Nos notarius Ciccus de Inganulo ad contractus regius iudex provincie Principatus citra et Basilicate, Antonius Mordente de Laurino publicus ubique per provincias Terre Laboris et comitatus Molisii, Principatus citra , et ultra serras Montorii ac Basilicate reginali autoritate notariuset subscripti testes ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto instrumento publico fatemur, notumfacimus et testamur quod in nostri presentia constitutus vir nobilis Thomasius de Petra Fixa // (c. 482v) de Potentia
, filius et heres legitimus quondam domni Robertelli de Petra Fixa, ex parte una, et venerabilis vir domnus Cicconus de Ricc(ard)o de Potentia, archipresbiter maioris ecclesie Potentine, ex parte altera, r(everendu)m prius pro sui cautele suffragio in nos predictos iudicem et notarium ut in suos, iurisdicionem suam in nos voluntarie prorogando, et(iam) dictus quidem Thomasius de Petrafixa qui supra non vi, non metu ductus, ut dixit, nec aliquibus suasionibus circumventus sed sua mera, gratuita et spontanea voluntate, sicut sibi in hac parte utile et expediens visum fuit, pro suis utilitatibus et comodis faciendis coram nobis vendidit, alienavit et per fustis traditionem assignavit, iure proprio et in perpetuum, eidem domno Ciccono archipresbitero ibidem presenti, ementi ac recipienti pro se, heredibus et successoribus suis, terram unam laboratoriam que nominatur et dicitur la Correyana, sitam et positam in tenimento dicte civitatis Potentie, in loco // (c. 483r) qui dicitur lo Mancuso, iuxta menia seu suptus muros civitatis ipsius, iuxta a parte superiori terram Sancti Laurentii de Cartusia mediante via qua itur ad vineas Merdaruli, ab alio latere iuxta terram aliam dicti Sancti Laurentii et Nicolai de Cana(r)ro mediante limite seu sepale, ab alio latere iuxta aliam terram dicti Sancti Laurentii mediante via qua itur ad fontem Anguille et a parte inferiori iuxta [...]tellum Sancti Girardi et alios confines. Et dictus Thomasius venditor prefatum domnum Cicconum archipresbiterum emptorem, quod se et suis heredibus et successoribus ‹sic› in corp[or]alem possessionem dicte terre coram nobis per fustem induxit ad verum dominium et proprietatem ipsius emptoris, heredum et successorum suorum ad habendum, tenendum, possidendum, vendendum, donandum, permutandum nec non et quocumque modo voluerint dictus archipresbiter emptor et sui heredes et successores alienandum, francam, liberam // (c. 483v) et exemptam ab omni annuo redditu sive censu, cum hii suis in dictam terram intrandi et exeundi atque cum omnibus iuribus et pertinentiis suis sibi pertinentibus quovis modo. Pro qua vendicione dictus Thomasius venditor coram nobis confessus et contentus fuit se habuisse et manualiter recepisse a dicto domno Ciccono archipresbitero emptore, nomine precii in carlenis argenti ponderis generalis usualis pecunie regni, sexaginta per unciam conputatis, uncias sex, totum scilicet precium vendicio/[n]is ipsius; promittens dictus venditor silicet Thomasius supradictus per se et suos heredes dicto archipresbitero [emp]tori , pro se et suis heredibus et successoribus stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dicta terra ullo umquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel absentire, sed dictam terram eidem emptori et suis heredibus ab omni homine et persona quacumque, collegio vel universitate, legitime defendere, guarentire, disbrigare et de evitione teneri // (c. 484r) et dictam vendicionem et omnia et singula supradicta et infrascripta ratam et rata, firmam et firma habere, tenere et nunquam contrafacere vel venire, per se et suos heredes aut aliquos quovis modo, in iudicio vel extra, de iure vel de facto, aliqua occasione, modo, ingenio seu tractatu, sub pena et ad penam dupli precii supradicti, mediante ipsius regie curie vel alteri curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela et altera medietate dicto archipresbitero emptori et suis heredibus et successoribus persolvenda, totiens quotiens fuerit exinde quolibet contraventum, me predicto notario tamquam persona publica pro parte dicte curie et dicto emptore pro se et suis heredibus et successoribus a prefact[o] ‹sic› Thomasio venditore penam ipsam solleniter et legitime stipulantibus. Qua comissa vel non comissa, exapta vel non exapta seu gratiose remissa, presens nihilominus instrumentum cum omnibus que in se continet in suis semper efficacia et robore persevere(n)t, cum refecione damnorum interesse et expensarum litis et extra // (c. 484v) que fierent propterea quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assercioni cum iuramento dicti emptoris, eius heredum et successorum, nulla alia probatione quesita; et ren(unciavit) super hiis dictus Thomasius venditor voluntarie et expresse, pro cauthela dicti emptoris, heredum et successorum suorum, ex(ceptio)ni doli mali, vis, metus et in factum presentis non sic celebratus ‹sic› contractus, ex(ceptio)ni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habite quam superius et inferius continetur et est expressum, ex(ceptio)ni dicte non numerate peccunie et non solute, non habite et non recepte ac non boni argenti, legi resisione qua deceptis ultra dimidiam iusti precii subvenitur et omnibus aliis auxiliis et beneficiis omnium iurium atque legum et specialiter iuri dicenti generalem renunciacionem non valere et iuri per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non possit, quibus et propter que dicta vendicio et confessio seu huius scripti tenor possit in aliquo minui vel infringi; pro quibus omnibus et singulis // (c. 485r) actendendis et inviolabiliter observandis quodque predicta omnia vera sunt, dictus Thomasius venditor prefato archipresbitero emptori presenti et recipienti, coram nobis ad sancta Dei evangelia corporaliter tacta per eum iuravit etiam prestitit iuramentum, quodque si forte in presenti instrumento defectus aliquis reperie(n)t in posterum quandocumque in presenti instrumento vel in predictis et subscriptis vel aliquo ipsorum per quem presens instrumentum et contenta in eo possent irritari, annullari seu viribus vacuari, eadem omnia et eorum singula ac presens instrumentum, parte vocata vel non vocata, requisita vel non requisita, refici possint ad sensum et consiliuum sapientis ad omnem requisitionem ipsius archipresbiteri emptoris vel heredum et successorum suorum, semel, bis et quotiens opus erit, veritatis substantia non mutata, donec plenam obtineat roboris firmitatem. Unde ad futuram memoriam et cautelam futuram predicti emptoris, heredum et successorum eorum ac ad preces venditoris ipsius, // (c. 485v) factum est exinde presens publicum instrumentum per manus mei predicti notarii signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrorum subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Così S per consentiens
Così S per quam
Così S per viis
Così S per medietate
Così S per resissorie
Così S per reperitur