Nos Gabriel Strambus de Potentia annalis iudex [civ]itatis ipsius, Franciscus notarii Iacobi de eadem civitate Potentiepuplicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali autoritate notarius et testes subscripti ad hoc vocati specialiter et rogati presenti, scripto puplico fatemur atque testamur quod in nostri presentia constituti ‹sic› nobilis et venerabililes viri ‹sic› dominus Mattheus de Abrae Nicolaus de Marsico
, civis et habitator dicte civitatis Potentie, ex una parte, et domnus Granus de Grano archipresbiteri casalis et domnus Leonardus de Moyse, de eadem civitate Potentie, ex parte altera, dictus dominus Mattheus non vi, non dolo, non metu ductus, ut dixit, nec aliquibus suasionibus vel monitionibus circumventus, sed sua bona, gratuita, libera et spontanea voluntate, sicut sibi utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit et per fustim tradicionem assignavit, iure proprio et inperpetuum, predictis domno Gratiano et domno Leonardo, ibidem presentibus pro se et suis heredibus et successoribus recipientibus et ementibus, vineale unum cum pantano uno contiguo ipsi vineali, siti ‹sic› in territorio // (c. 495v) dicte civitatis Potentie, in contrata Pasti
, iuxta terram heredum quondam domni Angeli de Madio mediante limite comuni ab una parte, ab alia parte iuxta vineam magistri Ioannotti de Centum Manibus mediante sepe comuni, ab alia parte iuxta vineam domni Manfredi de Centum Manibus mediante sepe comuni et ab alia parte iuxta quintanam vicinalem et si qui alii sunt confines; item petiam unam terre cum uno alio pantano et quadam pistaria contiguis eidem terre, sitam in dicto tenimento Potentie in eadem contrata Pasti, iuxta pastum communitatis civitatis Potentie mediante fossato ab una parte, ab alia parte iuxta terras camere domini episcopi Potentini mediante via publica vel vicinali et siqui alii sunt confines; item terram unam aliam sitam in eodem tenimento in eadem contrata, iuxta pastum civitatis Potentie mediante fossato ab una parte, ab alia parte superiori iuxta ortalia Barthomucii de Granno
et Ansaisii de Gratiano medio limite, ab alia parte iuxta ortale ecclesie Sancte Marie de Sancto Sepulcro mediante via et si qui alii sunt confines. Et dictus venditor predictos emptores in corporalem possessionem dictarum possessionum coram nobis per fustim induxit ad verum dominium et proprietatem ipsorum emptorum, heredum et successorum suorum ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum nec non et quocumque modo voluerint ipsi emptores et sui heredes et successores alienandum, cum viis suis in dictis // (c. 496r ) terris seu possessionis intrandi atque exeundi, cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis sibi pertinentibus quoquomodo; pro qua quidem venditione dittus venditor coram nobis personaliter et manualiter recepit et habuit a dittis emptoribus nomine pretii in carlenis argenti, sexaginta per unciam computatis, uncias decem usualis regni pecunie ponderis generalis, totum silicet pretium venditionis ipsius; promittens dittus venditor, per se suosque heredes, dittis emptoribus pro se suisque heredibus stipulantibus, litem, controversiam vel questionem aliquam de dittis terris et possessionibus nullo umquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel assentire, sed dittas terras et possessiones eisdem emptoribus et suis heredibus et successoribus ab omni homine et persona quacumque legitime defendere, guarentire et disbrigare et de evictione teneri et ditta venditione et omnia et singula supraditta et infrascripta firmam et firma ac ratam et rata habere, tenere et numquam contra facere vel venire, per se et suos heredes aut aliquos quovis modo, in iudicio vel extra iudicium, de iure vel de fatto, aliqua occasione vel ingenio seu trattatu, sub pena dupli pretii supraditti, medietate ipsius pene curie regie vel alteri curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate dittis emptoribus // (c. 496v) vel suis heredibus et successoribus persolvenda, totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet contraventum, me predicto notario tamquam persona puplica pro parte ditte curie et dittis emptoribus a predicto venditore penam ipsam solemniter et legitime stipulantibus. Qua commissa vel non conmissa, exatta vel non exatta seu gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suo semper robore et efficacia perseveret, cum refettione damnorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento dittorum emptorum et heredum et successorum, nulla alia probatione quesita. Et renuntiavit super hiis dittus venditor voluntarie et expresse, pro cautela dittorum emptorum, heredum et successorum suorum, exceptioni doli mali, vis, metus et infattum, litteris, privilegiis, cedulis et rescriptis quibuslibet inpetratis vel inpetrandis, presentis non sic celebrati contrattus, exceptioni deceptionis et fraudis reique preditto modo non geste vel aliter geste quam superius continetur et est expressum, exceptioni dittarum unciarum decem non solutarum et non habitarum, non numeratarum et non receptarum ac non boni argenti, legi ressissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur et generaliter omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum, iuris scripti et non scripti ac privilegiis // (c. 497r) et litteris quibuscumque et specialiter iuri dicenti generalem renuntiationem ipsam non valere et iuri per quod cavetur quod ditto iuri dicenti ‹sic› renuntiari non possit, quibus et propter que ditta venditio et scripti huius tenor posset in aliquo minui vel infringi; pro quibus omnibus et singulis attendendis et inviolabiliter observandis, quodque predicta omnia et singula vera sunt dittus venditor, prefatis emptoribus presentibus et recipientibus, coram nobis corporaliter tatta prestitit ad sancta Dei evangelia iuramentum. Preterea nobilis mulier domna Cicca Saracena, uxor ditti domini Mathei venditoris, mero iure Romano vivens, ut dixit, sicut ceteri homines et mulieres ditte civitatis Potentie ab antiquo vixerunt et vivunt, ditte venditioni dittarum terrarum seu possessionum per eundem virum suum fatte, sicut predicitur, dittis emptoribus, sua spontanea voluntate, ut dixit, consensit eamque ratificavit et acceptavit et renuntiavit omnibus iuribus et accionibus quibuscumque quas ‹sic› competerent et in futurum possent competere in et super dittarum terrarum seu possessionum venditarum ‹sic›, tam nomine dotium suarum, tertiarie et dodarii quam omnium aliorum iurium quorumcumque et de ipsa venditione firma et rata habenda et contra ipsam non veniendo quoquomodo; et proinde obligavit se ad penam predictam solvendam et stipulatam ut supra et dittis emptoribus proinde // (c. 497v) ibidem presentibus et recipientibus coram nobis pro predittis omnibus observandis corporaliter tatta iuravit. Preterea Rogerius filius ditti domini Mathei, ex condam domina Comina matre ipsius Rogerii, altera uxor ditti domini Mathei, natus et susceptus, consensit eidem venditioni fatte per ipsum patrem suum dittis emptoribus ipsamque ratificavit et acceptavit sua spontanea voluntate, ut dixit, et renuntiavit omnibus iuribus et attionibus quibuscumque que sibi competerent et possent in futurum competere in et super dittarum terrarum et possessionum venditarum ‹sic› per ipsum, ut predicitur, patrem suum tam ratione hereditatis dotium et dodarii ditte condam matris sue quam omnium aliorum iurium quorumcumque, immo ipsam venditionem ratam, gratam et firmam habere perpetuo et contra ipsam non venire quoquomodo; et proinde obligavit se ad penam supradictam solvendam et stipulatam, ut supra, et dittis emptoribus ibidem presentibus et recipientibus proinde corporaliter tatta iuravit. Promisit nihilominus dittus dominus Matheus venditor et per solemnem stipulationem et legitimam se voluntarie obligavit ad penam superius dittam applicandam et stipulatam ut supra dittis domno Gratiano et domno Leonardo emptoribus, pro se et suis heredibus et successoribus presentibus et recipientibus, ordinare, trattare et facere cum effettu quod dittus Ciccus Abraam// (c. 498r), alius filius eius carnalis, frater predicti Rogerii ex ditta condam Comina matre eiusdem domini Cicci similiter natus et susceptus, ad cautelam ipsarum emptorum eisdem emptoribus consentire ‹sic› venditioni ipsarum terrarum seu possesionum fatte per ipsum patrem suum cum renuntiationibus, sacramento et obligationibus oportunis sicut et taliter ac prout Rogerius frater eius promisit et fecit, prout superius continetur, ab omnem dittorum emptorum requisitionem, dum tum quod dittus dominus Ciccus in civitate Potentie personaliter esset presens; et pro hiis observandis iterum dittus dominus Matheus ad manus ipsorum emptorum corporaliter tatta prestitit iuramentum; et voluerunt ipsi contrahentes quod si aliqua iuris solemnitas in presenti instrumento deficeret, tacite et expresse intelligatur in eo et totiens refici possit et emendari ad consilium sapientis, quotiens opus erit, veritatis tamen substantia non mutata. Unde ad futuram rei memoriam et dittorum emptorum heredum et successorum cautelam fattum est exinde presens puplicum instrumentum per manus mei preditti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrum predittorum testium subscriptionibus roboratum.
Così S per Mattheus de Abraam de Marsico
Così qui, sotto e nel regesto Gratianus de Gratiano; il titolo di arciprete figura unicamente qui
Considerate le numerose ricorrenze in cui i trascrittori cinquecenteschi hanno utilizzato la T al posto della C, si ritiene verosimile che la lettura corretta del toponimo sia Pasci, con riferimento a una zona adibita al pascolo; qui e in seguito.
Così S per piscaria
Così S per pascum, pascum etc. a seconda del contesto sintattico
Così S probabilmente per Gratiano
Add note here