de Ioya phisicus testis sum Ego Berardus Berardi de Roto de Potentia interfui Ego Girardus de iudice Roberto interfui Ego Colucius Cina ‹sic› iudicis interfui Ego Petrus de Melfia testis interfui Ego Matheus de Conforto interfui

notes alpha

    notes int