Ecclesiarum iura protegere et eas benigne subvenire equitati conveniens est et rationi consonans. Inter cetera quidem beneficia favorabilius est ipsarum beneficium a quibus exordium regenerationis nostre recepimus. Eapropter nos Margaritus de Brundusio Dei et regia gratia comes Malte et victoris regii stolii amiratus, considerantes et animo nostro iugiter revolventes quam salubre sit ecclesiis beneficium exibere, ex innata nobis benignitate, intuit etiam pietatis et misericordia et pro remissione peccatorum meorum et pro animabus patris et matris mee, damus et concedimus ecclesie beati Nicolai de Paratichi quandam peciam terre de nostro demanio, que terra fuit quondam Nicolai Pinne, quatinus terram ipsam libere et sine aliquo servitio de cetero habeat, possideat et usufructum eiusdem recipiat sine qualibet nostra et successorum nostrorum exactione seu contrarietate, quam inde tibi venerabili abbati Nifo et successoribus tuis nos et successores nostri facere et inferre possimus. Terre vero fines hii sunt: ab oriente est vallis Calcenari; ob occidente terra Girardi Papisafri; a parte boree terra quam tenebat Ugonis de Vincata; a parte meridiei terra filiorum Basili Coci.