Storia dello “Studium” di Napoli in età sveva
date
[1234 maggio?]
title
Doc. 4
summary
Studium di
Chronicacit., p. 189: «Mense Septembris studium quod
La fondazionecit., pp. 179-197.
bibliography
- Ed. di riferimento: Delle Donne 2010, doc. 4 pp. 95-98
- Ed. precedente: HB, IV, pp. 497-498
- Regesti: BF 2044; Z 2044
- Mss: F2, c. 14r-v; H, c. 34r; V2, c. 11r-v
teibody
Imperii Romani solio dispensante Domino presidentes, etsi ad publica mundi negotia ex commisso nobis oneris et honoris officio debita sollicitudine teneamur, inter universales tamen reipublice curas, quibus imperialis sedes vehementius occupatur, non dedignamur ad specialia commoda singulorum nostre mentis aciem inclinare, ut, qui milites nostros arma scire volumus et non leges, velimus viros scientiarum et cuiuslibet professionis amicos, quorum eloquentia nostrum decorat imperium, nichilominus in ipsis nostro tam opere quam sermone proficere ac virtutis exquisite meritis et consilio militare, cum non minus gravitate quam strenuitate virorum imperii ac regnorum moderamina disponantur.
Statutum ergo olim studium apud
Cum igitur plerique vestrum ex predicti loci experientia non ignorent quanta singulis ibidem studendibus oportunitas famuletur quantave pacis opulentia et rerum copia universitas scolarium consueverit habundare, vel subprobatis doctoribus et facundis spes leta proficiendi quoslibet animare, universitatem vestram hilariter ad idem studium invitamus, prudentie vestre mandantes quatinus confidenter et unanimiter ad predictam civitatem, sub securitate et protectione nostri culminis, vos conferre curetis prevenientes tempore tam studio quam studentibus oportuno. Gratiam enim nostram favorabilem et benignam adventus inveniet singulorum, et propensiorem curam vestris profectibus impendemus. Cives insuper exercitio studii precedentis vestris quodammodo assuefactos moribus et conformes ad commoditates vestras benevolos habebitis et intentos, et sic dante Deo nichil in studio vobis deerit ad profectum, nec inquietari poterit vestra tranquillitas favoris nostri robore premunita.
Datum, etc.
notes alpha
notes int