Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1339-02-16

title

42. Instrumentum venditionis di Guglielmo de Gaudiano in favore di Matteo de Confaro

summary

Guglielmo de Gaudiano di Potenza vende a Matteo de Confaro, della stessa terra, la quarta parte di tutte le sue terre site nel tenimento di Potenza in contrada Tora, il prezzo di quattro once di carlini d’argento; per i contravventori è stabilita una pena pari al prezzo corrisposto.

bibliography

  • Inserto in doc. n. 114, ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 261v-269v, n. 78 [S].
  • Copia inserta: ASDPz, Pergamene della chiesa della Ss. Trinità di Potenza, n. 74 [B].
  • Pedìo, Cod. e cart. Potentino, p. 333; Id., Cartulario della Basilicata, III, p. 68.

teibody

Anno dominice incarnationis millesimo tricentesimo tricesimo nono, regnante domino nostro Roberto Dei gratia Hierusalem et Sicilie rege, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comite, regnorum vero eius anno tricesimo feliciter amen, die sexto decimo mensis februarii, septime inditionis, apud civitatem Potentie.

Nos Ioannes de Atori de Oppido iudex ditte civitatis Potentie, Angelus de Bonopari puplicus eiusdem civitatis notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico notumfacimus et testamur quod constitutus in nostri presentia Tullus de Gaudiano de Potentia vendidit, tradidit et per fustem ‹sic› traditionem assignavit, iure proprio et inperpetuum, Matheo de Confaro de eadem terra Potentie, ibidem presenti et pro se et suis heredibus recipienti et ementi, quartam partem omnium terrarum suarum, situarum in tenimento ditte terre Potentie, in // (c. 268r) contrata Thore, quarum hos dittus Tullus dixit fore confines: ab una parte tenet Petrus de Lacupensuli, a secunda parte tenet dominus Angelus de Madio, a tertia parte tenet Canio de Carruba, a quarta vero parte est flumen ditte Thore et si qui alii sunt confines. Has autem terras predittas qualibet sunt prescriptis finibus circumdatas per designata latera quatuor, una cum omnibus accessionibus et ingressionibus suis dittus Tullus eidem Matheo vendidit et tradidit, ut dittum est, pro unciis quatuor in carlenis argenti, sexaginta pro qualibet uncia computatis, ponderis generalis, qua quidem uncias quatuor idem Tullus venditor fuit confexus et contentus se recepisse et integraliter habuisse a ditto Matheo de Confaro emptore nomine pretii supraditti, totum silicet pretium venditionis ipsius; renuncians expresse dittus Gulielmus de Gaudiano venditor eidem Matheo de Canpharo ‹sic› emptori quam suis heredibus, exceptioni non numerate pecunie, non ponderati et eletti argenti et omni alii iuris et legum auxilio per quod posset ditta confexio seu venditio retrattari ac huius scripti tenor posset in aliquo minui vel infringi; quapropter dittus Gullielmus venditor vendidit et tradidit tam eidem Matheo emptori quam heredibus suis liberam et omnimodam potestatem tenendi, possidendi, vendendi, donandi // (c. 268v) permutandi nec non et quocumque modo voluerint alienandi quartam partem terrarum predittarum, cum omnibus iuribus et ingressionibus suis, promittens insuper dittus venditor per se suosque heredes eidem emptori pro se suisque heredibus recipienti et stipulanti, litem vel controvesiam ipsi Matheo emptori et heredibus suis ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire, sed ipsam quartam partem ipsarum terrarum pro indiviso tam in proprietate quam in possessione ab omni homine legitime defendere, authorizare et disbrigare et predittam venditionem, omnia et singula infrascripta et suprascripta perpetuo firma, rata habere, tenere et non contrafacere vel venire, per se alium vel alios, aliqua causa vel ingenio, de iure vel de fatto, sub pena unciarum auri quatuor ponderis generalis, medietate ipsius pene reginali curie ‹seu regali› et reliqua medietate ditto Matheo emptori si secus inde fieret applicanda, me preditto notario puplico pro parte ipsius curie ac ditto Matheo pro se suisque heredibus solemniter et legitime stipulantibus. Et pena soluta vel non, preditta omnia et singula in suo robore perdurent; et ad maiorem cautelam predittus venditor eidem Matheo emptori ad santa Dei Evangelia corporaliter per // (c. 269r) eum tatta iuravit predittam venditionem et omnia et singula inperpetuum observare et quodlibet premissorum facere ab omnibus observari.

B Aton qui e nell'escatocollo B Gullielmus qui e in seguito

Et taliter ego idem Angelus de Bonopari puplicus eiusdem civitatis Potentie notarius hoc presens publicum instrumentum venditionis de mandato contrahentium predittorum scripsi quia predittis omnibus rogatus interfui et meo solito signo signavi. Ego Ioannes de Atori de Oppido iudex civitatis Potentie qui supra Ego Aymarius de Lacupensuli de Potentia miles interfui † Ego iudex Nicolaus de Santo Pascale testis interfui † Ego iudex Robertus de Madio testis interfui Ego Andreas de Lacupensuli testis interfui † Ego Iulianus de Raimundo interfui † Ego Matheus de ser Pascale testis interfui † Ego Gilbertus de Picardo interfui

B sire B sire

notes alpha

    notes int