In presentia Rogerii de Harmanno imperialis iudicis Potentie et testium subscriptorum, nos Perrona uxor Giliberti Carranni
et Dulcia uxor Rocchi de Balio et Cophanya uxor ‹Guillelmi de Castellario›, sorores, ‹cum› consensu et voluntate supradictorum maritorum nostrorum, vendimus tibi Iohanni Caputo duos campos, quorum alter est ‹situs› ubi dicitur Fons de Petra, alius quidem est ‹situs› ubi dicitur Serra Fontis Anguille. Fines unius sunt hii: ab uno latere tenent sire Madius et Iohannes de Salaciele, ab alio latere sunt terre que fuerunt Raonis Scarponi et via puplica, ab alio tenet filius Guillelmi de Sigino, ab alio latere tenet supradictus iudex Rogerius; fines vero alterius sunt hii: ab uno latere // (c. 114r) tenent filii quondam sire Guillelmi Scornavayroni, ab alio tenent monasterium Sancti Luce et sire Iohannes Citra, ab alio latere tenet sire Rogerius de Camerario, ab alio tenet filius quondam sire Ioannis de donna Perrona. Nos vero supradictos campos prescriptis finibus circumdatos per designata latera quatuor, una cum omnibus accessionibus et ingressionibus suis tibi dicto Iohanni Caputo vendimus et tradimus. ‹Pro› quibus recepimus a te uncias duas nomine pretii, totum videlicet pretium ipsius venditionis; quapropter damus et tradimus tam tibi quam heredibus tuis liberam et omnimodam potestatem tenendi, possidendi, vendendi, donandi, permutandi et quocumque modo volueritis alienandi predictos campos; insuper repromictimus tibi et heredibus tuis defendere et guarentire contra omnes homines qui vos de predictis campis molestare seu inquietare tentaverint more iudiciorum. Et si dicte sorores, videlicet Perrona, Dulcia et Cophanya vel nostri heredes vel aliquis per nos vel per nostros heredes super te vel super tuos heredes de predictis campis moverimus vel nobis deinceps calumniati fuerimus seu eos nobis per quodlibet ingenium repetere vel subtrahere quesierimus aut eos vobis defendere et guarentire ab omnibus hominibus, ut supradictum est, noluerimus more iudiciorum, debeamus componere viginti regales aureos nomine pene, medietatem tibi vel heredibus tuis et aliam medietatem imperiali curie, venditione predicta rata perpetuo permanente. Preterea guadiam tibi dedimus et fideiussores de evictione / posuimus Gilibertum Carranum et Guillelmum de Castellario viros (c. 114v) et ad maiorem tuam securitatem iuravimus super Sancta Dei Evangelia nos non venturas esse ‹contra› venditionem, sed ratam perpetuo servatam.
Dubito della lettura; i due segni abbreviativi per la dentale e la nasale sono identici
Così S per venerimus
Così S per vobis
Così S per servaturas