Documenti medievali di Potenza tràditi nel volume della Sommaria

date

1388-12-22

title

90. Instrumentum venditionis di Nicola dela Curia in favore di Cicco de Tarumba ‹ovvero Carruba›

summary

Nicola dela Curia di Potenza vende a Cicco de Tarumba ‹ovvero Carruba› di Potenza, diacono, alcune terre site nel tenimento della città di Potenza, in località Pimucii ‹ovvero Petrucii ?›, al prezzo di un’oncia di carlini d’argento.

bibliography

  • ASNa, Regia Camera della Sommaria, Diversi, 1a numerazione, Dip. Somm., I, 309, n. 4bis, cc. 48v-50r, n. 13 [S].

teibody

(c. 48v) In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno a nativitate ipsius millesimo tricentesimo ottuagesimo septimo, regnante serenissimo domino domino Ludovico secundo Dei gratia rege Hierusalem et Sicilie, ducatus Apuleę, Andegavie et Eterone duce, comitatus Provincie, Forcalquerii, Pedimontis ac Cenomanie comite, regnorum vero eius anno quarto feliciter amen, die vicesimo secundo mensis decembris, duedecime indittionis, apud civitatem Potentie.

Così S per Turonie Così S per comitatuum Il documento, sotto l’anno 1387, va riportato sotto l’anno 1388, considerato l’uso dello stile bizantino per l’indizione da parte del notaio Tommaso Strambo; l’era regni è computata dal 20/09/1384 (data della morte del padre di Luigi II), per anno incipiente allungato.

Nos Ioannellus de Madio de Potentie eiusdem civitatis annalis et idiota iudex, Tomasius Strambus publicus ubilibet per provincias Principatus citra et ultra terras ‹sic› Montorii,Capitinate ac Basilicate regia autoritate notariuset testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto puplico notumfacimus et testamur quod in nostri presentia constitutus Nicolaus dela Curia de Potentia, non vi, dolo, metu duttus, ut dixit, nec aliqua suasione circumventus, sed sua gratuita et spontanea voluntate, sicut sibi utile et expediens visum fuit, vendidit et per fustem ‹sic› tradditionem cessit eius iure proprio et inperpetuum diacono Cicco de Tarumba de Potentia, ibidem presenti pro se et suis heredibus ementi, recipienti terras sitas in tenimento civitatis Potentie in loco ubi dicitur Pimucii , confinatus ‹sic› ab una parte superiori iuxta terras Marielle de Stampa comuni limite, ab alia parte inferiori iuxta terras Mal(i) de Voto comuni limite et alios fines; et dittus venditor predittum emptorem et suos heredes in corporalem possessionem dittarum terrarum coram nobis per fustem induxit ad verum dominium et proprietatem ipsius emptoris et suorum heredum ad habendum, tenendum, possidendum, // (c. 49r) donandum, permutandum nec non quocumque modo voluerint dominus emptor et sui heredes alienandum, cum viis suis in dittas terras intrandi et exeundi atque cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis suis sibi pertinentibus quovis modo. Pro qua venditione dittus venditor coram nobis confessus fuit se habuisse et recepisse manualiter a ditto emptore nomine ipsius in carlenis argenti, sexaginta per unciam et duos pro tareno quolibet computati, unciam unam ponderis generalis, totius silicet pretii venditionis ipsius; promittens dittus venditor per se et suos heredes ditto emptori, pro se et suis heredibus et succ(essoribus) stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dittis terris ullo unquam tempore non inferre, nec inferenti consentire vel assentire, sed dittam venditionem et omnia et singula supraditta et infrascripta firmum ‹sic› et firma ac ratum ‹sic› et rata habere, tenere et nunquam contrafacere vel venire, de iure vel de fatto, modo, ingenio seu trattatu per se et suos heredes aut aliquos quovis modo, in iudicio et extra iudicium, sub pena dupli pretii supraditti, medietate ipsius regie curie preditte vel alteri curie ubi exinde fatta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate ipsi emptori vel suis heredibus persolvenda, totiens quotiens fuerit exinde quomodolibet contra fattum, me preditto notario tamquam persona puplica pro parte dicte curie et ditto emptore pro se et eius heredibus a supraditto venditore sollempniter et legitime stipulantibus penam ipsam; qua conmissa vel non, exatta aut ‹non› exatta seu gratiose remissa, presens nichilominus puplicum instrumentum cum omnibus in eo contentis // (c. 49v) in suo semper robore efficaciter persistant, cum refettione dannorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assertioni cum iuramento ipsius emptoris et eius heredum, nulla alia ratione quesita. Et dittus venditor pro cautela ditti emptoris et suorum heredum renuntiavit exceptioni doli mali, vis, metus et in fattum, presentis non sic celebrati contrattus, ecceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite quam superius continetur et ‹est› expressum, exceptioni ditte vero pecunie non numerate, non solute, non ponderate, non tradite, non assignate et non boni argenti, legi ressissorie qua de predittis ultra dimidiam iuxti pretii subvenitur et generaliter omnibus auxiliis dittarum iurium atque legum et speciali ‹sic› iuri dicenti generalem renuntiationem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renuntiari non posset, quibus et propter que dicta venditio et confessio et scripti quovis tenor non ‹sic› possit in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus et eorum singulis attendendis et inviolabiliter observandis quodque predicta omnia vera sint et ‹sic› dittus venditor preditto emptori ipsum presente et recipiente ‹sic› coram nobis corporaliter manu tatta ad santa Dei evangelia prestitit iuramentum; et voluerint ipsi contrahentes quod si aliqua iuris sollempnitas in presenti instrumento deficeret, tacite et expresse intelligatur in eo contenta, refici et emendari possit ad consilium sapientis, // (c. 50r) ditta ‹sic› veritatis substantia non mutata, et opus fuerit. Unde ad futuram memoriam et ditti venditoris preces, preditti diaconi Cicci et suorum heredum cautelam fattum est exinde presens in ‹sic› puplicum instrumentum per manus mei predicti notarii, meo solito signo signatum meique quo supra iudicis et testium subscriptorum signationibus et subscriptionibus roboratum.

Così S per ? Curialis Così S per iure Così S per Carruba (da docc. coevi) Così S per ? Petrucii Così S per pretii Così S per totum scilicet pretium Così S per et efficacia perseveret Così S per deceptis Così S per huius Così S per si

Quod scripsi ego predittus Thomasius puplicus ut supra notarius qui premissis omnibus rogatus interfui ipsumque meo solito signo signavi. (SN) Signum crucis proprie manus Ioannelli de Madio annualis iudicis idiote qui ‹interfuit et› scribere nescientis Ego presbiter Andrea Corardusa civis Potentie testis sum Ego presbiter Manfredus de Centum Manibus testis interfui Ego diaconus Girardus de Rata testis sum

Così S qui, nella notitia testium e in docc. coevi Corbus Così S, in docc. coevi Roto

notes alpha

    notes int