(Cum universis Sanctae ecclesiae filiis pro sedis apostolicae auctoritate) et benevolentia debitores existamus, venerabilibus tamen locis atque personis, maxime quae apostolicae sedis semper specialius ac devotius adheserunt, quaeque ampliori religionis gratia eminent, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Quapropter praedecessorum nostrorum apostolicae memoriae Gregorii VII et Urbani II vestigiis insistentes, Cavense cenobium, cui disponente domino praesides, iuxta petitionem tuam nos quoque praesentis privilegii pagina communimus, et ab omni tam saecularis tam ecclesiasticae personae iugo ita omnino liberum manere decernimus ut soli sanctae et apostolicae romanae ecclesiae videatur esse subiectum. Cui nimirum monasterio et Sanctae Trinitatis nomine et religionis praerogativa venerabili omnia illa monasteria et bona iure perpetuo possidenda firmamus quae supradictus praedecessor noster Gregorius VII in Celento monte, Gisulfo bone memorie salernitano principe concedente, donavit et sui ipse decreti corroboratione confirmavit, videlicet monasterium Sancti Angeli de Montecorace, monasterium Sanctae Mariae de Gulia, monasterium Sancti Archangeli, Sancti Nicholai, Sancti Magni, Sancti Fabbiani, Sancti Georgii, ecclesiam Sanctae Luciae cum cellis eorum. Nec minus etiam tibi tuisque successoribus confirmamus ecclesias quae circa (ipsum monasterium Sanctae Trinitatis sunt, videlicet ecclesiam Sanctae Ma)riae cum casali suo, quod a te edificatum est, ecclesia Sancti Eliae, Sancti Andree de Albolae, Sanctae Mariae de Draconeia, Sancti Leonis supra fluvium Veterem, Sanctae Mariae de Betrantu, Sancti Martini ad Formam, Sancti Angeli secus Nu(ceriam; apud Roccampimontis ecclesiam Sancti) Matthaei et Sancti Iohannis; item ecclesiam Sancti Iohannis quae dicitur de Vetere, Sancti Nicholai infra civitatem Salernitanam, Sancti Maximi, Sanctae Sophiae; item in Celento ecclesiam Sancti Iohannis de Terrisino quam ipse fundasti, Sancti (Blasii de Butrano, Sancti Salvatoris de nuce; Sancti Matthaei) ad duo flumina, Sanctae Marinae de Nove; apud Tuscianum ecclesiam Sancti Archangeli, Sancti Mathie; Sancti Nicholai de Laniu; apud oppidum Cicale ecclesiam Sancti Georgii; apud oppidum Geffuni ecclesiam Sancti Mi(chaelis Archangeli, in Luceria monasterium Sancti) Iacobi; in Pratogragano ecclesiam Sancti Egidii, ecclesiam Sancte Mariae et Sancti Stephani de Iuncarico prope castrum Sancti Antimi; Sancti Petri de Oligula in territorio castri Sanctae Agathes, Sancti Blasii apud Satria(num, ecclesiam Sanctae Mariae apud Pertusiam, monasterium Sancti) Petri apud Didascaleam, Sancti Nicholai apud oppidum Mercurii, Sanctae Mariae de Rota, Sancti Petri, Sancti Benedicti de Ollano, Sancti Pauli et Sancti Petri de Renda; apud oppidum Sancti Mauri ecclesiam Sanctorum Cosme (et Damiani, et monasterium Sancti Adriani) cum cellis suis, Sancti Angeli de Mutula; Tarenti ecclesiam Sancti Benedicti cum cellis suis. Preterea quaecumque bona concessione pontificum, liberalitate principum vel oblatione fide(lium praefatum coenobium possidet vel in posterum iuste) et canonice poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem cenobium temere perturbare aut eius pos(sessiones auferre suisque) usibus vendicare, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis (profutura. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive) basilicarum, ordinationes clericorum tam in cenobio ipso quam in adiacenti villula a quocumque volueritis catholico accipietis episcopo. Ad haec adicimus ut nulli episcoporum facultas sit sine romani ponti(ficis licentia loca vestra vel monachos interditioni vel exc)ommunicationi subicere. Obeunte te nunc eius loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres comuni (consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum domini D)ei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Electus ad romanum pontificem ordinandus accedat. Si quis vero adversus predictum monasterium iustam se putat habere (querelam et apud eiusdem cenobii abbatem vel monachos litem s)uam decidere ac diffinire voluerit?, volumus atque statuimus ut ante nos vel legatos nostros querimonia deferatur quatinus equitate iudicii sine personarum acceptione sua cuique (iustitia Deo auctore servetur. Si qua sane ecclesiastica) secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, (potestatis honorisque sui dignitate careat, reumque se di)vino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corporea et sanguine Dei et domini nostri redemptoris Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine (districtae ultioni sibiaceat; cunctis autem eidem) loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen.