Nos notarius Antonius de Marta ipsius civitatis Marsici annalis iudex, Nicolaus de Ianuardo de preditta civitate Marsici puplicus ubilibet per totum regnum Sicilie regia autoritate notarius et subscripti testes ad hoc specialiter rogati et vocati, presenti scripto puplico instrumento declarantes fatemur, notumfacimus et testamur quod preditto die dum vocati, rogati et coadunati essemus ante ecclesiam Sante Marie de Plano de ditta civitate Marsici, ad petitionis instantiam honesti viri domni Angeli Rotundi, archipresbiteri ecclesie Sante Trinitatis de Potentia ad ‹certa› infrascripta ins(tan)tia idem archipresbiter asseruit coram nobis quibus supra sua interesse, pro suis et ditte ecclesie Sante Trinitatis commoditatibus obtinendis, ditta infrascripta instrumenta transumptare, igitur instanter et instantissime petiit nostrum super hoc predittorum iudicis et notarii officium // (c. 288v) inplorando, ut per nos instrumenta preditta intuerentur et respicerentur ipsisque inspettis rescriberentur, transumptarentur et in presentem publicam formam redigerentur de verbo ad verbum, velut facere videbuntur. Que idem prenominatus archipresbiter presentialiter et in promptu coram nobis et subscriptis testibus presentavit scripta quidem in cartis membranis, que instrumenta viddimus, legimus et diligenter inspeximus ‹et› non invenimus in aliqua eorum parte suspetta vel vitiata, sed prorsus omni vitio et suspitione carentia, sed penitus existentia in pristina eorum forma, omni carente vitio sive fraude; cumque ipsius archipresbiteri suas porrettas preces intuentes et cognovimus fore iustas, preditta instrumenta transcripsimus, transumptavimus et in presentem publicam formam duximus et decrevimus transumptari ut robur exinde fidei inposterum et ubicumque prefato archipresbitero vel alteri pro parte ditte ecclesie presentium ostensori valeat adhiberi, nihil in ipsis vel de ipsis addito vel mutato vel aliquatenus subtrattum dumtaxat, sed de verbo ad verbum ut est dittum transumptavimus in hac forma; quorum quidem instrumentorum series ac tenor per omnia talis est: (si veda doc. n. 38); tenor alterius instrumenti talis est: (si veda doc. n. 40). In cuius rei testimonium et tam ad certitudinem quorum interest ad presens et in posterum poterit interesse, quam ad prefati archipresbiteri vel alterius pro parte ditte ecclesie Sante Trinitatis efficacem cautelam et securitatem, de transumpatione dittorum instrumentorum presens transumptationis instrumentum publicum exinde fattum est per manus mei preditti notarii, signo meo solito signatum, nostrum qui supra iudicis et subscriptorum testium subscriptionibus et sub/signationibus roboratum.
Così S per instrumenta
Così S per cuiusque