Commento di Enea Silvio Piccolomini agli Alfonsi regis dicta aut facta memoratu digna di Antonio Panormita

date

1456-04-22

title

Aeneae Silvii episcopi Senensis Commentarius - Nuncupatio

teibody

[1] Aeneas episcopus Senensis Antonio Panormitae, poetae clarissimo, salutem plurimam dicit.

[2] Silvester Chimensis antistes, cuius consilio in suam me curiam Fridericus imperator arcessivit, dictatas a me litteras cum aliquando examinandas accepisset remitteretque plerunque maculatas, magis quam emendatas, interrogatus cur aptissimo verbo remoto reddidisset ineptum: «Atqui non vidisse me – inquit – scripta tua suspectare poteras, si nihil immutatum repperisses», idem mihi in Alfonso tuo faciundum fuit, Antoni, oratorum et poetarum limatissime. [3] Nam, quae de rege maximo et optimo olim scripseras ut legerem corrigeremque iussisti, legere potui, quod feci, corrigere vero non potui. Nam, quid est quod tua manu emissum correctione indigeat? Vulgo dicitur nihil dictum esse, quod nequeat dici melius; at hoc in rebus tuis falsum: Virgilianum carmen, quam dicteria tua corrigi promptius fuerit.

[4] Legimus aliquando Xenophontem, nescimus qua eloquentia homo Graecus eluceat: ignoramus enim damno nostro Graecas litteras. De Latinis, si quod est iudicium nostrum, translatus ille neque se Antonio, neque Socratem Alfonso parem facit. Nam et tu Xenophontem hunc eloquentia superas et Alfonsus sapientia Socratem antecedit.

[5] Quid plura? Apophtegmata Plutarchi Philelphus in Latinum vertit: dicta illic facta memoratuque digna breviter comprehensa sunt illustrium virorum, quos non Oriens modo, sed Graecia simul et Roma protulit, maiora tamen et illustriora de uno Alfonso tuus liber explicat. [6] Felix tu igitur, cui tantus princeps scribendus occurrit; felix Alfonsus, qui te ad consecranda eius gesta idoneum offendit. Nam neque tibi materiam uberiorem invenire, neque illi scriptorem elegantiorem obtingere facile fuerat.

[7] Verum, ego ut eo redeam, unde digressus sum, Silvestri tenebo morem: annotabo pleraque, tanquam mutanda sint, non quod meum iudicium anteponam tuo, sed ut me librum vidisse ac legisse intelligas, quod tunc verum maxime iudicabis, cum per singula capita tui operis aliquid me videris esse commentum.

notes int

    notes alpha