Nos Nicolaus de Oppido habitator civitatis Potentie annalis iudex civitatis ipsius, Nicolaus Cortesius de civitate eadem publicus ubilibet per provincias Principatus citra serras Montorii, Basilicate et Terre Bari reginali autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico notumfacimus et testamur quod in nostri presentia consitutus Antonius Francisci Molinarii, dicti Pregitii, de Potentia, non vi, dolo, metu ductus ut dixit, nec aliquibus suasionibus et monitionibus circumventus, sed sua bona, gratuita et spontanea voluntate, sicut ei utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit, tradidit et per fustis traditionem assignavit iure proprio et inperpetuum Antonio Zappe de dicta civitate, recipienti et ementi pro se et suis heredibus, petiam unam terre sitam in tenimento civitatis predicte in contrata Cicinelli, iuxta terras iudicis Meuli de Sacco limite comuni, iuxta terras Girardi Cortisii limite comuni, iuxta terras ecclesie Sancti Michaelis limite comuni et alios fines. Pro qua quidem venditione dictus venditor coram nobis confessus et contentus fuit se habuisse et manualiter recepisse ab eodem emptore nomine pretii in carolenis argentis, sexaginta per unciam ina duobus pro tar(eno) // (c. 143v) quolibet computatis, tarenos viginti quinque ponderis generalis, totum scilicet pretium venditionis ipsius. Promictens dictus venditor bpro se et suis heredibusb dicto emptori, pro se et suis heredibus stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dicta terra ullo unquam tempore non inferre nec inferenti ‹consentire›, sed terram ipsam ab omni homine et persona quacunque legitime defendere, guarentire, disbrigare et de evictione teneri et dictam venditionem et omnia et singula supradicta et infrascripta rata et firma habere perpetuo et tenere et nunquam contra facere vel venire, per se et suos heredes aut aliquos alios quovismodo, in iudicio vel extra, de iure vel de facto, occasione aliqua, modo, ingenio seu tractatu, sub pena dupli pretii supradicti, medietate videlicet ipsius pene regie curie vel alteri curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate dicto emptori et suis heredibus persolvenda, me predicto notario tanquam persona puplica pro parte dicte curie et dicto emptori pro se et suis heredibus a dicto venditore sollemniter stipulantibus penam ipsam; qua commissa vel non commissa aut gratiose remissa, presens nichilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suo robore et efficacia perseveret. Et renuntiavit super hiis dictus venditor, pro cauthela dicti emptoris et heredum suorum, ex(ceptio)ni doli mali, vis, metus et infactum, ex(ceptio)ni dicte non numerate pecunie, non solute et non habite ac non boni argenti, legi rescissorie qua deceptis ultra dimidiam iusti pretii subvenitur. Pro quibus omnibus et singulis // (c. 144r) actendendis et inviolabiliter observandis quodque predicta omnia et singula vera sunt, dictus venditor coram nobis, presente dicto emptore, corporalem prestitit ad sancta Dei evangelia iuramentum. Unde ad futuram memoriam et dicti venditoris preces et prefati emptoris et heredum suorum cauthelam, factum est exinde hoc presens puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrorum infrascriptorum testium signo et subscriptionibus roboratum.