Storia dello “Studium” di Napoli in età sveva

date

[1234, primavera?]

title

Doc. 3

summary

Alcuni, forse maestri e scolari, scrivono a un consigliere di Federico II, forse Pier della Vigna, lamentandosi della situazione critica in cui versa lo Studium, e lo invitano a suggerire all’imperatore di dimostrare la falsità di una predizione bolognese relativa alla dissoluzione dello Studium napoletano.

Per la datazione e per l’identificazione del destinatario della lettera cfr. Hampe, Zur Gründungsgeschichte cit., pp. 8 ss. Si può ipotizzare che in seguito a questa richiesta Federico II abbia deciso di riformare lo Studium, come risulta dal documento successivo.

bibliography

  • Ed. di riferimento: Delle Donne 2010, doc. 3 pp. 94-95
  • Ed. precedente: Hampe, pp. 14-15 (dal ms. G)
  • Ms.: G, c. 123v

teibody

Divina docente scriptura didicimus quod «in ylaritate vultus regis vita et eius clementia sicut imber serotinus»: quorum utrumque hactenus in principe nostro invenimus, unde nostra erat secura vita. Nunc autem peccatis nostris exigentibus avertit dominus noster faciem suam retrorsum nec curare vult de vinea quam plantavit, ad cuius destructiones multi emulatores extendunt manus suas et eam sicut vulpecule moliuntur, non attendentes iniuriam fieri serenissimo, si tam brevi tempore nobilis plantatio studii dissipetur.

Ecce siquidem in nobis illud propheticum figuratur: «in Egyptum descendit populus meus, ut colonus esset ibi, et Assur iniuste callumpniatus est eum», dum vocati ad amenissimam, immo amarissimam civitatem Neapolis afflictionis recordemur de preterito, de futuro nil aliud expectantes, nisi ut lateribus et palee serviamus. Verum omnibus hiis maior nobis dolor excrescit, quod omnino Bononia, cuius ubera dessiccata erant, vera facta est prophetissa, que contra studium Neapolitanum prophetavit dicens ipsum esse concerptum et destructibile, quod fieri non posset, si voluntas opificis, que maior est nexu, impermutabilis permaneret.

Cum igitur tanti principis tantum opus non tamen cito nullo modo perire debeat, magisterium vestrum duximus totis affectibus exorandum, quatinus vos, qui estis in auribus principis solius veritatis interpretes, ostendere sibi dignemini, quid in hoc casu imperialem deceat maiestatem.

Prov., 16, 15. Cfr. Petrus de Vinea, Epist., III 45 (= Nicola da Rocca, Epistolae cit., n. 15, p. 33). Cfr. anche il doc. 10. L’uso di questa immagine potrebbe rimandare anche a un gioco di parole sul nome di Pier della Vigna. Cfr. Cant., 2, 15. Is., 52, 4. Cfr. Decret. Greg. IX, I 23, 9 (= Corpus iuris canonici, ed. Friedberg cit., II, col. 152).

notes alpha

    notes int