In presentia magistri Barioy imperialis iudicis Potentie et testium subscriptorum, tesorarius Guillelmus Grassanellus civis Potentie vendidit et // (c. 82v) tradidit Matheo et Thomasio
consobrinis suis terras duas, quarum una est in contrata Ursolei, his finibus circumdata: ab una parte tenet Martinus de Diano, ab alia parte tenet Adelardus de Sancto Angelo, ab aliis duabus partibus est forestum universitatis ‹sic› Potentie. Altera vero terra est in Flumaria Potentie, iusta molendinum rotatum, his finibus circumdata: ab una parte tenet filia Bartholomei Barba de Sato; ab alia parte tenent clerici episcopii Potentini; ab aliis duabus partibus tenet Gofridus Ortolanus. Has autem terras qualiter sunt finibus circumdate per designata latera quatuor, una cum omnibus accessionibus et ingressionibus suis eisdem Matheo et Thomasie vendidit et tradidit, pro quibus confexus fuit se recepisse ab eisdem Matheo et Thomasia uncias auri duas nomine pretii, totum videlicet pretium ipsius venditionis. Quapropter dedit et tradidit tam eisdem Matheo et Thomasie quam heredibus suis liberam ‹et› omnimodam potestatem tenendi, possidendi, vendendi, donandi, permutandi nec non et quocumque modo voluerint alienandi dictas terras. Insuper repromisit dictis Matheo et Thomasie et heredibus suis defendere et guarentire prefatas terras contra omnes homines qui predictos Matheum et Thomasiam vel heredes suos de predictis terris molestare vel inquietare temptaverint more iudiciorum. Et si predictus notarius Guillelmus et sui heredes vel aliquis per se vel suos heredes contra dictos Matheum et Thomasiam vel contra suos heredes de predictis terris aliquo tempore venire tentaverint vel ipsas deinceps calumniati fuerint seu per quodlibet ingenium repetere vel subtrahere a predictis quesierint aut defendere et guarentire contra omnes homines, ut supradictum est, noluerint more iudiciorum, promisit se eisdem Matheo et Thomasie stipulantibus compositurum viginti augustales aureos // (c. 83r) nomine pene, medietatem eis vel heredibus suis, alteram medietatem imperiali curie, dicta venditione rata perpetuo manente; preterea fideiussorem de evictione eisdem Matheo et Thomasie exinde posuit sire Guillelmum de Saxo.
Così S per Barione
Così S qui, sotto notarius
Così S per Thomasia (dal prosieguo)
Così S per circumdatas